CIC/1917 lateinisch online: Suchergebnis
|
Ihre Suche ergab 21 Treffer.
Canon: |
54 |
Paragraph: |
1 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Si in rescripto committatur merum exsecutionis ministerium, exsecutio rescripti denegari non potest, nisi aut manifeste pateat rescriptum vitio subreptionis aut obreptionis nullum esse, aut in rescripto apponantur conditiones quas exsecutori constet non esse impletas, aut qui rescriptum impetravit adeo iudicio exsecutoris, videatur indignus ut aliorum offensioni futura sit gratiae concessio; quod ultimum si accidat, exsecutor, intermissa exsecutione statim ea de re certiorem faciat rescribentem.
|
Canon: |
404 |
Paragraph: |
2 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
In canonicatuum collatione, ceteris paribus, ratio habeatur illorum qui doctores in sacra theologia vel iure canonico renuntiati fuerint in aliquo athenaeo, vel laudabiliter ministerium ecclesiasticum aut magisterium exercuerint, firmo praescripto can. 130, § 2.
|
Canon: |
463 |
Paragraph: |
4 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Gratuitum ministerium ne deneget parochus iis qui solvendo pares non sunt.
|
Canon: |
608 |
Paragraph: |
1 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Curent Superiores ut religiosi subditi, a se designati, praesertim in dioecesi in qua degunt, cum a locorum Ordinariis vel parochis eorum ministerium requiritur ad consulendum populi necessitati, tum intra tum extra proprias ecclesias aut oratoria publica, illud, salva religiosa disciplina, libenter praestent.
|
Canon: |
631 |
Paragraph: |
1 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Idem parochus vel vicarius religiosus, licet ministerium exerceat in domo seu loco ubi maiores Superiores religiosi ordinariam sedem habent, subest immediate omnimodae iurisdictioni visitationi et correctioni Ordinarii loci, non secus ac parochi saeculares, regulari observantia unice excepta.
|
Canon: |
671 |
Paragraph: |
|
Nummer: |
7 |
Buchstabe: |
|
Text: |
Si vero dimissus praedicto tempore tam laudabiliter se gesserit ut merito haberi possit vere emendatus, Ordinarius eius preces apud Sanctam Sedem commendabit pro absolutione a censura suspensionis, et, ea obtenta, eidem in sua dioecesi permittat, adhibitis opportunis cautelis et limitationibus, Missae celebrationem et etiam, pro suo arbitrio et prudentia, aliud sacrum ministerium, unde honeste vivere queat; quo in casu religio caritativum subsidium intermittere potest. Quod si agatur de diacono aut subdiacono, res ad Sanctam Sedem deferatur.
|
Canon: |
948 |
Paragraph: |
|
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Ordo ex Christi institutione clericos a laicis in Ecclesia distinguit ad fidelium regimen et cultus divini ministerium.
|
Canon: |
1328 |
Paragraph: |
|
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Nemini ministerium praedicationis licet exercere, nisi a legitimo Superiore missionem receperit, facultate peculiariter data, vel officio collato cui ex sacris canonibus praedicandi munus inhaereat.
|
Canon: |
1347 |
Paragraph: |
2 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Divini verbi praecones abstineant profanis aut abstrusis argumentis communem audientium captum excedentibus; et evangelicum ministerium non in persuasibilibus humanae sapientiae verbis, non in profano inanis et ambitiosae eloquentiae apparatu et lenocinio, sed in ostensione spiritus et virtutis exerceant, non semetipsos, sed Christum crucifixum praedicantes.
|
Canon: |
1364 |
Paragraph: |
|
Nummer: |
3 |
Buchstabe: |
|
Text: |
Ea in ceteris disciplinis institutio tradatur quae conveniat communi omnium culturae et statui clericorum in regione ubi alumni sacrum ministerium exercere debent.
|
Canon: |
1608 |
Paragraph: |
|
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Iudex competens parti legitime requirenti suum ministerium ne recuset, firmo praescripto can. 1625, § 1.
|
Canon: |
1638 |
Paragraph: |
2 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Iusta tamen de causa, et quoties periculum sit in mora, fas est fidelibus quovis tempore iudicis ministerium in sui iuris vel boni publici tutelam invocare.
|
Canon: |
1655 |
Paragraph: |
3 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Praeter hos casus pars libere potest advocatum et procuratorem constituere, sed potest quoque in iudicio per se ipsa agere et respondere, nisi iudex procuratoris vel advocati ministerium necessarium existimaverit.
|
Canon: |
1706 |
Paragraph: |
|
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Qui aliquem convenire vult, debet libellum competenti iudici exhibere, in quo controversiae obiectum proponatur, et ministerium iudicis ad deducta iura persequenda expostuletur.
|
Canon: |
1836 |
Paragraph: |
5 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Ut iusiurandum in adversarium referri possit, eaedem illae concurrant conditiones necesse est, quae ad illud deferendum requiruntur, atque idem intercedat iudicis ministerium.
|
Canon: |
1884 |
Paragraph: |
1 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit ut pars ministerium invocet iudicis superioris ad impugnatae sententiae emendationem, adiuncto exemplari huius sententiae et libelli appellatorii quem iudici inferiori exhibuerat.
|
Canon: |
2147 |
Paragraph: |
1 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Parochus inamovibilis a sua paroecia amoveri potest ob causam, quae ipsius ministerium, etiam citra gravem suam culpam, noxium aut saltem inefficax reddit.
|
Canon: |
2147 |
Paragraph: |
2 |
Nummer: |
2 |
Buchstabe: |
|
Text: |
Odium plebis, quamvis iniustum et non universale, dummodo tale sit, quod utile parochi ministerium impediat, nec brevi cessaturum praevideatur;
|
Canon: |
2147 |
Paragraph: |
2 |
Nummer: |
5 |
Buchstabe: |
|
Text: |
Mala rerum temporalium administratio cum gravi ecclesiae aut beneficii damno, quoties huic malo remedium afferri nequeat sive auferendo administrationem parocho, sive alio modo, quamvis aliunde parochus spirituale ministerium utiliter exerceat.
|
Canon: |
2158 |
Paragraph: |
|
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Si Ordinarius aliquam ex his causis adesse existimaverit, parochum paterne moneat atque hortetur ut paroeciae renuntiet, causam indicans, quae paroeciale ipsius ministerium fidelibus noxium aut saltem inefficax reddit.
|
Canon: |
2298 |
Paragraph: |
|
Nummer: |
1 |
Buchstabe: |
|
Text: |
Prohibitio exercendi sacrum ministerium praeterquam in certa ecclesia;
|
Impressum und Datenschutzerklärung