SACRA CONGREGATIO
DE DISCIPLINA SACRAMENTORUM
INSTRUCTIO
SERVANDA A TRIBUNALIBUS DIOECESANIS IN PERTRACTANDIS CAUSIS DE NULLITATE MATRIMONIORUM
DECRETUM
Provida Mater Ecclesia, ut matrimonii dignitatem tueretur, animarumque saluti consuleret, constantem adhibuit sollicitudinem sive Constitutionibus sive Instructionibus, regulas inter alia praescribens causas de matrimonii valore respicientes, ne, quod Deus coniunxit, homo separare auderet, vel ex adverso validum idem enuntiaret vinculum nullitate laborans.
Et quidem hoc editas consilio normas Codex Iuris Canonici opportune perfecit leges statuens in genere de iudiciis et in specie de causis matrimonialibus. Verumtamen rerum usus docuit curiales iudices singulis casibus aptaturos processuales leges, praesertim generales, pluribus in difficultatibus aliquando versari. Unde sacra haec Congregatio, cui proposita est universa legislatio circa disciplinam septem Sacramentorum, plene perpendit pericula quibus, debita in iudicibus deficiente peritia, magnum Sacramentum necnon et Ecclesiae ipsius decus in eiusmodi causis pertractandis exponuntur.
Saepe enim a christianae fidei hostibus callide ac temere Ecclesia impetitur, quasi ipsa divortio viam sternat, dum e contra hisce in causis de validitate vel minus tantum initi matrimonii agitur.
Eapropter, quo citius et securius instruendis dirimendisque iisdem causis prospiciatur, quae frequentius quam antea, in magnis praesertim dioecesibus ac civitatibus, agitantur, huic S. Congregationi nedum opportunum sed necessarium visum est quasdam exarare regulas quibus dioecesani iudices veluti manuducantur ad huiusmodi magni momenti expedienda negotia.
In hisce regulis iudices ipsi et tribunalium administri praecipuos canones de processibus agentes accurate apteque dispositos reperient, necnon brevem facilemque eorundem explanationem, ex iurisprudentia praesertim erutam atque ex Normis S. R. Rotae, quo plenius ipsis iidem Codicis canones, quibus derogatum non est, sint perspecti, eosque expeditius singulis aptare possint matrimonialibus causis.
Attamen animadvertatur oportet eiusmodi regulas insufficientes ad propositum finem evasuras esse, nisi dioecesani iudices sacros canones apprime calleant et forensi experientia bene sint instructi.
Hinc S. Sedis mens est, et hoc Reverendissimi locorum Ordinarii probe noscant, ut electi iuvenes, doctorali saltem in iure canonico in hac Alma Urbe laurea decorati praesertim apud Studium S. R. Rotae, ad processus rite conficiendos atque ad recte iudicandum erudiantur, iustitia ac veritate ducibus.
Quamobrem Eminentissimi ac Reverendissimi Patres Cardinales huius S. C. de disciplina Sacramentorum, in Plenariis Comitiis die 18 Iulii 1936 in Civitate Vaticana habitis, perpensis peritorum virorum votis ceterisque ad rem facientibus maturo ac diligenti examini subiectis, sequentem Reverendissimis locorum Ordinariis dederunt Instructionem, quam omnes dioecesani iudices tum in conficiendis processibus super matrimoniorum nullitate tum in sententiis, ex quocumque nullitatis capite ferendis, servare tenentur.
Sanctissimus autem Dominus Noster Pius divina Providentia Pp. XI, in Audientia diei 24 eiusdem mensis et anni habita ab infrascripto sacrae Congregationis Secretario, hanc Instructionem approbare et Apostolica Auctoritate munire dignatus est, mandavitque ut eadem in Actorum Apostolicae Sedis commentario officiali, ederetur ab omnibus, ad quos spectat, rite ac religiose servanda.
NORMAE
TITULUS I
De foro competenti
Art. 1. § 1. Causae matrimoniales inter baptizatos iure proprio et exclusivo ad iudicem ecclesiasticum spectant (can. 1960). Idem obtinet si una tantum pars sit baptizata.
§ 2. Causae de effectibus matrimonii mere civilibus, si principaliter agantur, pertinent ad civilem magistratum ad normam can. 1016; sed si incidenter et accessorie, possunt etiam a iudice ecclesiastico ex propria potestate cognosci ac definiri (can. 1961).
§ 3. Causae matrimoniales respicientes vinculum nequeunt dirimi partium seu coniugum transactione, aut compromisso in arbitros, aut iureiurando litis decisorio, sed tantum publica auctoritate per sententiam tribunalis competentis, vel Ordinarii in casibus exceptis (cfr. can. 1927 § 1; 1930; 1835 n. 1; 1990, et infra art. 226 et seqq.); salvo praescripto sequentis articuli. In hisce causis aliorum iudicum incompetentia est absoluta.
Art. 2. § 1. Romani Pontificis dumtaxat ius est iudicandi in quibuslibet causis, ac proinde etiam in matrimonialibus, eos qui supremum tenent populorum principatum, horumque filios ac filias, eosve quibus ius est proxime succedendi in principatum (cfr. can. 1557 § 1 n. 1).
§ 2. Causas ad hos spectantes illa S. Congregatio vel illud Tribunal aut specialis ea Commissio exclusive cognoscet, cui eas toties quoties Summus Pontifex delegaverit (cfr. can. 1962).
§ 3. Idem dicendum de aliis causis matrimonialibus, quas Romanus Pontifex ad suum advocaverit iudicium (cfr. can. 1557 § 3).
§ 4. Ad S. C. de disciplina Sacramentorum deferri possunt quaestiones de validitate matrimonii, quas tamen, si accuratiorem disquisitionem aut investigationem exigant, ad tribunal competens ipsa remittit (can. 249 § 3).
Art. 3 § 1. In aliis causis matrimonialibus iudex competens est iudex loci in quo matrimonium celebratum est aut in quo pars conventa vel, si una sit acatholica, pars catholica domicilium vel quasi-domicilium habet (can. 1964).
§ 2. Ordinarii nomine non veniunt in hac Instructione neque Vicarius Generalis, quando agitur de ponendis actis iudicialibus (cfr. can. 1573 § 2), neque Superiores religiosi.
Art. 4. Domicilium et quasi-domicilium acquiruntur et amittuntur ad normam cann. 9295.
Art. 5. Si causa proponenda sit coram Ordinario quasi-domicilii, servanda est Instructio H. S. C. diei 23 Decembris 1929 (vide App. II).
Art. 6. § 1. Uxor, etsi a viro malitiose deserta, eum convenire debet vel coram Ordinario loci in quo matrimonium celebratum est, vel coram Ordinario domicilii vel quasi-domicilii viri ipsius.
§ 2. Uxor, a viro perpetuo aut ad tempus indefinitum separata legitime, i. e. per sententiam iudicialem competentis tribunalis ecclesiastici, vel etiam civilis a S. Sede, vi concordati, recognitam, aut per Ordinarii decretum, non sequitur domicilium viri, ideoque conveniri debet vel coram Ordinario loci in quo nuptiae initae sunt, vel coram Ordinario sui domicilii vel quasi-domicilii.
§ 3. Uxor catholica, etsi a viro non legitime separata, virum acatholicum convenire potest vel coram Ordinario proprii ac distincti quasi-domicilii, vel coram Ordinario domicilii viri (Comm. Pont., 14 Iulii 1922 ad can. 93 et 1964).
Art. 7. Uxor, a viro non legitime separata, quae proprium quasi-domicilium habeat, conveniri potest etiam coram Ordinario domicilii viri, non autem quasi-domicilii eiusdem viri, nisi in casu quo hic domicilio careat.
Art. 8. Lite pendente, mutatio domicilii vel quasi-domicilii coniugum competentiam tribunalis, citatione firmatam, minime tollit aut suspendit (cfr. can. 1725 nn. 2, 5).
Art. 9. Si exceptio proponatur contra tribunalis competentiam, hac de re ipsum tribunal videre debet (cfr. can. 1610 § 1 et artt. 2729).
Art. 10. Si inter duo aut plura tribunalia oriatur controversia, quodnam eorum sit competens, servetur praescriptum can. 1612.
Art. 11. Quando eadem causa potest proponi coram duobus vel pluribus tribunalibus aeque competentibus, illi tribunali ius est causam cognoscendi, quod prius citatione reum legitime convenerit (cfr. can. 1568).
Art. 12. Causae inter partem catholicam et partem acatholicam, sive baptizatam sive non baptizatam, in prima et in altera instantia cognosci possunt a tribunalibus dioecesanis; attamen, si ad Sanctam Sedem delatae fuerint, exclusive competunt ad S. C. S. Officii, quae tamen potest, si ita censeat et casus ferat, causam remittere ad Tribunal S. R. Rotae (cfr. can. 247 § 3 et responsionem S. C. S. Officii, 27 Ianuarii 1928 ad II).
TITULUS II
De tribunali constituendo
Art. 13. § 1. Reprobata qualibet contraria consuetudine et revocato quolibet contrario privilegio ante Codicem obtento, et firmo praescripto art. 2, causae de vinculo matrimonii tribunali collegiali trium saltem iudicum reservantur (cfr. can. 1576 § 1 n. 1); sententia autem forte prolata contra huiusmodi praescriptum vitio insanabilis nullitatis laborat (cfr. can. 1892 n. 1).
§ 2. In locis tamen missionum causae matrimoniales cognosci possunt iuxta speciales instructiones a competenti S. C. prolatas.
Art. 14. § 1. Tribunal collegiale collegialiter procedere debet, et ad maiorem suffragiorum partem sententias ferre.
§ 2. Eidem praeest officialis vel vice-officialis, ab Episcopo constitutus ad normam can. 1573, cuius est processum dirigere, et decernere quae pro iustitiae administratione in causa quae agitur necessaria sunt (can. 1577).
§ 3. Quamvis Episcopus possit eidem tribunali praeesse, valde expedit ne id faciat, nisi speciales causae id exigant (cfr. can. 1578).
§ 4. Duo alii iudices ad collegiale tribunal constituendum eligendi sunt inter iudices synodales, quos designare potest, sed per turnum, etiam officialis, qui cum potestate ordinaria iudicandi absque ulla causarum reservatione ad normam can. 1573 §§ 1-2 electus fuerit, nisi Episcopus aliter in singulis casibus statuerit (cfr. can. 1576 § 3; Comm. Pont., 28 Iulii 1932).
Art. 15. § 1. Constituendus est ab Episcopo stabiliter aut pro singulis causis matrimonialibus designandus defensor vinculi, cuius praesentia in evolutione processus semper requiritur.
§ 2. Vinculi defensore non citato, acta irrita sunt, nisi ipse, etsi non citatus, revera interfuerit. Si vero ille, licet legitime citatus, aliquibus actibus non interfuerit, acta quidem valent, verum postea ipsius examini subiicienda omnino sunt, ut ea omnia sive voce sive scriptis possit animadvertere et proponere, quae necessaria aut opportuna iudicaverit (cfr. can. 1587).
Art. 16. § 1. Promotor iustitiae intervenire debet cum ipse matrimonium accusat, et ubi de lege processuali tutanda agitur.
Hoc in casu interventus promotoris iustitiae decernitur ab Episcopo vel a collegio sive ex officio, sive ad instantiam ipsius promotoris iustitiae, vel defensoris vinculi, vel partium.§ 2. Eodem modo constituitur ac defensor vinculi, et eodem modo citari et intervenire debet (cfr. can. 1587).
Art. 17. Cuilibet processui interesse oportet notarium, qui actuarii officio fungatur; adeo ut nulla habeantur acta, si actuarii manu non fuerint exarata, vel saltem ab eo subscripta (can. 1585 § 1). Quare antequam tribunal causam cognoscere incipiat, eiusdem praeses debet in actuarium assumere unum e notariis legitime constitutis ad normam can. 373, nisi Ordinarius aliquem pro peculiari causa designare censeat (cfr. can. 1585 § 2).
Art. 18. § 1. Ad acta tribunalis intimanda, nisi alia sit probata tribunalis consuetudo, constituantur cursores sive pro omnibus causis sive pro causa peculiari; item apparitores ad sententias ac decreta tribunalis, eo committente, exsecutioni mandanda. Eadem persona utroque officio defungi potest (can. 1591)
§ 2. Laici ipsi sint, nisi prudentia in aliqua causa suadeat ut ecclesiastici ad id muneris assumantur; quod vero ad eorum nominationem, suspensionem et revocationem attinet, eaedem serventur regulae quae pro notariis can. 373 statutae sunt (can. 1592).
§ 3. Acta quae hi confecerint, publicam fidem faciunt (can. 1593).
Art. 19. § 1. Tum iudicibus tum promotori iustitiae et defensori vinculi, tum actuario, sicut et cursori atque apparitori, ab Episcopo per decretum, de quo in actis mentio fieri debet, dari possunt substituti, sive ab initio sive decursu processus, qui eorum vices gerant, si et quando illi, qui primo loco electi fuerant, impediantur.
§ 2. Curandum est ut iidem iudices causam et cognoscant et definiant: quod si iudex substitutus partem habuerit in sententia aliqua incidentali, ipse processum absolvat.
§ 3. Tribunalis praeses et ipse potest designare actuario adiutorem, qui eum coadiuvet in actis scribendis, transumptis conficiendis, documentis inter se conferendis.
Art. 20. Excepto Episcopo, qui per se potestatem iudiciariam exerceat, omnes qui tribunal constituunt aut eidem opem ferunt, iusiurandum de officio rite et fideliter implendo, coram Episcopo, si agatur de officiali, pro aliis vero coram Ordinario vel coram iudice a quo electi sunt, vel coram viro ecclesiastico ab alterutro delegato, praestare debent: idque ab initio suscepti officii, si sint stabiles, aut antequam causa agi coeperit, si pro peculiari causa sint constituti, aut antequam suo munere fungi incipiant, si, causa pendente, suffecti sint ad normam art. 19 (cfr. can. 1621 § 1).
Art. 21. Attenta harum causarum gravitate necnon difficultate, tum quoad leges procedurales servandas, tum quoad intrinsecum causae meritum, Episcoporum est, graviter onerata eorum conscientia, caute et diligenter seligere sacerdotes, quorum prudentia et probitas sit omni exceptione maior, quique laurea vel saltem licentia in iure canonico sint praediti, sin minus scientia et experientia iuridica vere polleant.
Art. 22. § 1. Tribunalis collegialis praeses debet unum de iudicibus collegii ponentem seu relatorem designare qui in coetu iudicum de causa referat et sententiam in scriptis latine redigat; et ipsi idem praeses potest alium ex iusta causa substituere (can. 1584).
§ 2. Ipsemet praeses ponentis seu relatoris munere, assentiente tribunali, defungi potest.
Art. 23. § 1. Episcopus unum aut plures auditores seu actorum instructores, sive stabiliter, sive pro certa causa, constituere potest. Officialis tantum pro certa causa id peragere potest, nisi Episcopus iam providerit (cfr. can. 1580).
§ 2. Auditores, quantum fieri potest, deligantur ex iudicibus synodalibus (cfr. can. 1581).
Art. 24. Auditorum est testes citare et audire aliaque acta iudicialia instruere secundum tenorem mandati, non autem sententiam definitivam ferre (can. 1582).
Art. 25. Auditor in quovis litis momento ab officio removeri potest ab eo qui eundem elegit, iusta tamen de causa, et citra partium praeiudicium (can. 1583).
Art. 26. Nomina iudicum, auditoris et tribunalis ministrorum debent statim partibus notificari, ut exceptiones, si casus ferat, proponere valeant: idem servari debet si forte fiat eorundem substitutio.
Art. 27. § 1. Exceptio incompetentiae relativae proponenda et cognoscenda est ante litis contestationem (cfr. can. 1628 § 1). Exceptio autem incompetentiae absolutae tribunalis a partibus opponi potest in quovis statu et gradu causae (cfr. can. 1628 § 2).
§ 2. Tribunal quovis in stadio causae se absolute incompetens agnoscens, suam incompetentiam declarare tenetur (can. 1611).
§ 3. Exceptiones suspicionis proponendae et cognoscendae sunt ante litis contestationem, nisi postea primum emerserint, aut pars iureiurando affirmet eas tunc tantum sibi innotuisse (cfr. can. 1628 § 1).
Art. 28. § 1. In casu exceptionis de incompetentia relativa, si tribunal se competens pronuntiet, eius decisio non admittit appellationem.
§ 2. Quod si tribunal se incompetens declaret, pars, quae se gravatam reputat, potest intra decem dierum spatium appellationem ad superius tribunal interponere (can. 1610 §§ 2, 3).
Art. 29. Contra tribunalis decisionem, quae incompetentiam absolutam admittat aut reiiciat, datur appellatio intra decem dies ad superius tribunal.
Art. 30. § 1. Iudices cognoscendam ne suscipiant causam, in qua ratione consanguinitatis vel affinitatis in quolibet gradu lineae rectae et in primo et secundo gradu lineae collateralis, vel ratione tutelae vel curatelae, intimae vitae consuetudinis, magnae simultatis, vel lucri faciendi aut damni vitandi, aliquid ipsorum intersit, vel in qua antea advocatum aut procuratorem egerint.
§ 2. In iisdem rerum adiunctis ab officio suo abstinere debent iustitiae promotor et defensor vinculi (can. 1613).
Art. 31. § 1. Cum iudex a parte recusatur ut suspectus, haec exceptio, si proponatur contra collegium vel maiorem delegatorum iudicum partem, definienda est a delegante; si contra unum vel alterum ex pluribus iudicibus delegatis, etsi collegii praesidem, a ceteris iudicibus delegatis et non suspectis; si contra officialem, ab Episcopo; si contra auditorem, ab eo qui illum designavit (cfr. can. 1614 § 1).
§ 2. Si ipsemet Ordinarius sit iudex et contra ipsum exceptio suspicionis opponatur, vel abstineat a iudicando vel quaestionem suspicionis definiendam committat iudici immediate superiori (can. 1614 § 2), seu iudici appellationis.
§ 3. Si exceptio suspicionis opponatur contra promotorem iustitiae, defensorem vinculi aut alios tribunalis administros, de hac exceptione videt tribunalis praeses (can. 1614 § 3).
Art. 32. § 1. Si quis iudicum vel etiam omnes iudices, qui tribunal collegiale constituunt, suspecti declarentur, personae mutari debent, non vero iudicii gradus (cfr. can. 1615 § 1).
§ 2. Ordinarii autem est in locum iudicum qui suspecti declarati sunt, alios a suspicione immunes subrogare (can. 1615 § 2).
§ 3. Quod si ipsemet Ordinarius declaratus fuerit suspectus, idem peragat iudex immediate superior (can. 1615 § 3), seu iudex appellationis.
Art. 33. Exceptio suspicionis expeditissime definienda est, auditis partibus, promotore iustitiae, si intersit, et vinculi defensore, nec in ipsos suspicio cadat (cfr. can. 1616), exclusa appellatione ad normam can. 1880 n. 7.
TITULUS III
De iure accusandi matrimonium
Art. 34. Tribunal collegiale nullam causam matrimonialem cognoscere vel definire potest, nisi regularis accusatio vel iure facta petitio praecesserit (can. 1970).
Art. 35. § 1. Habiles ad accusandum sunt:
1° Coniuges, nisi ipsi fuerint impedimenti causa;
2° Promotor iustitiae, in impedimentis natura sua publicis, iure proprio (Comm. Pont. 17 Iulii 1933 ad IV) et absque praevia denuntiatione; praevia autem denuntiatione in aliis impedimentis, si iure actionem instituendi ad obtinendam declarationem nullitatis sui matrimonii denuncians careat, salvo tamen praescripto artt. 38 et 39.
§ 2. Reliqui omnes, etsi consanguinei, non habent ius accusandi matrimonium, sed tantum nullitatem matrimonii Ordinario vel promotori iustitiae denuntiandi (cfr. can. 1971).
§ 3. Itidem actoris partes agere nequeunt in causis matrimonialibus acatholici sive baptizati sive non baptizati; si quidem autem speciales occurrant rationes ad eosdem admittendos, recurrendum est in singulis casibus ad S. C. S. Officii (cfr. responsionem S. C. S. Officii, diei 27 Ianuarii 1928).
Art. 36. Iis in dioecesibus in quibus officia promotoris iustitiae et vinculi defensoris eadem in persona cumulantur (cfr. can. 1588), si causa a promotore iustitiae instituatur, alia persona in vinculi defensorem deputanda erit.
Art. 37. § 1. Coniux inhabilis est ad accusandum matrimonium, si fuit ipse causa culpabilis sive impedimenti sive nullitatis matrimonii.
§ 2. Qui causam impedimenti honestam et licitam apposuit, habilis est ad accusandum matrimonium.
§ 3. Habilis est ad accusandum matrimonium coniux qui metum aut coactionem passus est.
§ 4. Qui inhabilis est ad accusandum suum matrimonium, denunciare potest eiusdem matrimonii nullitatem vel Ordinario vel promotori iustitiae tribunalis competentis (cfr. can. 1971 § 2 et Comm. Pont., 12 Martii 1929; 17 Februarii 1930 et 17 Iulii 1933, ad I, II, III).
Art. 38. § 1. Ubi agitur de denuntiatione nullitatis a coniuge vel coniugibus facta, quia alteruter vel ambo
a) positivo voluntatis actu excluserunt matrimonium ipsum, aut omne ius ad coniugalem actum, aut essentialem aliquam matrimonii proprietatem; vel
b) condicionem apposuere contra matrimonii substantiam, promotor iustitiae matrimonium ne accuset, sed coniugem vel coniuges pro viribus moneat ut suae conscientiae consulant, et, si fieri possit, causam impedimenti auferant, e. g. per novum consensum rite praestandum.
§ 2. Si tamen matrimonii adserta nullitas publica evaserit et scandalum revera adsit, denuncians autem resipiscentiae signa, Ordinarii iudicio, revera dederit; itemque denunciata nullitatis causa argumentis nitatur, sive in facto sive in iure, ita certis et validis, ut probabilis omnino sit ipsius matrimonii nullitas, tunc promotori iustitiae ius et officium est denunciatum matrimonium rite accusandi.
Art. 39. Si vero matrimonii nullitas a coniuge vel a coniugibus denunciatur, qui causa culpabilis fuerint sive impedimenti sive nullitatis matrimonii, exceptis casibus de quibus in art. praecedenti, promotor iustitiae accusationem ne instituat, nisi haec tria concurrant:
a) de impedimento agatur quod publicum evaserit, quodque argumentis nitatur, sive in facto sive in iure, ita certis et validis, ut de eiusdem impedimenti exsistentia et vi serio dubitari non possit;
b) bonum publicum, scandali nempe amotio, Ordinarii iudicio, id revera postulet;
c) fieri nequeat ut, cessato impedimento, matrimonium rite ineatur.
Art. 40. Ordinarius, etsi nullitatis denunciatio sibi facta fuerit, accusationem numquam ipse instituat, sed rem deferat promotori iustitiae sui tribunalis, qui iuxta superius dicta procedat.
Art. 41. § 1. Denunciationes scripto exhibitae, quarum auctores personaliter interrogari nequeant, ut sufficiens causa instituendi processus, in peculiaribus tantum rerum adiunctis, Ordinarii iudicio, haberi possunt; praehabitis tamen opportunis aptisque investigationibus.
§ 2. Nulla ratio habenda est tum denunciationum anonymarum, nisi positivas et graves facti probationes indicent, tum denunciationum non anonymarum, quando ius accusandi coniugibus competit, neque de impedimentis agitur natura sua publicis (cfr. art. 35 § 1 n. 2).
§ 3. Si quae denunciatio ab aliis facta probationes contineat, ex quibus matrimonii nullitas probabilis appareat, Ordinarii vel promotoris iustitiae erit investigare, interrogatis caute et secreto denunciatoribus, utrum locus sit accusationi ex officio, ad normam artt. 38 et 39, an vero dispensationi ad matrimonium revalidandum.
§ 4. Promotoris iustitiae est ab accusatione recedere si postea sibi constiterit, factam accusationem sustineri non posse vel in iure vel in facto.
Art. 42. Matrimonium, quod, utroque coniuge vivente, non fuerit accusatum, post mortem alterutrius vel utriusque coniugis ita praesumitur validum fuisse, ut contra hanc praesumptionem, non admittatur probatio, nisi incidenter oriatur quaestio (can. 1972).
TITULUS IV
De procuratoribus et advocatis
Art. 43. § 1. Quamvis pars per seipsam agere et respondere possit in iudicio, expedit tamen ut habeat advocatum, vel a se electum vel a praeside datum, iuxta normas quae sequuntur.
§ 2. Praeses, audito iudicum collegio, potest etiam alium advocatum designare, si casus ferat, veluti in casibus negligentiae advocati a parte delecti (cfr. can. 1655 § 2).
§ 3. Si uterque coniux nullitatis declarationem petat, sufficit si alteruter advocatum constituat, nisi altera pars suum proprium constituere velit, aut praeses id opportunum duxerit.
§ 4. Pars conventa, quae matrimonii nullitatem oppugnet, constituere potest advocatum, quamvis adsit vinculi defensor qui pro vinculo certare debet, cui ipsa pars argumenta et probationes suppeditare valet.
Art. 44. § 1. Pars constituere quoque potest procuratorem ab advocato distinctum.
§ 2. Procuratoris est, partem repraesentare, libellos aut recursus cuiuscumque generis tribunali exhibere; quae vero spectant ad defensionem semper advocato reservantur.
Art. 45. Licet actor vel conventus procuratorem aut advocatum constituerit, semper tamen tenetur in iudicio ipsemet adesse ad praescriptum iuris vel iudicis (can. 1647).
Art. 46. Causa a promotore iustitiae instituta ad normam artt. 35 § 1 n. 2, 38 et 39, coniux, cui ius non est accusandi matrimonium, advocatum sibi constituere potest; sed, promotore iustitiae accusationem revocante vel a lata sententia non appellante, advocati eiusdem officium cessat.
Art. 47. § 1. Unicum quisque potest eligere procuratorem, qui nequit alium sibimet substituere, nisi expressa facultas eidem facta fuerit (can. 1656 § 1).
§ 2. Quod si, iusta causa suadente et annuente praeside, plures ab eodem deputentur, hi ita constituantur, ut detur inter ipsos locus praeventioni (can. 1656 § 2).
§ 3. Advocati, firmo art. 46, plures simul constitui queunt (can. 1656 § 3).
§ 4. Procurator, nisi aliud praeses indulgeat ob peculiaria adiuncta, in ipsa civitate ubi est tribunal, vel in loco propinquo, residere debet.
Art. 48. § 1. Procurator et advocatus esse debent catholici, aetate maiores et honestate ac religionis fama praestantes; acatholicus non admittatur nisi per exceptionem et ex necessitate (cfr. can. 1657 § 1).
§ 2. Advocatus sit oportet praeterea doctor saltem in iure canonico (cfr. can. 1657 § 2) et per triennium tirocinium laudabiliter exercuerit; quod valde optandum est ut fecerit apud Tribunal S. R. Rotae.
§ 3. Procurator sit oportet in iure canonico saltem prolyta et per annum tirocinium, de quo in § 2, laudabiliter expleverit.
§ 4. Procurator et advocatus, ut ad sua munera exercenda admittantur, indigent approbatione Ordinarii, quae aut generalis sit ad omnes causas, aut specialis pro certa causa (cfr. can. 1658 § 2). Advocati autem S. Consistorii vel in albo S. R. Rotae admissi hac approbatione non indigent, cum ius habeant patrocinium exercendi in quibuslibet dioecesanis tribunalibus, nisi Episcopus gravi de causa eos prohibuerit, quo in casu datur recursus ad S. C. de disciplina Sacramentorum.
Art. 49. § 1. Procurator a praeside ne admittatur nisi prius apud tribunal deposuerit speciale mandatum ad lites scriptum, etiam in calce libelli vel citationis, mandantis subscriptione munitum, et locum, diem, mensem et annum referens, dummodo subscriptio a parocho vel a Curia recognita sit (cfr. can. 1659 § 1).
§ 2. Quod si mandans scribere nesciat, hoc ipsum ex scriptura constet necesse est, et parochus vel notarius Curiae vel duo testen, quorum subscriptiones sint a parocho vel a Curia recognitae, loco mandantis, mandatum subsignent (cfr. can. 1659 § 2).
§ 3. Mandatum procuratoris asservari debet in actis causae (can. 1660).
§ 4. Advocatus, ut causae patrocinium suscipiat, habeat necesse est a parte vel a praeside (cfr. art. 43) commissionem ad instar mandati procuratorii, de qua in actis constare debet (can. 1661).
Art. 50. Nisi speciale mandatum habuerit, procurator non potest renuntiare actioni, instantiae vel actis iudicialibus, et generatim ea agere pro quibus ius requirit mandatum speciale (cfr. can. 1662).
Art. 51. Tum procurator tum advocatus possunt a tribunali, dato decreto, repelli, sive ex officio sive ad instantiam partis, iusta tamen et gravi de causa (cfr. can. 1663), salvo iure recursus ad Episcopum.
Art. 52. § 1. Advocati et procuratores possunt ab eo, a quo constituti sunt, removeri, salva obligatione solvendi honoraria ipsis debita; verum ut remotio effectum sortiatur, necesse est ut ipsis intimetur, et, si lis iam contestata fuerit, praeses et adversa pars certiores facti sint de remotione (can. 1664 § 1).
§ 2. Mandatum exspirat causa per sententiam definitivam decisa, salvo iure et officio interponendae appellationis inter decendium, nisi mandans renuat (cfr. can. 1664 § 2).
Art. 53. § 1. Episcopi est publici iuris facere indicem seu album, in quo adnotentur advocati et procuratores apud suum tribunal admissi. In albo expressa mentio fiat de iure, quod habent ad normam art. 48 § 4, patrocinium exercendi, tum advocati S. Constistorii, tum advocati a S. R. Rota approbati.
§ 2. Advocati in albo inscripti tenentur, de mandato praesidis tribunalis, gratuitum patrocinium, aut gratuitam assistentiam praebere iis quibus hoc beneficium tribunal concesserit (cfr. artt. 237240).
Art. 54. Advocati et procuratores vetantur:
1° sibi de immodico emolumento pacisci: quod si fecerint, pactio nulla est et poenae imponendae erunt, de quibus in can. 1665 § 2;
2° ob dona, pollicitationes aliamve causam prodere officium, sub poenis, de quibus in can. 1666;
3° renunciare mandato, lite pendente, sive iusta causa a praeside probanda.
TITULUS V
De libello causae introductorio
Art. 55. § 1. Illi tantum causam de nullitate matrimonii introducere possunt, qui accusandi matrimonium iure pollent, ad normam regularum, quae in Titulo III traditae sunt.
§ 2. Qui matrimonium accusare vult, debet libellum competenti tribunali exhibere, in quo obiectum controversiae proponatur et ministerium iudicis expostuletur ad matrimonii nullitatem declarandam (cfr. can. 1706).
Art. 56. Si actor scribere nesciat, aut legitime impediatur quominus libellum exhibeat, potest oretenus suam petitionem coram tribunali proponere. Quo in casu officialis actuarium iubeat actum in scriptis redigere; scriptum vero legendum est actori et ab eo probandum signo crucis per se apposito in testimonium approbationis, de cuius signi sensu notarius testetur (cfr. can. 1707 §§ 1, 3).
Art. 57. Libellus ita conficiendus est:
1° exprimatur tribunal coram quo causa erit introducenda, v. g. coram tribunali ordinario ecclesiastico dioecesis N.;
2° indicetur petitio; nempe ut matrimonium declaretur nullum, et quidem ob hoc vel illud caput, ex gr. ob impotentiam, ob metum etc., vel ob plura, si plura sint nullitatis capita;
3° exponatur, generatim saltem, quo iure innititur actor ad comprobanda ea quae allegantur et asseruntur. Non est necesse, nec expedit, ut conficiatur accurata et longa argumentorum enucleatio, nam haec pertinent ad probationis et defensionis periodos; sufficit ut appareat haud temere fuisse petitionem exhibitam;
4° afferri etiam debent ea quae pertinent ad partium domicilium vel quasi-domicilium, nec non ad actualem earundem commorationem, ita ut tribunal videre possit de propria competentia;
5° libellus debet subscribi ab actore vel, si iam fuerit nominatus, ab eius procuratore, salvo praescripto art. 56, appositis die, mense et anno, necnon loco in quo actor vel eius procurator habitant aut residere se dixerint, actorum recipiendorum gratia (cfr. can. 1708).
Art. 58. Officialis curare debet ut constet de personae, quae matrimonium accusat, identitate, iuxta Instructionem huius S. C. diei 27 Martii 1929 (vide App. I).
Art. 59. Si proponatur probatio per instrumenta seu documenta, haec una cum libello tradantur, quantum fieri potest; si per testes, eorum nomina et domicilium indicentur (cfr. can. 1761 § 1), designatis urbe, via et numero domus, et si per praesumptiones, indicentur saltem in genere facta seu indicia, unde illae eruuntur. Nihil tamen impedit quominus actor ulteriores probationes in iudicii cursu afferat.
Art. 60. Libello addantur mandatum procuratoris (si non fuerit iam traditum), commissio advocati ad instar mandati procuratorii et exemplar authenticum celebrati matrimonii integre transcriptum.
TITULUS VI
De libelli admissione vel reiectione
Art. 61. Tribunal, postquam viderit et rem esse suae competentiae et actori legitimam personam esse standi in iudicio, debet quantocius libellum aut admittere aut reiicere, adiectis in hoc altero casu reiectionis causis (can. 1709 § 1).
Art. 62. Si tribunalis collegialis decreto libellus reiectus fuerit ob vitia quae emendari possunt, actor novum libellum rite confectum potest eidem tribunali denuo exhibere; quod si tribunal emendatum libellum reiecerit, novae reiectionis rationes exponere debet (can. 1709 § 2).
Art. 63. Libello acceptato, tribunal, instante promotore iustitiae vel ex officio, coniugum separationem, si adhuc forte convivant, et grave scandalum, Ordinarii iudicio, adsit, indicere debet.
Art. 64. Si factum, quo accusatio nititur, licet undequaque verum, matrimonio tamen irritando impar omnino foret, vel, quamvis factum matrimonium foret quidem irritaturum, assertionis vero falsitas sit in aperto, libellus decreto tribunalis collegialis reiiciatur.
Art. 65. § 1. Quod si impedimentum in ius adductum tale sit, ut, quomodocumque veritas rei se habeat, consensus coniugis sufficiat ad illud removendum, officialis rem deferat Ordinario qui, pro sua conscientia et pro rerum et personarum adiunctis, parocho coniugum aliive sacerdoti iniungat, ut admonitionibus opportunis partem matrimonium impugnantem inducat ad illud, consensus renovatione, convalidandum.
§ 2. Si coniux convalidationi consentiat, Ordinarius dispensationem, qua opus sit, ipse, si poterit, tribuet, vel a S. Sede obtinebit, satagens ut convalidatio peragatur remoto omni scandalo aut rumore.
Art. 66. § 1. Adversus libelli reiectionem integrum semper est parti intra tempus utile decem dierum recursum interponere ad superius tribunal; a quo, auditis parte et vinculi defensore, quaestio reiectionis expeditissime definienda est (can. 1709 § 3), exclusa appellatione ad normam can. 1880 n. 7.
§ 2. Si tribunal superius libellum admittat, causa remittenda est pro eius definitione ad tribunal a quo.
Art. 67. Si tribunal continuo mense ab exhibito libello decretum non ediderit quo libellum admittit vel reiicit ad normam art. 61, pars cuius interest instare potest ut tribunal suo munere fungatur; quod si nihilominus tribunal sileat, lapsis quinque diebus a facta instantia, poterit recursum ad Ordinarium loci, si ipse iudex non sit, vel ad superius tribunal interponere ut vel iudices ad definiendam causam adigantur, vel alii iudices in eorum locum subrogentur (can. 1710).
TITULUS VII
De officio iudicum et tribunalis ministrorum post causam
per libelli acceptationem rite introductam
Art. 68. § 1. Praesidis officium est: dirigendi processum et decernendi quae pro iustitiae administratione in causa necessaria sunt (art. 14 § 2); designandi relatorem seu ponentem causae (art. 22); cognoscendi exceptionem suspicionis contra tribunalis administros (art. 31 § 3); praecipiendi ut in nonnullis casibus defensio typis imprimatur una cum documentis principalibus (art. 179 § 2); moderandi nimiam defensionum extensionem, nisi de hoc peculiari tribunalis lege sit cautum (art. 182); constituendi diem et horam, quibus iudices ad deliberandum de sententia proferenda conveniant (art. 185); ducendi moderatam discussionem ad rem habendam (art. 198 § 3), et omnes iudicio assistentes, qui a reverentia et obedientia tribunali debita graviter desciverint, ad officium reducendi (cfr. can. 1640 § 2).
§ 2. Idem insuper potest, nisi collegium aliquid sibi reservaverit: litis contestationem peragere, terminos statuere ad probationes afferendas atque ad defensiones exhibendas, testes inobedientes coλrcere et, si casus ferat, mulctare, probationes admittere ante litis contestationem in casibus de quibus in can. 1730, testium indemnitatem atque impensas taxare, peritos eligere, eorum iusiurandum excipere, necnon expensas atque honoraria definire, exhibitionem documentorum imponere, designare advocatum ex officio, declarare litem contestatam, causam conclusam, instantiam peremptam esse aut eidem renuntiatum etc.
§ 3. Praeses quoque potest, nisi adsit instructor ad normam art. 23, ea peragere quae ad causae instructionem pertinent.
Art. 69. Adversus actus praesidis vel instructoris recursus patet ad collegium, cuius est decretum vel sententiam interlocutoriam edere, audito vinculi defensore et, si adsit, promotore iustitiae (cfr. Tit. XI).
Art. 70. § 1. Defensoris vinculi est:
1° Examini partium, testium et peritorum adesse; exhibere iudici interrogatoria clausa et obsignata, in actu examinis a iudice aperienda, et partibus aut testibus proponenda; novas interrogationes, ab examine emergentes, iudici suggerere;
2° Articulos a partibus propositos perpendere, eisque, quatenus opus sit, contradicere; documenta a partibus exhibita recognoscere;
3° Animadversiones contra matrimonii nullitatem ac probationes pro validitate matrimonii scribere et allegare, eaque omnia deducere, quae ad matrimonium tuendum utilia censuerit (can. 1968).
§ 2. Defensor vinculi curet ut interrogatoria proponantur omnino recte concinnata, quaeque ad rem faciant, attento nullitatis capite de quo agitur, facta eidem facultate articulos a patronis propositos reformandi, quod facere non omittat praesertim si suggestivi videantur, ita tamen ne supprimat quae necessaria et opportuna sint ad plenam rei veritatem dignoscendam; documenta, a partibus exhibita, recognoscat, aliaque, si opus sit, ex officio expetat.
Art. 71. § 1. Defensori vinculi ius esto:
1° Semper et quolibet causae momento acta processus, etsi nondum publicati, invisere; novos terminos ad scripta perficienda flagitare, prudenti praesidis arbitrio prorogandos;
2° De omnibus probationibus vel allegationibus ita certiorem fiere, ut contradicende facultate uti possit;
3° Petere ut alii testes inducantur vel iidem iterum examini subiiciantur, processu etiam absoluto vel publicato, novasque animadversiones edere;
4° Exigere ut alia acta, qua ipse suggesserit, conficiantur, nisi tribunal unanimi suffragio dissentiat (can. 1969).
§ 2. Quando promotor iustitiae matrimonium accusat, ipse quoque proponere debet vinculi defensori articulos pro interrogatoriis deferendis partibus, testibus ac peritis. Horum articulorum necessariam rationem habere debet vinculi defensor, dempta ei facultate variandi, in conficiendis articulis seu positionibus ad normam art. 70 § 1 nn. 1, 2, quae sunt dein clausa instructori tradenda.
Art. 72. Defensor vinculi potest, et, si casus ferat, id facere ne omittat, opportunas exquirere notitias, praesertim a vinculi defensore illius dioecesis ubi matrimonium initum fuit, itemque exquirere a parocho, cui ius assistendi matrimonio fuit, authenticum exemplar investigationum ante matrimonii celebrationem peractarum, et interrogationum quas hic, ad normam iuris, nupturientibus detulit.
Art. 73. Actuarii est omnia diligenter et fideliter conscribere; acta caute, ordinate et religiose colligere et servare; curare ne acta, praecipue secreto custodienda, ad extraneos deveniant; de omnibus fidem facere et omnia cum praeside subsignare; rite digestum habere librum causarum, seu protocollum; positiones conficere; adstare quoties iusiurandum de iure praestatur; citationes subscribere easque, denunciatas, adnotare; interesse processus instructioni ac disputationi; fidelitatem exemplarium cum autographo declarare; rescripta, decreta, decisiones curare, ut ad exsecutionem mandentur; partem sententiae dispositivam partibus significare; sententiarum autographa subsignare et de earum exemplaribus fidem facere.
TITULUS VIII
De citatione necnon de litis contestatione et contumacia
Art. 74. § 1. Libello vel orali petitione admissa, locus est vocationi in ius seu citationi alterius partis (can. 1711 § 1) nec non defensoris vinculi ad litem contestandam: quae, instante actore, vel etiam ex officio, fieri potest.
§ 2. Quod si partes litigantes sponte coram iudice se sistant ad causam agendam, opus non est citatione, sed actuarius significet in actis partes sponte sua iudicio adfuisse (can. 1711 § 2).
§ 3. Citatio debet etiam actori denunciari ut, statuta die et hora, ipse quoque coram iudice se sistat (cfr. can. 1712 § 3).
§ 4. Si reus vel actor procuratorem legitime constituerit, ad normam art. 44 § 1, citatio procuratori fieri potest; itidem et advocato, qui, procuratoris defectu, eius impleat partes.
Art. 75. Si causa instituatur agente ex officio promotore iustitiae, ambo coniuges citandi sunt.
Art. 76. § 1. Citatio denuntietur per schedam, quae praeceptum iudicis parti conventae factum ad comparendum exprimat, id est a quo iudice, ob quam causam saltem verbis generalibus indicatam, quo actore, reus, nomine et cognomine rite designatus, conveniatur; necnon locum, et tempus, idest annum, mensem, diem et horam ad comparendum praefixam perspicue indicet.
§ 2. Citatio, sigillo tribunalis munita, subscribenda est a praeside vel ab eius auditore et a notario (can. 1715).
Art. 77. Si pars conventa rationis usu sit destituta, vel minus firmae mentis, citatio tutori vel curatori denuncianda est.
Art. 78. § 1. Ubi tutor vel curator a civili auctoritate constitutus adest, hic ordinarie admittatur, nisi peculiares rationes Ordinario aliud suadeant (cfr. can. 1651).
§ 2. Si tutor vel curator non est a civili auctoritate constitutus, vel, etsi constitutus, ab Ordinario non fuit admissus, eiusdem Ordinarii erit eum designare.
§ 3. In curatore constituendo ab Ordinario procedendum est iuris ordine servato, audita altera parte, necnon vinculi defensore.
Art. 79. § 1. Citationis scheda, si fieri poterit, per Curiae cursorem tradenda est ipsi convento ubicumque is invenitur.
§ 2. Ad hoc cursor etiam fines alterius dioecesis ingredi potest, si praeses id expedire censuerit et eidem cursori mandaverit.
§ 3. Si cursor personam conventam non invenerit in loco ubi commoratur, relinquere poterit citatoriam schedam alicui de eius familia aut famulatu, si hic eam recipere paratus sit ac spondeat se reo convento quamprimum schedam acceptam traditurum; (quo in casu optandum est ut scheda tradatur clausa) sin minus eam ad praesidem referat, ut transmittatur ad normam cann. 1719, 1720 (can. 1717; cfr. artt. 80, 83).
Art. 80. Si ob distantiam vel aliam causam difficulter per cursorem tradi possit reo convento scheda citatoria, poterit iussu praesidis transmitti per tabellarios publicos, dummodo commendata et cum syngrapha receptionis, vel alio modo qui secundum locorum leges et conditiones tutissimus sit (can. 1719).
Art. 81. § 1. Cursor schedam traditam subsignet, die et hora traditionis adnotata, et tribunali relationem scriptam faciat de persona cui traditio facta est. Curet etiam ut schedae acceptilatio, si fieri potest, a citato subsignetur (cfr. can. 1721 §§ 1, 2).
§ 2. Quod si citatus receptionem schedae recuset, eam cursor tribunali remittat, a se subsignatam, die, hora et causa recusationis adnotata (cfr. can. 1721 § 4).
Art. 82. Qui citationem recipere recuset, legitime citatus habetur (cfr. can. 1718).
Art. 83. Quoties, diligenti inquisitione peracta, adhuc ignoretur ubi degat pars citanda, sive reus sit sive etiam ipse actor, locus est citationi per edictum, quae fit affigendo per cursorem ad fores Curiae schedam citationis ad modum edicti, per tempus prudenti praesidis arbitrio determinandum, et in aliqua publica ephemeride inserendo; quodsi utrumque fieri nequeat, alterutrum sufficit (cfr. can. 1720).
Art. 84. Si scheda citatoria non referat quae in art. 76 praescribuntur aut non fuerit legitime intimata, nullius momenti sunt tum citatio tum acta processus (can. 1723).
Art. 85. Cum citatio legitime peracta fuerit, res desinit esse integra, firmatur tribunalis iurisdictio et lis pendere incipit (cfr. can. 1725 nn. 1, 2 et 5).
Art. 86. Quaelibet citatio est peremptoria (can. 1714). Praesidis autem arbitrio relinquitur eam iterare, praesertim si ex rationabili causa dubitandum sit utrum citatio pervenerit ad manus citati necne.
Art. 87. Obiectum seu materia iudicii constituitur ipsa litis contestatione, seu formali conventi contradictione petitioni actoris, facta animo litigandi coram iudice (can. 1726).
Art. 88. Contestatio fit per dubii concordationem coram praeside et semper discutiendum erit dubium: an constet de matrimonii nullitate, ob caput vel capita recensita, in casu.
Art. 89. § 1. Reo citato et neque per se neque per legitimum procuratorem comparente, et aliam quam incompetentiae excusationem allegante, praeses de eadem admittenda vel reiicienda, audito vinculi defensore, iudicabit, et decisionem parti non comparenti denuntiabit scripto, ad normam art. 79 et seqq., praefixo termino peremptorio ad comparendum, si praeses ipse excusationem non admiserit.
§ 2. Si reus primo citatus siluerit, aut denuntiationi praedictae non responderit intra praefixum tempus, praeses, postquam legitime constiterit citationem ad eum pervenisse, nec ullam non comparendi legitimam causam fuisse allatam, eum, audito vinculi defensore, declarabit contumacem; et, declaratione contumaciae in actis relata, dubium statuatur, actore postulante.
§ 3. Dubium statim parti contumaci notum fiat, ut quas velit possit proponere exceptiones et a contumacia se purgare.
§ 4. Si reus, vel personaliter vel per epistulam, declaraverit sese remittere iustitiae tribunalis, dubii concordatio fiat eidemque significetur, ut in paragrapho praecedenti.
Art. 90. Contumacia in quovis litis momento usque ad sententiae definitionem purgari potest. Purgata autem contumacia, pars contumax, nisi velit causam in eo statu acceptare ad quem pervenerit, expensas alteri parti reficere debet.
Art. 91. § 1. Si actor, ad litem contestandam, neque per se, neque per legitimum procuratorem comparuerit, iterum, instante convento, cum comminatione contumaciae citandus est: quod si nec altera vice comparuerit, nisi reus instet pro matrimonii nullitate, causa a praeside deserta declarabitur (cfr. cann. 1849, 1850 § 1).
§ 2. Permittitur tamen iustitiae promotori instantiam facere suam, eamque prosequi quoties publicum bonum, scandali nempe amotio, id, Episcopi iudicio, postulare videatur (cfr. 1850 § 2).
Art. 92. § 1. Dubiorum formula, vel partibus consentientibus, semper a praeside probanda est (cfr. can. 1729 § 2).
§ 2. Partibus de dubiorum formula dissentientibus, collegium ex officio formulam praefiniet (cfr. can. 1729 § 3).
TITULUS IX
De probationibus
Art. 93. Non indigent probatione:
1° Facta notoria, ad normam can. 2197 nn. 2, 3;
2° Quae ab ipsa lege praesumuntur (can. 1747 nn. 1, 2).
Art. 94. Onus probandi incumbit ei qui asserit (can. 1748 § 1).
Art. 95. § 1. Probationes, quae ad moras iudicio nectendas postulari videantur, praeses ne admittat.
§ 2. Si probationes petantur, quae processus evolutionem nimis protrahant, ut examen testis longe dissiti, aut cuius domicilium nescitur, vel cognitio documenti quod cito haberi non potest, praesidis est, auditis partibus et vinculi defensore, perpendere utrum requisitae probationes admittendae sint: eas tamen admittat, si necessariae videantur, et ceterae deficiant aut satis non sint (cfr. can. 1749); quod si renuat, patet recursus ad collegium.
Caput I
Generalia de probationibus
Art. 96. § 1. Antequam praeses vel instructor vel auditor (quae quidem personae hic et in sequentibus articulis huius tituli indiscriminatim accipiuntur) procedat ad examen cuiuspiam in ius vocati, sive partis sive testis sive periti, exquirat ab eo iusiurandum de veritate tota et sola dicenda, tacto sacro Evangeliorum libro, vel, si de sacerdote agatur, tacto pectore. Quod si citatus suas attestationes sub iureiurando reddere renuat, et instructor censeat eas fore utiles ad veritatem detegendam, potest easdem excipere, facta tamen in actis mentione de iurisiurandi recusatione, eiusque causa.
§ 2. Iusiurandum praestituros instructor, prout casus ferat, commonefaciat de iurisiurandi sanctitate, deque gravissimo delicto periurii, necnon, quatenus prudentia id suadeat, de poenis, praesertim spiritualibus, in periuros (cfr. can. 1743 § 3).
Art. 97. Nemo ad deponendum admittatur, qui propriam identitatem legitimo documento non comprobaverit ad normam art. 58, nisi aliunde instructori aut alicui ex iudicibus aut defensori vinculi aut actuario de eadem identitate certo constet, quod in actis referatur.
Art. 98. § 1. Personae autem, de quibus in can. 1770 § 2, eximuntur ab obligatione examini sese subiiciendi in ipsa tribunalis sede, earumque examen perficitur ad normam citati canonis.
§ 2. Pro personis quae in aliena dioecesi commorantur, ius est partibus, ipsis personis consentientibus, petendi ut ad sedem tribunalis accedant.
Art. 99. § 1. Interrogationes proponendae cuivis, sive coniugi sivi testi sive perito, aliae sunt generales, aliae particulares reu speciales, idest circa obiectum causae.
§ 2. Generales faciendae sunt omnes et singulae in depositionis initio, neque necessarium est easdem iterare, si quis iterum veniat ad deponendum. Eaedem ordinantur ad inquirendum de generalibus personae adiunctis, de eius origine, aetate, religione, conditione, domicilio (urbe, paroecia, via et numero domus), de necessitudine aut relationibus cum partibus in causa, praesertim an sit alterutrius consanguinea vel affinis.
§ 3. Posteriores ordinantur ad eruendam veritatem circa factum unde pendere dicitur matrimonii nullitas; et varietati causarum vel impedimentorum aptandae sunt (cfr. can. 1774).
Art. 100. Sciscitandum est a testibus unde et quomodo ea quae asserunt habeant cognita (cfr. ib.): an nempe de visu aut propria experientia, an de auditu a videntibus, an de auditu auditus, an ex fama etc. et praesertim quo definito tempore.
Art. 101. Interrogationes, tum generales tum particulares, fiant semper ab instructore, non ab alio nec a defensore quidem vinculi. Instructor autem illas interrogationes particulares prius deferat parti aut testi aut perito, quas sibi defensor vinculi, ad normam art. 70 § 1 n. 1, clausas tradiderit immediate ante examen. Iisdem et aliis, quas in examinis decursu defensor vinculi vel partes, si, annuente instructore ad normam art. 128, adsint, parti aut testi deferre postulaverint et ipse instructor admiserit, hic potest novas adiicere ex officio, quoties id necessarium aut utile putaverit ad veritatem eruendam vel accuratius exponendam (cfr. can. 1742 § 1); actuarius vero praemittat tune in actis: ex officio, et addat propositam quaestionem.
Art. 102. Interrogationes breves sunto, non plura simul complectentes, non captiosae, non subdolae, non suggerentes responsionem, remotae a cuiusvis offensione et pertinentes ad causam quae agitur (can. 1775). Debent insuper esse interrogandi intelligentiae accommodatae et vulgari sermone expressae.
Art. 103. § 1. Partes, testes et periti:
a) nunquam praemoneantur de interrogationibus, quae ipsis sunt deferendae;
b) responsiones reddant semper oretenus, neque ipsis licet ex scripto recitare (cfr. cann. 1776 § 11777).
§ 2. Partis, testis et periti responsio ex continenti redigenda est scripto ab actuario, non solum quod ad substantiam spectat, sed etiam, si id instructori videbitur necessarium vel opportunum, aut partes, testes, periti id postulent, quod attinet ad editi testimonii verba (cfr. can. 1778).
Art. 104. § 1. Parti, testi et perito, absoluto interrogatorio, debent legi responsiones, quas actuarius scripto redegerit, data iisdem facultate addendi, supprimendi, corrigendi, variandi.
§ 2. Cum autem ipsi responderint se nihil amplius habere quod addant, supprimant, corrigant aut mutent, iusiurandum emittant de veritate dictorum et de secreto servando usque ad processus publicationem, imo etiam perpetuo ad normam can. 1623 § 3: deinde depositioni immediate subscribere iubeantur, et post eos subscribant defensor vinculi, promotor iustitiae, si adfuerit, instructor et actuarius (cfr. cann. 1769, 1780).
Art. 105. § 1. In conficiendis actis, seu in relatione scriptis redigenda de iis quae fiunt aut decernuntur in sessionibus tribunalis, lingua latina adhibeatur; citationes vero, iusiurandum a partibus, testibus et peritis praestandum, horum responsiones, necnon relationes et vota peritorum, lingua vernacula exprimi debent.
§ 2. Appellatione facta ad Apostolicam Sedem, acta et documenta, quae lingua latina, italica aut gallica exarata non sint, in unam ex iis linguis authentice et fideliter vertantur, ad normam can. 1644 § 2. Si ad versionem faciendam interpres foret adhibendus, is a tribunali, audito vinculi defensore, eligatur, eique, sicuti aliis tribunalis ministris, duplex iusiurandum erit deferendum, nempe de munere fideliter obeundo et de secreto servando.
§ 3. Una cum versione, et firmo praescripto can. 1644 § 3, acta et documenta in exemplari authentico transmittantur in fasciculum religata et cum eorum indice; originalia autem tantum si a Tribunali S. Sedis requirantur et adhibitis opportunis cautelis.
§ 4. In casu autem appellationis ad aliud tribunal superius, serventur praescripta can. 1644.
§ 5. In causis in quibus pars, quae ad S. Sedem provocat, ad patrocinium gratuitum iam admissa fuerit, versio actorum fit ex officio a tribunali coram quo acta ipsa exarata sunt.
Art. 106. § 1. Processus in sessiones dividitur: hinc interrogatio partis, excussio testis vel periti, aut quilibet actus iudicialis, qui expleri nequeat unica sessione, completur in altera.
§ 2. Si vero agatur de interrogatione partis, testis vel periti, praescripto articuli sequentis in singulis sessionibus standum est.
Art. 107. § 1. Partes, testes et periti poterunt, durante inquisitione, altera parte aut defensore vinculi id postulantibus, vel idipsum statuente tribunali ex officio, sed audito vinculi defensore, denuo ad examen vocari, vel circa ea, quae testati sunt, vel circa nova facta vel quaestiones ex processu emergentes.
§ 2. Quoties id expostuletur a partibus, tribunalis est suo decreto, audito vinculi defensore, eiusmodi postulationem reiicere vel admittere: cauto tamen, si eam admittat, ut omnis collusionis aut corruptelae periculum absit (cfr. can. 1781).
§ 3. Cum pars vel testis vel peritus iterum interrogatur, eadem serventur, congrua congruis referendo, quae de eorum examine praescribuntur.
Art. 108. Si cui actui processuali interveniat persona linguae loci ignara, et instructor linguam huius personae propriam non intelligat, adhibeatur interpres iuratus, ab instructore designatus, partibus et vinculi defensore auditis, ut si velint legitimam contra eum exceptionem proponere possint.
Art. 109. Pro testium et peritorum citatione, ea serventur, quae de partium citatione in Tit. VIII constituta sunt.
Caput II
De partium depositione
Art. 110. Lite contestata, instructor partes interroget, delato ipsis iureiurando ad normam can. 1744, ab actore incipiendo, nisi gravis ratio aliud suadeat.
Art. 111. Iudici legitime interroganti partes respondere tenentur et fateri veritatem, nisi agatur de delicto ab ipsis commisso (can. 1743 § 1).
Art. 112. Si pars legitime interrogata respondere recuset, quanti facienda sit haec recusatio, iudicis est aestimare (cfr. can. 1743 § 2).
Art. 113. § 1. Pars, quae matrimonium accusaverit, primo interroganda est.
Absoluta interrogatione, libellus parti ipsi perlegatur atque ab eadem quaeratur, utrum in singulis partibus eundem confirmet necne. Alter coniux similiter interrogetur; et dein eidem perlegatur actoris libellus, et interrogetur an accusationi se opponat necne.§ 2. Si utraque pars matrimonium accusaverit, aut pars conventa responderit se nihil opponere accusationi, instructor, etiam ex officio, caute inquirat de rationibus ob quas ambae in accusatione concordent aut non dissentiant.
§ 3. Itidem, quum ex coniugum responsione oriatur collusionis suspicio, veritas subtilius perquirenda est etiam, si opus fuerit, per testes ex officio inducendos.
Art. 114. § 1. Coniux post examen invitari potest ut quaestiones, si quas adhuc habeat, proponat, super quibus alter coniux examinandus sit.
§ 2. Parti, quae secundo loco interrogatur, si eius responsiones graviter discrepent a responsionibus alterius partis, instructor, ad instantiam defensoris vinculi vel etiam ex officio, proponat interrogationes ad diluendas difficultates et dubitationes, facta vel minus mentione coniugis contradicentis, prout casus ferst et prudentia suggerat. Imo, si opus sit, vocet iterum alterum coniugem, cui discrepantiam opponat, et, si casus ferat, ambo coniuges inter se conferantur.
Art. 115. Si actor non compareat, serventur normae in art. 91 praefinitae. Reo non comparente, instructoris erit, audito defensore vinculi, perpendere, utrum renovanda sit citatio, an aliis modis opportunis utendum sit, veluti interventu personae amicitia coniunctae et auctoritate gravis, quae ad comparendum eum inducat. Quod si comparere renuat, collegii erit decernere utrum contumax declarandus sit, an ut frangatur eius resistentia poenis canonicis sit plectendus (cfr. can. 1849 coll. cum can. 1845).
Art. 116. Confessio extraiudicialis coniugis, quae adversus matrimonii valorem pugnet, prolata ante matrimonium contractum, vel post matrimonium, sed tempore non suspecto, probationis adminiculum constituit a iudice recte aestimandum.
Art. 117. Depositio iudicialis coniugum non est apta ad probationem contra valorem matrimonii constituendam.
Caput III
De probatione per testes
Art. 118. Omnes possunt esse testes, nisi expresse a iure repellantur vel in totum vel ex parte (can. 1756).
Art. 119. § 1. Ut non idonei repelluntur a testimonio ferendo impuberes et mente debiles.
§ 2. Ut suspecti:
1° Excommunicati, periurii, infames, post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam;
2° Qui ita abiectis sunt moribus ut fide digni non habeantur;
3° Publici gravesque partis inimici.
§ 3. Ut incapaces:
1° Qui partes sunt in causa, aut partium vice funguntur, veluti tutor in causa pupilli, iudex eiusve assistentes, advocatus aliique qui partibus in eadem causa assistunt vel astiterunt;
2° Sacerdotes, quod attinet ad ea omnia quae ipsis ex confessione sacramentali innotuerunt, etsi a vinculi sigillo soluti sint; imo audita a quovis et quoquo modo occasione confessionis ne ut indicium quidem veritatis recipi possunt;
3° Coniux in causa sui coniugis, consanguineus et affinis in causa consanguinei vel affinis, in quolibet gradu lineae rectae et in primo gradu collateralis, nisi agatur de causis quae ad statum civilem aut religiosum personae spectant, cuius notitia aliunde haberi nequeat, et bonum publicum exigat ut habeatur (can. 1757); salvo praescripto artt. 122 et 137.
Art. 120. Non idonei et suspecti audiri poterunt ex decreto iudicis, quo id expedire declaretur; sed eorum testimonium valebit tantummodo ut indicium et probationis adminiculum, et generatim iniurati audiantur (can. 1758).
Art. 121. § 1. Testes iudici legitime interroganti respondere et veritatem fateri debent.
§ 2. Salvo praescripto art. 119 § 3 n. 2, ab hac obligatione eximuntur:
1° Parochi aliique sacerdotes quod attinet ad ea quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii extra sacramentalem, confessionem; civitatum magistratus, medici, obstetrices, advocati, notarii aliique qui ad secretum officii etiam ratione praestiti consilii tenentur, quod attinet ad negotia huic secreto obnoxia; nisi ab iis quorum interest secreti lege solvantur et deponere se posse prudenter censeant;
2° Qui ex testificatione sua sibi vel consanguineis vel affinibus in quolibet gradu lineae rectae et in primo gradu lineae collateralis, infamiam, periculosas vexationes, aliave mala valde gravia obventura timent.
§ 3. Testes iudici legitime interroganti scienter falsum affirmantes aut verum occultantes puniantur ad normam can. 1743 § 3; eademque poena mulctentur omnes, qui testem vel peritum donis, pollicitationibus aut alio quovis modo inducere praesumpserint ad falsum testimonium dicendum aut ad veritatem occultandam (can. 1755).
Art. 122. In causis matrimonialibus, consanguinei et affines de quibus in art. 119 § 3 n. 3, habentur testes habiles in causis suorum propinquorum (can. 1974).
Art. 123. § 1. Testes induci possunt ab actore vel a reo convento vel a vinculi defensore, vel a promotore iustitiae, si causae intersit (cfr. can. 1759 §§ 1, 2). Induci vero debent ab instructore vel ab ipso collegio ex officio, si quocumque modo opportunum censeatur ad probationes complendas (cfr. can. 1619 § 2).
§ 2. ludici ius et obligatio est nimiam multitudinem testium refrenandi (can. 1762). Id praesertim caveatur ab instructore, dato decreto, quando inducuntur pro re, quae directe ad probationem non pertinet vel cum eadem haud necessario connexa sit: et generatim quando inducuntur ad moras nectendas vel alteri parti damnum inferendum, aut quando causa paucioribus sufficienter instructa habeatur.
Art. 124. Testes, qui sponte se exhibent ad testificandum, arbitrio instructoris admitti vel repelli possunt. Sunt tamen omnino repellendi si comparere videantur ut moras causae nectant vel iustitiae et veritati quoquo modo officiant (cfr. can. 1760).
Art. 125. § 1. Quicumque probationem per testes postulant, debent tribunali indicare eorum nomina, paternitatem, si opus fuerit, et domicilium cum designatione urbis, viae et numeri domus, et insuper exhibere positiones seu articulos super quibus testes sunt interrogandi (cfr. can. 1761 § 1).
§ 2. Positiones seu articuli, quos partes exhibuerint, vinculi defensori tradantur, qui, iuxta art. 70 § 1 n. 2, de iis rationem habeat in conficiendo interrogatorio testibus proponendo, aut saltem in actu examinis iuxta art. 101.
Art. 126. § 1. Testium nomina parti, cuius interest, a tribunali tempestive nota fieri debent, ut ipsa exceptionem, si velit, testis reprobatoriam opponere possit.
§ 2. Si haec notificatio, gravi de causa prudenti instructoris iudicio aestimanda, vel instante vinculi defensore, ante testium examen non expediat, saltem ante testificationum publicationem facienda est (cfr. can. 1763).
Art. 127. § 1. Testis rite citatus parere debet aut causam suae absentiae iudici notam facere.
§ 2. Testis inobediens, qui nempe sine legitima causa non comparuit, aut, etsi comparuit, renuit respondere vel iusiurandum praestare vel attestationi subscribere, a iudice potest congruis poenis coerceri et insuper mulctari pro rata damni quod ex eius inobedientia partibus obveniat (can. 1766).
§ 3. Testi, si id postulat, debetur indemnitas taxanda ad normam can. 1787 § 2.
Art. 128. Regulariter examini testium neque partes neque earum procuratores aut advocati assistere possunt. Fit tamen facultas per modum exceptionis instructori vel partes vel earum procuratores aut advocatos admittendi, si causae adiuncta pro suo prudenti arbitrio id suadere videantur.
Art. 129. Testium responsiones iuxta articulos propositos in actis a notario, dictante instructore, sed salvo praescripto art. 103 § 2, integre et fidelissime consignandae sunt, ita nempe ut nihil praetermittatur quod in iudicium influere possit. Caveatur, igitur, tum excessive diffusa relatio, tum, praecipue, nimia brevitas, ita ut evitentur monosyllabicae responsiones.
Art. 130. § 1. Potest semper instructor, si id exigat necessitas impediendi ne gravia oriantur dissidia, neve testes gravi alicui periculo obiiciantur, procuratores et advocatos iureiurando adstringere de secreto servando.
§ 2. Si testis suam fecerit depositionem ea lege, ne suum nomen manifestetur alterutri parti vel neutri, et instructor censuerit hanc legem esse gravi ratione innixam, illi fas est delegare duas aut tres personas, quarum causa nihil intersit, omni exceptione maiores, et parti vel partibus, quantum fieri potest, non suspectas, quibus significetur testis nomen ut inquirant an ipse fidem mereatur.
Art. 131. § 1. Reprobatio testium fieri debet intra triduum post eorum nomina significata, nisi locorum distantia, arbitrio instructoris, longiorem terminum requirat. Serius facta non admittitur, nisi pars probet aut saltem iureiurando confirmet non antea defectum sibi innotuisse (cfr. can. 1764 § 4).
§ 2. Nisi causa reprobationis testis sit ab ipso iure determinata, instructor parti reprobanti ad probationem afferendam brevem praefigat terminum, et deinde procedat ut in causis incidentibus ad normam Tit. XI.
§ 3. Quod si reprobatio non sit statim et facile probanda, eius discussio in finem litis est reservanda: interim vero testis audiendus est (cfr. can. 1764 § 5).
§ 4. Futiles aut dilatorias reprobationis petitiones illico instructor suo decreto reiiciat.
Art. 132. § 1. Pars renunciare potest testi a se producto, salvo iure alterius partis et defensoris vinculi, ut ipse testis ad testificandum evocetur (cfr. can. 1759 § 4).
§ 2. Ex causa, quae postea supervenerit, potest etiam pars testem a se productum reprobare.
Art. 133. Instructoris est decernere, audito vinculi defensore, an sit locus collationi testium sive inter se sive cum partibus ad normam can. 1772 § 2.
Art. 134. Absoluto testium examine, nisi instructori aut vinculi defensori videantur alii esse testes ex officio vocandi aut aliae probationes exquirendae, acta decreto praesidis rite publicentur (cfr. art. 175).
Art. 135. § 1. Post evulgatas testificationes, testes iam auditi denuo super iisdem articulis ne interrogentur, neque novi testes admittantur, nisi caute et ex gravi ratione et in quolibet casu omni fraudis et subornationis periculo remoto, altera parte audita, et requisito voto promotoris iustitiae, si iudicio intersit, et defensoris vinculi, quae omnia iudex decreto suo definiat (cfr. can. 1786).
§ 2. Verum, si ex inquisitione emerserint facta, quae partes ignorare poterant, facultas eisdem relinquitur vel testes excussos iterum ad testificandum evocandi vel alios inducendi.
Art. 136. § 1. Quod attinet ad aestimandam testimoniorum fidem, standum est praescripto cann. 1789, 1790, 1791.
§ 2. Quando agitur de circumstantia ex qua valor matrimonii dependet, diligentius inquiratur in testium honestatem, quae periurii suspicionem removeat.
§ 3. Quod coniuges contra testem aliquem nihil excipiant, rationem id sane per se non suppeditat ut habeatur fide digna eius depositio contra matrimonium directa.
Art. 137. In causis impotentiae vel inconsummationis, nisi de impotentia vel inconsummatione aliunde certo constet, debet uterque coniux testes, qui septimae manus audiunt, inducere, sanguine aut affinitate sibi coniunctos, sin minus vicinos bonae famae, aut alioquin de re edoctos, qui iurare possint de ipsorum coniugum probitate, et praesertim de veracitate circa rem in controversiam deductam; quibus iudex ad normam can. 1759, § 3 alios testes potest ex officio adiungere (can. 1975 § 1).
Art. 138. § 1. De omnibus testibus exquiratur ex officio testimonium religiositatis, probitatis et credibilitatis; et eo maior ipsis fides adiicienda est, quo potiora habeantur documenta de requisitis bonae fidei.
§ 2. Testimonia huiusmodi omnia sunt publicanda, nisi de quibusdam ex ipsis, ad gravia damna vitanda attento eorum tenore, collegium aliud decernat (cfr. art. 130 § 1).
Caput IV
De peritis
Art. 139. In causis impotentiae et defectus consensus ob amentiam requirendum est suffragium peritorum (cfr. cann. 1976-1982).
Art. 140. § 1. In aliis causis peritorum sententia est exquirenda, quoties iudicium est faciendum, quod peculiarem in aliqua arte requirat peritiam: e. g. si de cuius scripti authenticitate inquirendum sit (cfr. can. 1792).
§ 2. An, in casu de quo in § 1, peritiae locus esse debeat, instructor decernet sive una ex partibus postulante sive ex officio, audito in quocumque casu vinculi defensore. Partibus dissentientibus, instructor rem collegio deferat.
Art. 141. Periti designandi sunt, audito vinculi defensore, a praeside, cuius est eorum numerum praefinire (cfr. can. 1793); salvo praescripto art. 150.
Art. 142. § 1. Ad periti munus deligantur qui non tantum idoneitatis testimonium a competenti magistratu obtinuerunt, sed etiam qui artis suae experientia sint insignes et religionis atque honestatis laude commendati.
§ 2. Qui a testimonio ferendo excluduntur ad normam art.119, ne ad peritorum quidem officium assumi poterunt (can. 1795 § 2).
§ 3. Excluduntur quoque a periti munere qui quemlibet cum alterutra parte necessitudinis nexum habeant.
Art. 143. In causis impotentiae vel amentiae excluduntur quoque a periti munere qui coniugem privatim inspexerunt; hi autem in casu impotentiae possunt (cfr. can. 1978), in casu amentiae debent (cfr. can. 1982), induci uti testes.
Art. 144. Si periti ante peritiam exaratam, aut suspecti evaserint, aut eos muneri obeundo impares esse compertum fuerit, a praeside substituendi erunt, ad normam art. 141.
Art. 145. Periti possunt ab utraque vel ab alterutra parte recusari, si de partium studio sint suspecti (cfr. can. 1796 § 1). In quolibet casu praeses suo decreto edicat utrum sit admittenda recusatio necne et, recusatione admissa, in locum periti recusati alium sufficiat ad normam art. 141 (cfr. can. 1796 § 2).
Art. 146. Periti iusiurandum de officio fideliter adimplendo et de secreto servando praestare debent coram praeside, citatis partibus et vinculi defensore.
Art. 147. § 1. Instructor decreto suo definiat, auditis partibus et defensore vinculi, omnia et singula capita circa quae peritorum opera versari debet (cfr. can. 1799 § 1): ut puta, utrum amentia sit habitualis, an fuerit transitoria et an lucida admiserit intervalla; utrum impotentia sit absoluta an tantum relativa, utrum instrumentalis an functionalis, utrum antecedens an subsequens matrimonium, utrum perpetua an sanabilis sine gravi vitae periculo.
§ 2. Peritis, ut iudicium suum recte facere possint, omnia causae acta, quae instructori necessaria aut opportuna videantur, remittenda sunt.
§ 3. Partibus fas est quaestiones proponere, de quibus, nisi instructor, audito vinculi defensore, ex iusta causa eas reiiciendas censuerit, periti, in peritia conficienda, rationem habere debent.
§ 4. Praefigatur quoque ab instructore tempus intra quod examen est perficiendum et votum proferendum: quod tempus ab ipso instructore ex rationabili causa, partibus auditis, prorogari potest (cfr. can. 1799 § 2).
Art. 148. § 1. Periti examen singillatim et seorsim exsequi debent; alter alteri examinis exitum ne pandat; votum suum in scriptis uterque proferat; in relatione, propria manu subscripta, perspicue quisque indicet qua via et ratione in explendo munere sibi demandato processerit, et quibus potissimis argumentis conclusiones prolatae nitantur (cfr. can. 1802).
§ 2. Praeses decernere poterit, ex peculiari ratione, ut examen a peritis collegialiter exsequatur. Quo in casu peritorum discrimina, si quae adsint, in relatione, datis rationibus, adnotentur (cfr. ib.).
Art. 149. Si agatur de cuius scripti authenticitate investiganda, standum est dispositioni can. 1800.
Art. 150. In causis impotentiae:
1° ad inspiciendum virum duo medici deputentur, qui monendi sunt ut honestis tantum mediis utantur ad impotentiam cognoscendam;
2° ad inspiciendam mulierem deputentur duae mulieres, si adsint, quae in arte medica laurea doctorali et experientia sint praeditae, vel, ex mulieris consensu aut ex decisione collegii, duo medici, sin minus duae obstetrices vere peritae. Corporalis mulieris inspectio fieri debet regulis christianae modestiae plene servatis et adstante semper honesta matrona ex officio designanda (cfr. can. 1979).
Art. 151. In causis amentiae unus vel, pro casus gravitate, duo medici deputentur, qui in scientia psychiatrica peculiariter sint versati, cauto tamen ut excludantur qui sanam (catholicam) doctrinam hac in re non profiteantur.
Art. 152. Exhibitis relationibus, instructoris erit peritos vocare, ut singillatim suas conclusiones recognoscant et iuramento confirment et quaestionibus a vinculi defensore opportune concinnatis respondeant.
Art. 153. Si periti inter se discrepent, praeses alium, quem vocant peritiorem, designare poterit ad normam art. 141, qui suum votum proferat atque confirmet ad normam artt. 148 et 152.
Art. 154. § 1. Tribunal non tenetur sequi peritorum iudicium, etsi eorum conclusiones sint concordes, sed cetera quoque causae adiuncta attente perpendat (cfr. can. 1804 § 1).
§ 2. Tribunal debet in rationibus decidendi exprimere, quibus motum argumentis peritorum conclusiones vel admiserit vel reiecerit (cfr. can. 1804 § 2).
Caput V
De probatione per instrumenta neu documenta
Art. 155. In quolibet iudicii genere admittitur probatio per documenta tum publica tum privata (can. 1812).
Art. 156. § 1. Praecipua documenta publica ecclesiastica haec sunt:
1° Acta Summi Pontificis et Curiae Romanae et Ordinariorum in exercitio suorum munerum authentica forma exarata, itemque attestationes authenticae de iisdem actibus datae ab illis vel eorum notariis;
2° Instrumenta a notariis ecclesiasticis confecta;
3° Acta iudicialia ecclesiastica;
4° Inscriptiones baptismi, confirmationis, ordinationis, professionis religiosae, matrimonii, mortis, quae habentur in regestis Curiae vel paroeciae, vel religionis, et attestationes scriptae ex iisdem desumptae et a parochis, vel Ordinariis, vel notariis ecclesiasticis confectae aut earum exemplaria authentica.
§ 2. Documenta publica civilia ea sunt quae secundum uniuscuiusque loci leges talia iure censentur.
§ 3. Litterae, contractus, testamenta et scripta quaelibet a privatis confecta, privatorum documentorum numero habentur (can. 1813).
Art. 157. Documenta, quibus probatur baptismus vel ordo receptus, mors, professio religiosa, matrimonium, cognatio spiritualis, dispensatio ab impedimento canonico, debent esse ecclesiastica, idest confecta a legitima auctoritate ecclesiastica ad normam art. 156 § 1 n. 4.
Art. 158. Utriusque generis documenta nisi partes sponte exhibeant, tribunalis est auctoritate sua perquirere, et de iis partes vel testes in examine interrogare.
Art. 159. § 1. Documenta vim probandi in iudicio non habent, ideoque admitti nequeunt, nisi originalia sint aut in exemplari authentico exhibita, et penes tribunalis cancellariam deposita (cfr. can. 1819).
§ 2. Ut exemplar habeatur authenticum, oportet sit manuscriptum, firmatum subscriptione eorum qui archivis, ubi exstant originalia, sunt praepositi, vel notarii ecclesiastici, et sigillo munitum.
§ 3. Pro documentis publicis civilibus exemplar habetur authenticum, dummodo sit ea forma descriptum, quam civiles leges praefiniunt.
Art. 160. Documenta in forma authentica sunt exhibenda et in iudicio deponenda, ut a iudice et ab adversario examinari possint (can. 1820).
Art. 161. Documenta, penes tribunalis cancellariam deposita, ab actuario in ipso cancellariae loco custodiantur, et ibidem a partibus, defensore vinculi et ab ipsis iudicibus expendantur.
Art. 162. § 1. Si quod dubium oriatur circa alicuius documenti exemplaris authenticitatem, aut a parte vel ab eo cuius interest aliqua exceptio opponatur, servetur praescriptum can. 1821.
§ 2. Si dubium aut exceptio versetur circa documenti veritatem, quaestio incidens proponatur etiam ex officio, vocatis et iudicialiter examinatis iis omnibus, quibus documenti origo et veritas nota esse praesumitur.
Art. 163. § 1. Inter documenta privata non exigui ponderis esse possunt, praecipue in causis de vi et metu et de conditione, epistulae quas vel sponsi ante matrimonium, vel coniuges postea, sed tempore non suspecto, sibi invicem vel aliis dederint; dummodo de earum authenticitate et de tempore quo exaratae sint aperte constet.
§ 2. Instructor has epistulas opportune exquirat, partes vel testes monendo, ut, si quas habeant, eas tribunali exhibeant.
Quae vero ab una parte proferuntur, ab alia recognosci debent.Art. 164. Epistulae sicut alia documenta privata illud pondus habent, quod ex circumstantiis et praesertim ex tempore quo redactae fuerint aestimandum est.
Art. 165. Litterae, quas vocant anonymas, aliaque cuiuscumque generis anonyma documenta per se ne tamquam indicium quidem haberi possunt; nisi facta referant quae et quatenus aliunde comprobari possint.
Art. 166. Si quid ex documento excerptum proferatur, quamvis in forma authentica redactum, tum altera pars, tum vinculi defensor, tum instructor ex officio ius habent postulandi ut integrum documentum, sive in originali sive in exemplari authentico, exhibeatur.
Art. 167. § 1. Quoties pars documentum tradere recuset, quod ipsa fertur possidere atque aliquod pondus in causa habere praesumitur, instructoris erit, ad instantiam partis vel ex officio, audito vinculi defensore, per decretum statuere an et quomodo exhibitio facienda sit.
§ 2. Parte adhuc exhibitionem recusante, instructor rem deferat collegio, cuius erit perpendere quanti sit facienda haec recusatio.
§ 3. Parte vero negante se documentum possidere, instructor eam ad negationem iureiurando firmandam invitare potest.
Art. 168. Si civile vinculum per divortium est solutum aut nullum declaratum, instructor curet, ut partes tum petitionem in foro civili oblatam, tum sententiam a magistratu datam exhibeant, atque, si casus ferat, etiam civilis causae acta.
Art. 169. Circa vim et fidem instrumentorum serventur dispositiones cann. 1814, 1816, 1817, 1818.
Caput VI
De indiciis seu praesumptionibus
Art. 170. § 1. Praesumptio est rei incertae probabilis coniectura; eaque alia est iuris, quae ab ipsa lege statuitur; alia hominis, quae a iudice coniicitur.
§ 2. Praesumptio iuris alia est iuris simpliciter, alia iuris et de iure (can. 1825).
Art. 171. Matrimonium gaudet favore iuris; quare in dubio standum est pro valore matrimonii, donec contrarium probetur, salvo praescripto can. 1127 (can. 1014).
Art. 172. Dubium sive iuris sive facti, quod faveat matrimonio, debet esse prudens, seu probabili fundamento nixum, ut praesumptioni pro matrimonii valore locus sit.
Art. 173. Praesumptiones, quae non statuuntur a iure, iudex ne coniiciat, nisi ex facto certo et determinato, quod cum eo, de quo controversia est, directe cohaereat (can. 1828).
Art. 174. Praesumptionibus hominis est potissimum locus in causis, quae spectant ad consensus defectum. Ad eas constabiliendas instructoris est curare, ut circumstantiae proferantur in lucem, quae matrimonium praecesserunt, comitatae vel secutae sunt.
TITULUS X
De processus publicatione, de conclusione in causa et de causae discussione
Caput I
De publicatione processus
Art. 175. § 1. Perpensis a defensore vinculi, a iudice instructore et a praeside probationibus hinc inde adductis, facienda est actorum omnium communicatio inter partes.
§ 2. Haec facultas communicationis fit decreto praesidis, quo partibus earumque advocatis ipse concedit potestatem inspiciendi testificationes ceterasque omnes probationes quae in actis reperiuntur, quaeque secreta permanserant, et petendi actorum exemplar (cfr. cann. 1858, 1859).
§ 3. Eodem decreto praeses tempus utile praestituat, intra quod partes et defensor vinculi possint exhibere documenta, exponere argumenta, quibus allatae ab ipsis probationes et impugnationes roborentur, explicentur, compleantur.
§ 4. Fas adhuc est partibus novos testes inducere, verum tantummodo ad normam art. 135.
Art. 176. Elapso praestituto tempore vel etiam prius, si defensor vinculi et partes tribunali declaraverint se nihil aliud exhibendum habere, deveniatur ad conclusionem in causa (cfr. cann. 1984 § 2, 1860).
Caput II
De conclusione in causa
Art. 177. § 1. Conclusio in causa fit decreto praesidis, quo declaratur fuisse satisfactum praescripto praecedentis articuli ideoque causam satis instructam haberi.
§ 2. Caveat tamen praeses ne decretum conclusionis in causa edat, si quid adhuc putet esse exquirendum, ut causa satis instructa habeatur. Quo in casu, audito defensore vinculi, iubeat ea suppleri quae desint.
Art. 178. § 1. Etiam post conclusionem in causa admittuntur in his causis novae probationes, praesertim si afferantur documenta ex novo reperta, aut producantur testes, qui ob legitimum impedimentum non potuerunt induci tempore utili (cfr. Can. 1861 § 1 et art. 135).
§ 2. Si praeses probationes admittendas censeat, id decreto statuat; quod si renuat, patet recursus ad collegium.
§ 3. Collectis novis probationibus, ab instructore moneantur partes et vinculi defensor eisque praestituatur congruum tempus, ut probationes ipsas perpendere et impugnare possint; aliter iudicium est nullius momenti (cfr. can. 1861 § 2).
Caput III
De causae discussione
Art. 179. § 1. Edito decreto conclusionis in causa, praeses terminum praefiniat partibus vel earum patronis, necnon promotori iustitiae, si ipse matrimonium accusavit, ad defensiones suas sive allegationes tradendas (cfr. can. 1862 § 1).
§ 2. Defensio, ab advocato subsignata, praesidi exhibenda est, eiusque, de licentia ipsius praesidis scripto apponenda in calce scripturae, tot exemplaria conficienda quot sunt necessaria.
§ 3. Praeses iubere potest ut exemplaria typis exarentur.
§ 4. Licet advocato, una cum defensione, exemplar exhibere allegationum et potiorum documentorum.
§ 5. Defensiones uti supra exhibitae statim distribuendae sunt, una cum exemplaribus documentorum, cura tribunalis, ne causae definitio perniciosam patiatur moram.
Art. 180. § 1. Recepta partium defensione, vinculi defensor intra terminum a praeside designandum suas animadversiones exhibeat.
§ 2. Partes, necnon promotor iustitiae si adsit, ius habent animadversionibus respondendi intra terminum decem dierum.
§ 3. Vinculi defensor, accepta responsione, et ipse, intra decendium, eodem respondendi iure, si velit, uti potest.
§ 4. Respondendi ius semel tantum partibus esto, nisi praesidi, gravi ex causa, iterum videatur concedendum. Concessio vero uni parti facta, alteri quoque facta censebitur.
Art. 181. Termini pro animadversionibus, defensionibus aut responsionibus exhibendis possunt rationabili de causa prorogari a praeside. Possunt etiam, omnibus consentientibus, iidem termini coarctari (cfr. can. 1862 § 2).
Art. 182. Praeses nimiam defensionum extensionem etiam praefixo paginarum numero, si id expedire iudicaverit, moderari potest; ordinarie non excedatur numerus viginti paginarum in defensione et decem in responsione (cfr. can. 1864).
Art. 183. § 1. Semper defensori vinculi ius sit ut ultimus audiatur.
§ 2. Si defensor vinculi intra decem dies (cfr. art. 180 § 3) nil responderit, praesumitur nil habere deducendum, et ad ulteriora procedere licet (cfr. can. 1984).
Art. 184. Curet quoque praeses, sive ex officio sive ad instantiam partis vel defensoris vinculi aut, si intersit, promotoris iustitiae, ne exemplaria, vel typis non edita, ubi causae natura id exigat, ad extraneorum manus perveniant, peculiari lege de hoc partibus earunque advocatis et procuratoribus districte per decretum imposita.
Art. 185. Iudicii dies et hora, nisi antea fuerint praefinitae, a praeside destinandae et partibus significandae sunt, ita tamen ut inter ultimam defensionem et iudicii diem decendium saltem intercedat.
Art. 186. § 1. Praesidi fas est, vel ex officio vel defensore vinculi vel alterutra parte instante, oralem quoque causae discussionem admittere.
§ 2. Discussio oralis post ultimam exhibitam responsionem expetenda est: in omni casu intra septem dies ante tempus praefinitum pro causae definitione.
§ 3. Pars, quae petit oralem discussionem, articulos seu capita proponat de quibus discussio facienda est.
§ 4. Praesidi advigilandum est, ne discussio oralis moderatae disputationis terminos excedat, neve inutiliter repetantur ea de quibus in defensionibus atque responsionibus actum est.
§ 5. Orali discussioni assistet notarius, ut, si praeses praecipiat, aut vinculi defensor vel pars postulet et praeses consentiat, possit de disceptatis, confessis vel conclusis scripto ad tramitem iuris ex continenti referre (cfr. can. 1866).
TITULUS XI
De causis incidentibus
Art. 187. Causa incidens habetur, quoties, incepto saltem per citationem iudicio, ab una ex partibus aut a promotore iustitiae, si iudicio intersit, vel vinculi defensore, quaestio proponitur quae, tametsi libello, quo lis introducitur, non contineatur expresse, nihilominus ita ad causam pertinet ut resolvi plerumque debeat ante quaestionem principalem (can. 1837).
Art. 188. § 1. Parti legitime instanti instructor satis facere tenetur per decretum.
§ 2. A quocumque instructoris decreto pars cuius interest ad collegium recurrere potest, ut quaestio incidens instituatur. Recursus tamen intra decem dierum spatium a decreti notificatione instituendus erit, secus partes decreto acquievisse censentur.
§ 3. Recursus instructori, a quo decretum prodiit, est exhibendus; qui tamen, nisi decretum a se factum revocandum censuerit, illum tribunali sine mora deferre debet.
Art. 189. § 1. Exorta quaestione incidenti, collegium, auditis altera parte et vinculi defensore, necnon, si intersit, promotore iustitiae, ante omnia perpendere debet, an quaestio nexum habeat cum causa principali, simulque an aliquo probabili fundamento nitatur.
§ 2. Quae duo si concurrant, collegium vel quaestionem incidentem admittat, vel, si iudicet eam necessario non esse resolvendam ante sententiam definitivam, decernat, ut de ea habeatur ratio die propositionis causae. Si autem duo simul non concurrant, collegium recursum reiiciat (cfr. can. 1839).
Art. 190. § 1. Quaestione incidenti admissa, collegium, audita altera parte et vinculi defensore, necnon promotore iustitiae, si intersit, ante omnia statuat, utrum solvenda sit, attenta eius natura et gravitate, servata forma iudicii per interlocutoriam sententiam, an, non servata forma iudicii, per merum decretum (cfr. can. 1840 § 1); quae collegii decisio inappellabilis est.
§ 2. Collegium, ad instantiam partis aut ex officio, interventum promotoris iustitiae, si processui iam non intersit, exquirere debet, si constiterit bonum publicum in discrimen vocari; exquirere autem potest, si quaestionis incidentalis natura vel difficultas id consulat.
Art. 191. Si quaestio incidens per sententiam solvi debeat, concordentur dubia, et eae serventur regulae quae de causa principali statutae sunt, exceptis terminis, qui statuantur brevissimi (cfr. can. 1840 § 2).
Art. 192. § 1. Si quaestio incidens solvenda sit per decretum, partibus et vinculi defensori terminus assignandus est, in quo suas rationes afferant per breve scriptum seu memoriale.
§ 2. Collegii est decernere utrum facultas memoriali respondendi, quam partes et vinculi defensor postulaverint, concedenda sit brevissimo termino statuto, an potius discussio oralis ad normam art. 186.
Art. 193. In decreto quo collegium quaestionem incidentem definit, rationes quibus nititur in iure et in facto breviter exponantur (cfr. can. 1840 § 3).
Art. 194. Quaestio incidens et causa principalis, si casus ferat, una eademque sententia super merito definiri possunt.
Art. 195. Antequam finiatur causa principalis, collegium interlocutoriam sententiam potest, iusta intercedente causa, corrigere aut revocare sive ex se, auditis partibus, sive ad instantiam unius partis audita altera parte, et requisito semper voto promotoris iustitiae, si adsit, et defensoris vinculi (can. 1841).
TITULUS XII
De pronunciatione sententiae
Art. 196. § 1. Legitima pronuntiatio qua iudex causam a litigantibus propositam et iudiciali modo pertractatam definit, sententia est: eaque interlocutoria dicitur, si dirimat incidentem causam; definitiva, si principalem.
§ 2. Ceterae iudicis pronuntiationes decreta vocantur (can. 1868).
Art. 197. § 1. Ad pronuntiationem cuiuslibet sententiae requiritur in iudicis animo moralis certitudo circa rem sententia definiendam.
§ 2. Hanc certitudinem iudex haurire debet ex actis et probatis.
§ 3. Probationes autem aestimare iudex debet ex sua conscientia, nisi lex aliquid expresse statuat de efficacia alicuius probationis (can. 1869 §§ 1, 2, 3).
§ 4. Iudex qui eam certitudinem post diligens causae examen efformare sibi non potuit, pronuntiet: non constare de matrimonii nullitate in casu (cfr. can. 1869 § 4).
Art. 198. § 1. Expleta causae disceptatione, die et hora a praeside ad normam art. 185 statutis, conveniant soli iudices, remotis quibusvis tribunalis administris, in ipsa tribunalis sede, nisi peculiaris causa alium locum suadeat, ad proferendam sententiam (cfr. cann. 1870, 1871 § 1).
§ 2. Singuli iudices scriptas afferent conclusiones suas in merito causae, et rationes tam in facto quam in iure, quibus ad conclusiones suas venerint: quae conclusiones actis causae adiungantur, secreto servandae.
§ 3. Prolatis ex ordine, secundum praecedentiam, ita tamen ut semper a causae ponente seu relatore initium fiat, singulorum conclusionibus, habeatur moderata discussio sub tribunalis praesidis ductu, praesertim ut constabiliatur quid statuendum sit in parte dispositiva sententiae.
§ 4. In discussione autem fas unicuique est a pristina sua conclusione recedere, rationibus tamen breviter significatis in eodem voto scripto.
§ 5. Quod si iudices in prima discussione ad hanc sententiam devenire aut nolint aut nequeant, differri poterit decisio ad novum conventum (can. 1871 §§ 25), dato rescripto: »resolutio dabitur in proximo». Haec dilatio tamen ultra hebdomadam comperendinari non debet (ib.).
§ 6. Constabilita decisione, ponens eam scribit sub forma responsionis affirmativae vel negativae ad propositum dubium, eamque subscribit una cum aliis iudicibus et unit fasciculo actorum.
Art. 199. Causae decisionem notarius protocollo addictus partibus oretenus communicare valet, eiusdemque decisionis exemplar, si petatur, tradere, dummodo collegium decisionem secreto servandam esse non decreverit usque ad formalem sententiae publicationem: quo in casu id ponens suo decreto statuat. Haec communicatio nullam vim habet quoad decursum temporis pro appellatione interponenda.
Art. 200. § 1. Sententia quam primum edenda est, non ultra mensem a die qua causa definita est, nisi collegium gravi ex ratione longius tempus praestituerit.
§ 2. Sententia latino idiomate exaranda est a ponente, nisi forte alii ex iudicibus in discussione hoc munus, iusta aliqua de causa, commissum sit.
§ 3. Sententia debet continere rationes seu motiva quae dicuntur, tam in facto quam in iure, quibus dispositiva sententiae pars innititur et statuere de litis expensis (can. 1873 § 1 nn. 3, 4).
§ 4. Motiva ab extensore desumantur ex iis quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi ab ipsa iudicum maiore parte praefinitum fuerit quaenam sint motiva proferenda (ib. § 2); haec omnia vero distincte, ordinate et breviter exponenda sunt.
§ 5. Sententia singulorum iudicum examini subiicenda est pro eorum approbatione et subsignatione.
Art. 201. § 1. Si collegium censeat nullitatem matrimonii nondum ex deductis probari, autumat autem per suppletivam instructoriam probari posse, pronuntiare debet: dilata et compleantur acta vel: coadiuventur probationes.
§ 2. Instructiones pro inquisitione suppletiva, audito defensore vinculi, secreto dandae sunt.
Art. 202. § 1. Sententia ferri debet, divino Nomine ab initio semper invocato.
§ 2. Dein exprimat oportet ex ordine qui sit iudex aut tribunal; qui sit actor, reus, procurator, advocatus, nominibus et domicilio rite designatis, promotor iustitiae, defensor vinculi, si partem in iudicio habuerint.
§ 3. Referre postea debet breviter facti speciem cum partium conclusionibus.
§ 4. Hisce subsequatur pars dispositiva sententiae, praemissis rationibus quibus innititur.
§ 5. Claudatur cum indicatione diei et loci in quibus exarata est et cum subscriptione omnium iudicum et notarii (can. 1874).
§ 6. Addatur insuper decretum exsecutorium (cfr. can. 1918).
Art. 203. § 1. Vota iudicum actis causae adiungi non debent, neque ad tribunal appellationis sunt transmittenda, sed in speciali archivo secreto servanda, saltem per decennium. Quo elapso fas erit ea comburere.
§ 2. Inviolabile etiam secretum est servandum de discussione quae in tribunali ante ferendam sententiam habetur, itemque de suffragiis et opinionibus ibidem prolatis.
Art. 204. § 1. Publicatio sententiae fieri potest tribus modis, vel citando partes ad audiendam sententiae lectionem sollemniter factam a iudice pro tribunali sedente; vel partibus denuntiando sententiam esse penes cancellariam tribunalis, unaque facultatem ipsis fieri eandem legendi et eiusdem exemplar petendi; vel tandem, ubi usus viget, sententiae exemplar transmittendo ad partes per publicos tabellarios ad normam can. 1719 (can. 1877).
§ 2. Sententia simul eademque ratione vinculi defensori et promotori iustitiae, si partem in iudicio habuerit, semper notificari debet; ita pariter notificari debet reo convento contumaci.
§ 3. Si pars procuratorem habuerit, huic notificari poterit sententia.
§ 4. A die notitiae publicationis sententiae decurrit decendium pro appellatione.
Art. 205. § 1. Sententia definitiva, eaque valida, etsi iudices unanimiter consentiant, retractari non potest.
§ 2. Attamen si error materialis inciderit in textu sententiae sive in transcribenda parte dispositiva sive in aliquo facto referendo, sententia ipsa, postquam effecta fuerit eius notificatio, corrigi potest vel ad instantiam unius partis, auditis tamen altera parte et vinculi defensore, vel etiam ex officio, auditis partibus et vinculi defensore.
§ 3. Altera parte aut vinculi defensore obstantibus, petitio per quaestionem incidentem definienda est (cfr. can. 1878).
Art. 206. § 1. Si causa de nullitate matrimonii agitata fuerit ex capite impotentiae, et ex actis et probatis, tribunalis iudicio, non impotentiae sed nondum consummati matrimonii emerserit probatio, tunc, accedente petitione unius vel utriusque coniugis pro Apostolica dispensatione imploranda, acta omnia, una cum voto tribunalis ipsius, argumentis firmato sive in iure sive, praesertim, in facto, quo exclusa impotentia, accusati matrimonii inconsummatio probata retinetur, transmittantur ad S. Congregationem de disciplina Sacramentorum, quae iis uti poterit ad sententiam super rato et non consummato ferendam (cfr. can. 1963 § 2).
Quod si, collegii iudicio, probationes de non secuta matrimonii consummatione, hactenus collectae, habeantur non sufficientes iuxta Regulas a praefata S. C. die 7 Maii 1923 datas (cfr. A. A. S., a. 1923, pp. 392 seqq.), eaedem a praeside vel instructore compleantur, et acta dein plene instructa ad S. C. remittantur, una cum voto scripto Episcopi et animadversionibus defensoris vinculi (cfr. dictas Regulas n. 3 § 2 et n. 98).
§ 2. Quatenus vero agatur de alio nullitatis capite (e. g. de defectu consensus, de vi et metu, etc.) et, collegii iudicio, matrimonii nullitas evinci non possit, sed incidenter dubium valde probabile emerserit de non secuta matrimonii consummatione, tunc integrum est alterutri vel utrique parti libellum porrigere Romano Pontifici, pro dispensatione a matrimonio rato et non consummato; et praesidi vel instructori ins est causam instruendi iuxta normas in Regulis ipsis determinatas. Dein autem acta omnia, una cum voto Episcopi et animadversionibus de quibus supra, mittantur ad S. C. (cfr. ib. n. 4).
TITULUS XIII
De iuris remediis contra sententiam
Caput I
De querela nullitatis
Art. 207. Sententia vitio insanabilis nullitatis laborat, quando:
1° Lata est a tribunali absolute incompetente vel a non legitimo iudicum numero contra praescriptum can. 1576 § 1;
2° Lata est inter partes, quarum altera saltem non habet personam standi in iudicio;
3° Quis nomine alterius egit sine legitimo mandato (can. 1892).
Art. 208. Nullitas de qua in art. 207 proponi potest per modum exceptionis in perpetuum, per modum vero actionis coram tribunali quod sententiam tulit intra triginta annos a die publicationis sententiae (can. 1893).
Art. 209. Sententia vitio sanabilis nullitatis laborat, quando:
1° Legitima defuit citatio;
2° Motivis seu rationibus decidendi est destituta;
3° Subscriptionibus caret iure praescriptis;
4° Non refert indicationem anni, mensis, diei et loci quo prolata fuit (can. 1894).
Art. 210. Querela nullitatis, in casibus de quibus in art. 209, proponi potest vel una cum appellatione, intra decendium, tribunali superioris instantiae, vel seorsim et unice qua querela intra tres menses a die publicationis sententiae coram tribunali quod sententiam tulit (cfr. can. 1895).
Art. 211. § 1. Querelam nullitatis interponere possunt nedum partes, quae se gravatas putant, sed etiam promotor iustitiae, si iudicio interfuerit, et defensor vinculi.
§ 2. Imo ipsum tribunal potest ex officio sententiam nullam a se latam retractare et emendare intra terminos ad agendum supra statutos (can. 1897).
§ 3. Quod si intra statutos terminos nec querela nullitatis interposita fuerit neque sententia emendata, nullitas, quae sanabilis sit, censetur sanata.
§ 4. Si pars vereatur ne collegium, quod sententiam, querela nullitatis impugnatam, tulit, praeoccupatum animum habeat et proinde illud suspectum merito existimet, exigere potest ut, in eadem iudicii sede, alii iudices subrogentur (cfr. can. 1896).
Caput II
De apellatione
Art. 212. § 1. Pars, quae sententia se gravatam censet, necnon promotor iustitiae, si causae interfuerit, ius habent appellandi, idest provocandi a tribunali, quod sententiam tulit, ad superius tribunal (cfr. can. 1879).
§ 2. Defensor autem vinculi a prima sententia, matrimonii nullitatem declarante, ad superius tribunal provocare tenetur intra legitimum tempus; quod si facere negligat, auctoritate praesidis compellendus est (cfr. can. 1986).
§ 3. Appellatio a vinculi defensore interposita prodest et parti, quae pro matrimonii validitate stat, salvo illi iure proprio appellandi; appellatio e contra a parte interposita vinculi defensorem non relevat ab obligatione appellandi.
Art. 213. In gradu appellationis eodem modo et ratione ac in prima instantia (Tit. II) tribunal constituatur, eodemque modo et ratione (Tit. VII-XIII) procedatur, non omissis citationibus et dubii concordatione.
Art. 214. § 1. A sententia interlocutoria vel a decreto interlocutorio (Tit. XI) ad superius tribunal appellari potest tunc tantum quando habent vim definitivae (cfr. can. 1880 n. 6).
§ 2. Sententia vel decretum tunc censentur habere vim definitivae, quum gravamen inferant, quod non potest per definitivam sententiam reparari: ut puta si probationes, quae in iudicium ferendum vere influere possunt, sententia vel decretum admittere recusent.
Art. 215. § 1. Appellatio intra spatium decem dierum facienda est et intra mensem prosequenda ad normam cann. 1881, 1882, 1883, 1884.
§ 2. Si quaestio oriatur de iure appellandi, de ea videat tribunal appellationis.
Art. 216. § 1. Tum defensor vinculi tum partes possunt, omisso medio, si id expedire iudicent in causis praesertim magni momenti, ad S. R. Rotam, vel, in casu de quo in art. 12, ad tribunal S. Officii appellare.
§ 2. Si appellantium alteruter ad praefata tribunalia Sanctae Sedis provocet, coram tribunalibus istis appellatio exclusive prosequenda est.
§ 3. Ita pariter parti, quae ad tribunal appellationis dioecesanum tempore utili provocavit, ius est petendi ut de sua appellatione videat S. R. Rota, vel, in casu art. 12, tribunal S. Officii, nisi tamen a tribunali appellationis dioecesano citationes iam legitime factae fuerint (cfr. art. 85). Itidem dicendum de vinculi defensore.
Art. 217. § 1. Cum sententiae in causis matrimonialibus numquam transeant in rem iudicatam, causae ipsae retractari poterunt coram tribunali superiori, non exceptis casibus in quibus appellatio defuerit vel deserta aut perempta fuerit.
§ 2. Sed ex duplici sententia conformi in his causis consequitur ut ulterior propositio non debeat admitti, nisi novis prolatis iisdemque gravibus argumentis vel documentis (cfr. cann. 1903, 1989).
§ 3. Talia argumenta vel documenta non requiritur ut sint gravissima, multoque minus decretoria, hoc est quae peremptorie exigant contrariam decisionem; eorunque pondus pro causae revisione a tribunali tertiae instantiae aestimandum est, audito vinculi defensore.
Art. 218. § 1. Causa matrimonialis ab uno tribunali iudicata, ab alio tribunali eiusdem gradus iterum iudicari nunquam potest, etiamsi praesto sint nova argumenta vel documenta, sed de ea videre potest iterum tantummodo tribunal superioris instantiae, praevia appellatione (Comm. Pont., 16 Iunii 1931).
§ 2. Praefata dispositio ita intelligatur, ut locum habeat si agatur revera de eadem causa, hoc est, propter idem matrimonium et ob idem nullitatis caput.
Art. 219. § 1. Si, lite pendente, aliud nullitatis caput afferatur, decernendum est utrum illud admitti debeat iuxta ordinarias normas competentiae; eoque admisso, serventur reliquae regulae pro causae instructione.
§ 2. Si vero novum hoc nullitatis caput afferatur in gradu appellationis, illudque, nemine contradicente, a collegio admittatur, de eo iudicandum est tamquam in prima instantia.
Art. 220. Post secundam sententiam, quae matrimonii nullitatem confirmaverit, si defensor vinculi in gradu appellationis pro sua conscientia non crediderit esse appellandum, ius coniugibus est, decem diebus a sententiae denunciatione elapsis, novas nuptias contrahendi (can. 1987).
Art. 221. § 1. Si post alteram sententiam pro nullitate matrimonii vinculi defensor iudicet, pro sua conscientia, ad tertiam provocare instantiam, ad normam art. 213 agendum est.
§ 2. Vinculi autem defensor ulterioris istius instantiae interpositam appellationem pro sua conscientia prosequi vel deserere potest.
§ 3. In casu autem desertionis, partibus ius est ad novas nuptias convolare, habita notificatione decreti quo collegium statuerit appellationem desertam (cfr. can. 1886), vel peremptam (cfr. cann. 1736, 1737) habendam esse.
Art. 222. § 1. Si ex authenticis documentis constet, pendente causa et sententia nondum prolata, mortuum esse alterutrum coniugum, acta reponantur in archivo, et ad decisionem ne deveniatur nisi alter coniux aut defuncti heres instent gravibus de causis, ut puta ad prolem forsan ex attentato matrimonio natam legitimandam vel ad hereditatem consequendam (cfr. can. 1972). Hisce in casibus appellationem interponere et prosequi iidem possunt.
§ 2. Vinculi autem defensori, mortuo alterutro vel utroque coniuge, neque officium neque ius est appellationem interponendi vel prosequendi, de qua in can. 1986.
Art. 223. Si alteruter vel uterque coniux post primam vel duplicem conformem sententiam affirmativam pro nullitate, a qua appellatum sit, matrimonium attentaverit, collegii erit decernere, ex officio vel instante vinculi defensore, inhibitionem exercitii iuris, ad tramitem can. 1672 § 3, usque ad definitivam sententiam.
TITULUS XIV
De iis quae fieri debent post declaratam matrimonii nullitatem
Art. 224. Post duplicem sententiam pro nullitate matrimonii partibus denuntiatam iuxta praescriptum art. 204 § 1 et intra decem dies a defensore vinculi non appellatam, praeses tenetur eam notificare Ordinario loci, ubi matrimonium celebratum fuit (cfr. cann. 1987, 1988).
Art. 225. § 1. Ordinarius loci praedicti obligatione adstringitur iniungendi quantocius rectori paroeciae, ubi matrimonii celebratio est paroecialibus regestis consignata, ut de sententia nullitatis ac de vetitis forsan statutis, e. g. in causis impotentiae, in, iis faciat mentionem necnon in baptizatorum regesto, si in ea paroecia uterque vel alteruter coniux fuerit baptizatus.
§ 2. Rector autem paroeciae tenetur sententiam nullitatis ac vetita forte statuta statim adnotare in praedictis regestis et, si uterque vel alteruter coniux alibi baptizatus fuit, parochum vel parochos loci baptismi collati monere de prolata nullitatis sententia, ac de vetitis forte statutis, ut haec in renatorum libro ipsi adnotent, necnon de iis a se peractis certiorem quam primum reddere proprium Ordinarium.
TITULUS XV
De modo procedendi in casibus exceptis
Art. 226. Quoties agatur de casu excepto ad normam can. 1990, officialis, auditis coniugibus, si comparuerint, et perpensis rebus, videat an de impedimenti exsistentia seu de nullitatis causa ex certo et authentico documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni obnoxium sit, constet. De quo si sibi videatur constare, necnon pari certitudine vel alio legitimo modo (Comm. Pont., 16 Aprilis 1931, ad I) appareat dispensationem concessam non fuisse, rem Ordinario deferat.
Art. 227. § 1. Ordinarius, iudicem agens, citatis semper partibus iisque auditis, voto etiam exquisito defensoris vinculi necnon promotoris iustitiae, si iste matrimonium accusaverit vel ipsum Ordinarius audire censuerit, potest iuxta suum prudens iudicium matrimonii nullitatem sententia declarare, rationibus breviter adductis in iure et in facto.
§ 2. Quod si Ordinarius iudicaverit non omnia concurrere quae requiruntur vi canonis 1990, ut de nullitate matrimonii tamquam de casu excepto ipse agere queat, causam remittat ad tribunal dioecesanum, quod per viam ordinariam procedat, ad normam Tituli V et seqq.
Art. 228. Ordinario absente aut impedito, sententia, de qua in articulo praecedenti, datur ab officiali de mandato speciali Ordinarii.
Art. 229. § 1. Adversus istam Ordinarii aut officialis sententiam, nullitatis matrimonii declaratoriam, defensor vinculi, ad normam can. 1991, idest, si prudenter existimaverit impedimentum non esse certum aut dispensationem super eodem probabiliter intercessisse, provocare tenetur ad tribunal secundae instantiae, cui acta sunt transmittenda, quodque scripto monendum est agi de casu excepto vi can. 1990.
§ 2. Idem ius competit sive promotori iustitiae, si interfuerit, sive parti, quae praefata sententia se gravatam senserit.
Art. 230. Tribunal secundae instantiae definiat, eodem modo ac in art. 227, utrum sententia sit confirmanda, an potius procedendum sit ad ordinarium tramitem iuris; quo in casu acta remittat ad tribunal primae instantiae (cfr. can. 1992).
Art. 231. § 1. Si quis certo tenebatur ad canonicam formam celebrationis matrimonii, et tantum civile matrimonium contraxit, vel coram ministro acatholico matrimonium inivit, aut si apostatae a fide catholica in apostasia civiliter vel ritu alieno se iunxerunt, ad hoc ut constet de horum statu libero, neque iudiciales sollemnitates requiruntur, neque interventus defensoris vinculi: sed hi casus solvendi sunt ab Ordinario ipso, vel a parocho, consulto Ordinario, in praevia investigatione ad matrimonii celebrationem, de qua in can. 1019 sqq.
§ 2. Si quod dubium supersit de recensitis conditionibus in § 1, quaestio ordinarii processus tramite definienda est.
TITULUS XVI
De expensis iudicialibus et de gratuito patrocinio
aut expensarum iudicialium reductione
Art. 232. Partes adigi debent ad aliquid solvendum, titulo expensarum iudicialium, nisi ab hoc onere eximantur ex concessione gratuiti patrocinii (cfr. can. 1908).
Art. 233. Quodlibet tribunal habeat taxarum notulam ac regulam, a Concilio provinciali vel conventu Episcoporum exaratam, in qua praefiniatur quid a partibus solvendum sit pro singulis actis iudicialibus et quae sit retributio pro advocatorum et procuratorum opera a partibus solvenda; quae mercedis mensura pro versionibus et transcriptionibus; pro his examinandis et fide facienda de earum fidelitate; itemque pro exscribendis ex archivo documentis (cfr. can. 1909 § 1).
Art. 234. Curet autem tribunal:
1° ne expensae iudiciales nimis augeantur ex actis non necessariis aut inutilibus;
2° ne partes plus aequo graventur peritorum honorariis et expensis, quae a praeside taxanda erunt, iuxta consuetudinem in foro civili habitam pro similibus interventionibus;
3° ne procuratores et advocati alia emolumenta pro honorariis et expensis a partibus exquirant, nisi quae tabulis in tribunali exsistentibus probata sunt, ita ut, si pars id postulet, quaenam sint emolumenta solvenda praeses suo decreto definiat.
Art. 235. § 1. Ut prospiciatur expensis iudicialibus, peritorum honorariis, si peritiae fiat locus, necnon testium indemnitati, praeses decernere potest ut congrua pecunia deponatur in arca tribunalis: quae sane pecunia, lite pendente, si id praesidi videatur, augenda erit.
§ 2. Quamvis haec pecunia ab actore deponi soleat, si tamen altera pars causae interveniat, praesidis erit statuere an et qua mensura depositum etiam ab altera parte faciendum sit.
§ 3. Parti renuenti terminus peremptorius ad pecuniam deponendam praefigi potest.
Art. 236. § 1. Collegii est statuere in sententia definitiva, utrum expensae ab uno actore, an vero etiam ab altera parte sint solvendae, quoties causae interfuerit, et solutionis proportionem inter unam alteramque partem praefinire.
§ 2. Habenda autem est ratio paupertatis partis victae ad effectum expensarum compensationis decernendae.
§ 3. A pronuntiatione circa expensas non datur distincta appellatio; sed pars quae se gravatam putat, oppositionem intra decem dies facere potest coram eodem iudice: qui de hac re cognoscere denuo poterit, et taxationem emendare ac moderari (can. 1913 § 1).
§ 4. Appellatio a sententia circa causam principalem secumfert appellationem a pronuntiatione circa expensas (ib. § 2).
Art. 237. § 1. Actori, si constet de eius vera paupertate necnon de boni iuris fumo, gratuitum patrocinium a collegio concedendum est, advocato a praeside designato. Idque obtinere poterit pars conventa, quoties gravissimis de causis opportunum illud concedere collegium iudicaverit.
§ 2. Si pars non sit omnino pauper, sed impar ordinariis litis expensis ferendis, eorum deminutionem obtinere poterit, advocato tamen semper ex officio designato.
Art. 238. § 1. Qui exemptionem ab expensis iudicialibus vel earum deminutionem assequi vult, praesidi libellum tradere debet, adiunctis documentis, quibus quae sit eius oeconomica conditio perspicue demonstret: simulque probare debet se, in lite agenda, non futilem neque temerariam causam agere.
§ 2. Praeses exquirat, ante concessionem gratuiti patrocinii vel expensarum deminutionem, votum promotoris iustitiae et vinculi defensoris, ad eosdem transmissis libello et documentis, et, si necessarium ducat, alias notitias etiam secretas percontetur (cfr. can. 1915).
Art. 239. Si concessa exemptione totali vel partiali ab expensis iudicialibus, appareat postea in decursu processus, vel ex actis causae vel ex novis documentis, non adesse assertam paupertatem aut praesumptum bonum ius, collegium, vel ex officio vel ad instantiam defensoris vinculi aut promotoris iustitiae, exemptionem vel deminutionem revocare debet.
Art. 240 § 1. Advocatus ad gratuitum patrocinium designatus ab hoc explendo munere se subducere nequit, nisi ex causa praesidi probata; secus a praeside congrua poena plecti potest, quam etiam ad suspensionem ab officio collegium producere valet (cfr. can. 1916 § 1).
§ 2. Si autem advocatus munus suum debita diligentia non adimpleat, a praeside ad illius observantiam revocabitur, sive ex officio, sive ad instantiam defensoris vinculi aut, si causae intersit, promotoris iustitiae.
Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum, die 15 Augusti anno 1936.
D. Card. Jorio, Praefectus.
F. Bracci, Secretarius.
MEMORANDUM
In mentem RR. Ordinariorum locorum revocatur observantia praescriptionum, quae continentur in Litteris H. S. C. diel 1 Iunii 1932, in Alleg. III relatis, praesertim quod attinet ad notitias quotannis ad hanc eandem S. Congregationem transmittendas circa causas matrimoniales in suis tribunalibus agitatas.
APPENDIX
I
Normae observandae In processibus super matrimonio rato et non consummato ad praecavendam dolosam personarum substitutionem.
In processibus conficiendis super matrimonio rato et non consummato aliquando malo fato evenire potest, quod quis coram tribunali ad deponendum, aut ad se subiiciendum peritorum examini physicorum sistens, alteram personam in ius vocatam, aut quomodolibet in processu partem habentem, dolo substituat. Praesertim in magnis urbibus, ob tam facilem et frequentem de uno in alium locum transmigrationem, hoc facinus est praecavendum.
Haec Sacra Congregatio proinde de sanctitate tanti Sacramenti sollicita, et ne iudicialis inquisitio ad fraudes potius texendas, quam ad veritatem dignoscendam inserviat, in huiusmodi processibus has normas servandas esse decrevit.
I. § 1. Officiales huiusmodi causis instruendis praepositi in processus instructione de identitate personarum, quae in tribunali sistunt, et in primis oratoris partisque conventae, diligenter inquirant; et ad hoc expostulent appositum documentum a potestate ecclesiastica aut civili rite confectum, in originali aut in authentico exemplari in actis asservandum.
§ 2. Authenticum exemplar, si singulas personarum notas in huiusmodi documentis signari solitas referre non valeat, ut puta imaginem arte photographica expressam, eas tamen sedulo referat, quae unam personam ab alia non aequivoce distinguant.
§ 3. Quod si huiusmodi documentum haberi non possit, per alia aequipollentia documenta, vel per testes, in tuto ponatur personarum identitas; et huiusmodi documenta aut attestationes in actis pariter serventur.
§ 4. Si vero iudex instructor aut vinculi defensor aut actuarius probe noscant oratorem seu oratricem aut partem conventam, praetermisso apposito documento identitatis, de certa qua pollent notitia ipsorum in actis fidem faciant.
II. In iudiciali continuanda inquisitione eaedem cautelae serventur quoad testium personas et peritorum quoque, seu obstetricum.
III. Huiusmodi cautelas studiosius, prouti qualitas personarum expostulat, observare oportet, quoties aut orator, aut pars conventa, aut testes, aut periti ex commissione rogatoria apud aliam Curiam excutiendi sint.
IV. § 1. Quoties orator vel pars conventa physicum experimentum subire debeat, documenta de personae identitate iam in actis asservata, aut eorum exemplaria dentur peritis aut obstetricibus, ut ipsis bene explorata sit persona examini subiicienda.
§ 2. Quoties periti, obstetrices aut matrona, respective, quodam in examine partem habentes, personam explorandam personaliter cognoscant, adeo ut sit supervacaneum praefata documenta transmittere, de hac circumstantia in actis fides fiat.
§ 3. Peracto examine, dum peritis aut obstetricibus consueta interrogatoria fiunt, ad comparendum coram tribunali citetur etiam persona examini subiecta, ut de personae identitate interrogationes ei appositae fiant.
§ 4. Quod si persona comparere nolit aut non possit, de identitate ipsius experimento submissae aeque fiant interrogationes, habita ratione tum peritorum relationis, tum documentorum, quae ad hunc finem transmissa fuere, ut dictum est in § 1.
V. Huiusmodi cautelae severius, prout casus feret, erunt observandae, si experimentum habeatur apud aliam Curiam ex mandato rogatorio.
VI. Fieri potest quod nonnullis omissis cautelis, vel iisdem non rite observatis, aut non satis proficientibus, substitutio personae dolosa accidat et detegatur, idque contingat:
1° processu adhuc durante;
2° clauso processu sed nondum Romam transmisso;
3° processu iam Romam transmisso.
1°. § 1. Processu adhuc durante, iudex inquirat an orator seu oratrix aut pars conventa substitutionem procuraverit; et si hanc pars oratrix comparaverit, et conventa non se opponat, audito vinculi defensore, decernat partem oratricem iure decidisse instantiam ulterius producendi, et hoc apposito decreto declaret, in actis asservando.
§ 2. Si pars conventa se opponat, iudex, aeque audito vinculi defensore, statuat utrum et quibus adhibitis diligentiis sit ulterius procedendum.
§ 3. Quod si pars conventa sibi comparaverit dolosam substitutionem, iudex, audito oratore seu oratrice et vinculi defensore, edicat quid in casu praestandum sit ad fraudis effectus penitus removendos, et factorum veritatem stabiliendam, attentis omnibus causae circumstantiis.
§ 4. Si pars oratrix et conventa in dolosam substitutionem conspiraverint, processualem inquisitionem haud ulterius procedere posse declaret et decernat iudex, eidemque finem imponat.
§ 5. Parti oratrici, quae facti poenitens se excuset, et novis adductis argumentis petat ad ulteriora procedi, iudex instructor, re collata cum defensore vinculi, habita ratione praecipue novarum deductionum, et alterius fraudis omni excluso periculo, poterit annuere, decernendo ulteriorem instructionis prosecutionem.
§ 6. Si substitutio dolo facta sit non a parte oratrice aut conventa, sed ab alia persona, iudex statuat, accedente defensoris vinculi consilio, quomodo fraudis effectibus consuli possit, ne veritas aliarum attestationum, aut totus processus labefactetur.
2°. § 1. Detecta dolosa substitutione, et clauso iam processu, at Romam nondum transmisso, Ordinarius, audito iudice instructore et defensore vinculi, statuat utrum ex dolosa substitutione sua vi destituatur integer processus, aut tantum ex quadam parte; et utrum expediat per actorum supplementum occurrere dolosae substitutionis vitio.
§ 2. Casu quo dolosa substitutio acciderit ad impetendam oratoris aut oratricis intentionem, adeo ut eandem magis confirmari praesumi liceat, Ordinarius in transmittendis actis Romam, rem distincte explicet et declaret.
§ 3. At non semel expediens erit, servatis servandis, ut acta processus ulterius compleantur, ad facta clarius explicanda.
3° Quotier detegatur dolosa substitutio, processu iam Romam transmisso, Ordinarius satagat illico ad hanc Sacram Congregationem transmittere suas animadversiones, audito iudice instructore et vinculi defensore, referens singulas circumstantias facti, et praesumptam causam fraudis et occassionem.
VII. Ad compescendum huiusmodi facinus, iudices instructores et Ordinarii prae oculis habeant praescripta cann. 1743 n. 3, 1775 § 3 et 2362 eaque applicent, congrua congruis referentes.
In his edendis normis, mens est huius Sacrae Congregationis, ut haec censeantur quid unum efficere cum Regulis editis die 7 Maii 1923; quae iam uberes fructus attulerunt in processuum instructione super matrimonio rato et non consummato, atque maiores in posterum allaturas esse sperare fas est, si istae exactius in usum forensem traducantur et intimius perspiciatur earumdem intentio, quae plurimum in partium ac testium bona fide fundatur; haec autem asseritur et confirmatur per iusiurandum, quo in praestando, maxime partes exploratum et sibi firme persuasum habere debent, tantummodo veritati obsequendum esse, ne animabus suis, et forte filiis, malum pene irreparabile inferant. Hoc sedulo iudex explicare et inculcare numquam praetermittat.
Cum porro Eminentissimi ac Reverendissimi Patres Cardinales Sacrae Congregationi de disciplina Sacramentorum praepositi, praefatas normas maturo examini subiecissent, in plenariis Comitiis diei 23 Martii c. a. easdem probarunt et publici iuris fieri, si ita Sanctissimo placuerit, rescripserunt. Sanctissimus autem D. N. Pius Papa XI, in Audientia die 27 Martii 1929 habita ab infrascripto Secretario S. C., haec omnia adprobare et confirmare dignatus est.
Datum Romae, ex aedibus eiusdem Sacrae Congregationis, die 27 Martii 1929.
D. Jorio, Secretarius.
II
Instructio de competentia iudicis in causis matrimonialibus ratione Quasi-domicilii.
In tam effrena divortiorum cupiditate hodie invalescente, quae efficit ut apud omnes fere gentes funestissima vigeat lex civibus tribuens facultatem coniugale vinculum abrumpendi quasi pro lubitu aut saltem non gravibus, et quod peius est, ex industria et fraude confectis causis, consecutum est, ipsos catholicos coniuges facile abripi desiderio nuptias dissolvendi quum matrimoniale consortium ipsis non eam attulerit felicitatem et pacem, quam sensibus nimio indulgentes sibi spoponderant.
Verum Ecclesia Christi quamcumque respuit divortii facultatem, quia quod Deus coniunxit homini separare non licet; at abiudicare non poterat ius fidelibus instituendi iudicia, quibus comprobare intendant initum matrimonium nullius esse valoris ob aliquod inhaerens coniugali foederi impedimentum dirimens; verumtamen maxime interest iudiciales cognitiones de exsistentia impementi fieri, servatis adamussim normis a iure statutis. Experientia docuit non semel, malo fato, coniuges magis suae libidini quam veritati studentes, satagere causam institui in loco quasi-domicilii, quod sibi facile comparant, posthabito loco domicilii aut matrimonialis contractus.
Etsi in causis matrimonialibus titulus competentiae iudicis, ratione quasi-domicilii iuridicus sit, ad normam can. 1964, tamen nemo est qui non videat pericula quibus idem obnoxius evadat: nedum quia, deficiente animo aut sufficienti causa ad quasi-domicilium acquirendum, prout ius requirit, fraudis occasio commode praebetur ad eiusdem titulum fictum seu putativum assequendum; sed maxime quia, translato iudicio apud iudices rerum et personarum ignaros, facilis aperitur aditus fraudibus et improbitati tum coniugum, adversus sanctitatem et contra unitatem matrimonii christiani coniurantium, tum etiam eorum qui lucrum tantum inhiantes, ipsos coniuges edocent de modo quo causam instaurare debent, atque de exitu causae solliciti, non de veritate factorum, testes comparant et instruunt, ut ea deponant et confirment quae optatis conspirent.
Ad eiusmodi tam lugenda incommoda praecavenda, Sacra haec Congregatio, cui vigilantia et tutela disciplinae Sacramentorum commissae sunt, in plenariis Comitiis habitis die 13 Decembris 1929, in Civitate Vaticana, sequentem dedit Instructionem, cui Officiales curiarum aliique ecclesiastici iudices in causis matrimonialibus titulo quasi-domicilii competentes, ob rei peculiarem gravitatem, fidelissime parere debebunt.
I. Antequam Officialis uniuscuiusque curiae libellum admittat introductionis causae nullitatis matrimonii ob competentiam ex titulo quasi-domicilii advenarum, praesertim exterae alicuius nationis, causae delibatio, assistente sacri vinculi Defensore, facienda est super his, qui sequuntur, articulis.
1. An titulus quasi-domicilii, ob quem causae nullitatis matrimonii, coram ipsius tribunali introductio petitur, iuridico fundamento innitatur, seu canonice acquisitus haberi debeat.
2. An et quaenam adducantur rationes, quibus innixi coniuges, causam praedictam inire desiderant extra locum domicilii vel contractus.
3. Quodnam sit causae nullitatis caput pro matrimonio impetendo.
4. Quaenam probationes et documenta a partibus facilius ibi adduci queant, quum ipsae tam longe distent a loco domicilii aut contractus.
5. Informationes super veritate precum seu libelli, et super adductis probationibus exposcere oportebit ab Ordinario curiae domicilii et contractus; ita ut antequam huiusmodi informationes habeantur et sufficientes censeantur, ad ulteriora procedere minime fas sit. Quod si praefatus Ordinarius asserat coniuges sibi comparare intendisse forum ex quasi-domicilio, ad insidias veritati struendas, quamobrem causam sibi avocare postulet, super hoc potissimum erit inquirendum, utrum nempe conveniens sit Ordinarii petitioni assentire.
II. In huiusmodi praeiudiciali inquisitione sacri vinculi Defensoris est ad normam iuris communis cann 1968, 1969, 1984:
1. Opportunas interrogationes facere super praedictis articulis.
2. Responsiones partium aut exhibita documenta perpendere, et super his suas peragere animadversiones, et petere ut aliquis testis audiatur, aut aliae informationes exquirantur prouti casus ferat.
III. Quamvis in eiusmodi causa incidentali praeiudciali vinculi Defensor praecipuas partes agat adeo ut asserere liceat, quae hac Instructione praecavere intendimus incommoda, evitari posse, si vinculi Defensor suum officium diligenter expleat nihilominus Officialis curiae, cui causa defertur titulo quasi-domicilii, erit causam incidentem moderari et instruere et ea decernere quae, incidentem quaestionem ad aequam definitionem perducant ad normam cann. 18371841.
IV. 1. Proinde Officialis satagat in ius vocare coniuges, aut etiam testes ad instantiam partium vel Defensoris vinculi, seu ex officio adductos, eosque interrogationibus submittere, adhibitis interrogationum formulis a vinculi Defensore ad normam iuris concinnatis.
2. Officialis autem erit rem ita moderari, ne nimii testes adducantur, neque instrumenta aut documenta ad rem stricte non facientia exhibeantur; secus quaestio, suapte natura praeiudicialis et expedito processu definienda, nimis implicata evaderet et difficilioris solutionis, atque ita fraudibus et malitiis aperiretur aditus.
3. Quare quoties Officiali videatur quaestio satis instructa probationibus et deductionibus, audito Defensore vinculi, decernat causae praeiudicialis instructionem esse clausam.
4. Dein omnibus perpensis quae deducta sunt, et acceptis vinculi Defensoris animadversionibus, et attente consideratis Ordinarii domicilii et contractus informationibus, maxime si hi expetant causam a se avocari, decretum ipse edat quo, causam vel attribuat iudici quasi-domicilii, vel iudici domicilii aut contractus.
5. Si huic decreto vinculi Defensor non acquiescit et petit causam nullitatis deferri iudici domicilii aut contractus, exarare idem debet animadversiones, quibus suam oppositionem congruis argumentis sustentet.
6. Integrum est partibus vel harum alterutri se opponere iudicis decreto, et ad hoc exhibere suas deductiones aut documenta.
7. His sedulo perpensis, Officialis curiae vi can. 1841 potest suum decretum corrigere aut revocare.
8. Si iudex omnibus perpensis persistat in suo decreto, idemque confirmet, quaestio incidentalis deferenda erit per recursum Defensoris vinculi ad hanc Sacram Congregationem pro definitione.
V. 1. Quoties autem quaestio de nullitate definita sit apud iudicem quasi-domicilii, et huiusmodi competentiam haec Sacra Congregatio suo rescripto non probaverit, in secunda instantia Defensor vinculi debet in primis ad examen adducere acta praeiudicialis instantiae de competentia circa quasi-domicilium, et si censeat rein non bene fuisse definitam, ad hanc Sacram Congregationem rem deferat.
2. Si causa de nullitate, ad curiam primae instantiae, vi quasi-domicilii partis conventae, delata sit antequam edita fuerit haec Instructio, Defensoris vinculi erit huiusmodi quaestionem de competentia delibare, et ea omnia advertere et deducere, quae in Domino sibi magis expedire videantur, pro gravitate sui officii, et quaestionem ad hanc Sacram Congregationem deferre, si suspicio non spernenda adsit, fraudem, dolum aut saltem errorem in perpendendo isto titulo competentiae non defuisse.
3. Idem ius et officium est Defensoris vinculi in tertia et ulteriore instantia.
Praesentem Instructionem in Audientia diei 22 Decembris an. 1929 Sanctissimus Dominus Noster Pius divina Providentia Pp. Xl, audita relatione infrascripti Secretarii Sacrae Congregationis ratam habere et adprobare dignatus est, eamque exsecutioni in omnibus curiis dioecesanis, Archiepiscoporum et Episcoporum onerata conscientia, mandari iussit: quibuscumque contrariis minime obstantibus.
Datum Romae, ex aedibus Sacrae Congregationis de disciplina Sacramentorum, die 23 Decembris 1929.
+ M, Card. Lega, Episcopus Tusculanus, Praefectus.
L. + S.
D. Jorio, Secretarius.
III
Litterae ad Excellentissimos Archiepiscopos, Episcopos atque locorum Ordinarios de relatione causarum matrimonialium quotannis Sacrae Congregationi de disciplina Sacramentorum mittenda.
In Plenariis Comitiis die 27 Februarii labentis anni habitis in Civitate Vaticana, examini EE. Patrum delata fuerunt responsa, quae hucusque ad hanc S. Congregationem pervenerant ab Excellentissimis Episcopis ceterisque locorum Ordinariis aut directe aut per Nuntios vel Delegatos Apostolicos data, quae tractationem causarum matrimonialium apud Tribunalia ecclesiastica respiciunt. Prouti postulabat gravitas omnino peculiaris huius negotii, res maturo examini amplaeque discussioni subiecta est, atque omnibus rite perpensis, iisdem EE. Patribus opportunum visum est, quae infra recensentur, decernere:
I. Excellentissimi Episcopi et reliqui locorum Ordinarii quotannis, inde ab anno 1933 initium sumentes, mense ianuario anni insequentis ad hanc S. Congregationem aut directe, aut per Nuntios vel Delegatos Apostolicos pro regionibus ubi hi sunt constituti, renuntiare tenentur:
1. Nomina Officialis, iudicum, S. Vinculi defensoris, actuarii atque advocatorum Tribunali suae cuique Curiae addictorum, pro causarum matrimonialium tractatione et definitione, relatis quoque academicis cuiusque, quibus praefulgent, studiorum gradibus seu titulis vel saltem reddito testimonio de eorumdem prudentia atque canonica peritia;
2. Quaenam pecuniae summa apud S. Tribunal deponenda a partibus postuletur, necnon taxarum notulam atque emolumentorum, quae pro unaquaque causa persolvi solent, haud exceptis advocatorum honorariis, et, quatenus casus ferat, peritorum; et insimul quomodo fuerit consultum pauperum gratuito patrocinio ad normam cann. 19081916;
3. Numerum causarum matrimonialium, quae vel introductae vel adhuc pendent vel iam fuerunt definitae tum in prima tum in secunda instantia, pro unaquaque significando: a) diem, mensem et annum ipsius introductionis atque resolutionis pro utraque instantia; b) nullitatis caput; c) competentiae titulum; d) exitum nullitati vel favorabilem vel adversum, tum in prima cum in altera instantia, et, si eventus petitioni actoris adriserit faustus, etiam caput, e pluribus forte adductis, propter quod fuit sententia prolata; e) quomodo suum obierit munus S. Vinculi defensor et utrum partes vel earum alterutra advocati aut procuratoris patrocinio usae sint;
4. Numerum denique supplicum libellorum eiusce generis causarum, qui, utpote habiti solido fundamento destituti, inde a limine sunt reiecti.
II. Quo latius compleantur notitiae iam ab hac Sacra Congregatione receptae pro anteactis annis 1928 et 1929, quod ad easdem causas attinet, Excellentissimi Praesules non dedignentur ad eamdem Sacram Congregationem transmittere, per Excellentissimos Nuntios vel Delegatos Apostolicos, si in regione sint constituti, secus directe, intra trimestre a die prima lianuarii anni 1933 supputandum, relationes causarum matrimonialium, quae fuerunt agitatae in Tribunalibus suae cuiusque Curiae intra triennium 19301932, quaeque amplectantur oportet omnes notitias praecedenti capite, sub nn. 1), 2), 3), ac, 4), expetitas.
III. Quod si fieri contingat ut, spectata parvitate Dioecesis et praesertim inopia sacerdotum, aliquis Excellentissimus Episcopus locive Ordinarius prohibeatur quominus ecclesiasticum Tribunal constituat quod suo munere congruenter, uti expostulat peculiaris causarum matrimonialium gravitas et tanti Sacramenti religio, perfungi valeat, Ipse, prudenter secum pensato harum rerum discrimine maximoque momento, minime vereatur, etiam in levamen conscientiae suae, huiusmodi loci vel personarum angustiam ad hanc Sacram Congregationem significare, ut Ipsa huiusmodi necessitati, saltem ad tempus, prospicere possit, competentiam Tribunalis deferendo alii Curiae ecclesiasticae Provinciae vel Regionis, quae tali oneri sustinendo ob peritiores officiales ceterosque administros aptior evadat.
IV. Cuius incommodi enunciata provisio aeque valere censenda est pro iis Curiis suffraganeis et metropolitanis, quae ad normam quoque can. 1594 § 3, probante Apostolica Sede, appellationis sedes fuerunt constitutae, si in iis reperiantur rerum adiunctis ut, praeter causarum primae instantiae, etiam secundae instantiae pondus ferre non valeant. Quo in casu peculiarem Curiam, eamque Metropolitanam, si haberi possit, pro appellatione designent, eaque, quatenus necessariis instructa conditionibus comperiatur, a S. Sede adprobabitur, incolumi tamen semper iure appellationis ad S. R. Rotam iuxta praescriptum can. 1599.
V. Praefatae relationes in examen assumentur in hoc S. Dicasterio a quodam peculiarii RR. PP. Consultorum coetu apud idipsum instituendo, qui praeterea idonea remedia, pro casuum necessitate, excogitabit et suggeret, haud praetermissa, quatenus opportunitas expostulet, inspectione per Visitatores Apostolicos ab Excellentissimis Nuntiis vel Delegatis Apostolicis, probante Sede Apostolica, vel ab H. S. C. designatos peragenda, ut de visu conspiciant utrum Tribunalia ecclesiastica recte, ut decet, officium suum expleant et moderentur.
VI. Ne supra relatae praescriptiones immoderatae atque praeposterae videantur, Excellentissimi Episcopi momentum gravitatemque causarum matrimonialium secum ipsi perpendant, quae proinde non solum quam maxima peritia, sollerti cura ac diligenti investigatione sunt pertractandae ne inviolabile matrimoniale vinculum in discrimine ponatur, verum etiam intra temporis intervallum can. 1630 praefinitum rite absolvendae, cum non semel succurrendum sit, de rigore iustitiae, abnormi familiarum statui et conditioni, etiam sub respectu patrimonialium bonorum, quaeque semper detrimento esse possunt conscientiarum tranquillitati et animarum saluti.
Haec ideo remedia ab EE. PP. in memorata Plenaria Congregatione proposita circa tractationem causarum matrimonialium cum infrascriptus Secretarius huius S. C. Beatissimo Patri Pio divina Providentia Papae XI in Audientia diei 2 Martii 1932 significasset, Eadem Sanctitas Sua, attente perspectis huius magni negotii materia atque consectariis maximi momenti inde promanantibus, eadem rata habere atque comprobare quoad omnia, supremo Auctoritatis Suae oraculo, dignata est insimul praecipiendo ut Excellentissimis Archiepiscopis, Episcopis ceterisque locorum Ordinariis communicentur ab iisdem sedulo ac religiose exsecutioni demandanda.
Datum Romae, ex aedibus S. Congregationis de disciplina Sacramentorum, die 1 mensis Iulii anni 1932.
L. + S.
D. Jorio, Secretarius.
INDEX
Decretum pag. 313
ART.
Tit. I De foro competenti 1-12
Tit. II De tribunali constituendo 13-33
Tit. III De iure accusandi matrimonium 34-42
Tit. IV De procuratoribus et advocatis 43-54
Tit. V De libello causae introductorio 55-60
Tit. VI De libelli admissione vel reiectione 61-67
Tit. VII De officio iudicum et tribunalis ministrorum post cau-
sam per libelli acceptationem rite introductam 68-73
Tit. VIII. De citatione necnon de litis contestatione et contumacia 74-92
Tit. IX De probationibus 93-95
Caput I Generalia de probationibus 96-109
Caput II De partium depositione 110-117
Caput III De probatione per testes 118-138
Caput IV De peritis 139-154
Caput V De probatione per instrumenta seu documenta 155-169
Caput VI De indiciis seu praesumptionibus 170-174
Tit. X De processus publicatione, de conclusione in causa et de causae discussione:
Caput I De publicatione processus 175-176
Caput II De conclusione in causa 177-178
Caput III De causae discussione 179-186
Tit. XI De causis incidentibus 187-195
Tit. XII De pronunciatione sententiae 196-206
Tit. XIII De iuris remediis contra sententiam:
Caput I De querela nullitatis 207-211
Caput II De appellatione 212-223
Tit. XIV De iis quae fieri debent post declaratam matrimonii nullitatem 224-225
Tit. XV De modo procedendi in casibus exceptis 226-231
Tit. XVI De expensis iudicialibus et de gratuito patrocinio aut expensarum iudicialium reductione 232-240
Memorandum pag. 361
Appendix I Normae observandae in processibus super matrimonio rato et non consummato ad praecavendam dolosam personarum substitutionem 362
Appendix II Instructio de competentia iudicis in causis matrimonialibus ratione quasi-domicilii 365
Appendix III Litterae ad Excellentissimos Archiepiscopos, Episcopos atque locorum Ordinarios de relatione causarum matrimonialium quotannis S. Congregationi de disciplina Sacramentorum mittenda 368