CIC/1917 lateinisch online: Suchergebnis
|
Ihre Suche ergab 61 Treffer.
Seiten: 1 2 3 [>>]
Canon: |
120 |
Paragraph: |
2 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Patres Cardinales, Legati Sedis Apostolicae, Episcopi etiam titulares, Abbates vel Praelati nullius supremi religionum iuris pontificii Superiores, Officiales maiores Romanae Curiae, ob negotia ad ipsorum munus pertinentia, apud iudicem laicum conveniri nequeunt sine venia Sedis Apostolicae; ceteri privilegio fori gaudentes, sine venia Ordinarii loci in quo causa peragitur; quam tamen licentiam Ordinarius, praesertim cum actor est laicus, ne deneget sine iusta et gravi causa, tum maxime cum controversiae inter partes componendae frustra operam dederit.
|
Canon: |
128 |
Paragraph: |
|
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Quoties et quandiu id, iudicio proprii Ordinarii, exigat Ecelesiae necessitas, ac nisi legitimum impedimentum excuset, suscipiendum est clericis ac fideliter implendum munus quod ipsis fuerit ab Episcopo commissum.
|
Canon: |
139 |
Paragraph: |
3 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Sine licentia sui Ordinarii ne ineant gestiones bonorum ad laicos pertinentium aut officia saecularia quae secumferant onus reddendarum rationum; procuratoris aut advocati munus ne exerceant, nisi in tribunali ecclesiastico, aut in civili quando agitur de causa propria aut suae ecclesiae; in laicali iudicio criminali, gravem personalem poenam prosequente, nullam partem habeant, ne testimonium quidem sine necessitate ferentes.
|
Canon: |
139 |
Paragraph: |
4 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Senatorum aut oratorum legibus ferendis quos deputatos vocant munus ne sollicitent neve acceptent sine licentia Sanctae Sedis in locis ubi pontificia prohibitio intercesserit; idem ne attentent aliis in locis sine licentia tum sui Ordinarii, tum Ordinarii loci in quo electio facienda est.
|
Canon: |
145 |
Paragraph: |
1 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Officium ecclesiasticum lato sensu est quodlibet munus quod in spiritualem finem legitime exercetur; stricto autem sensu est munus ordinatione sive divina sive ecclesiastica stabiliter constitutum, ad normam sacrorum canonum conferendum, aliquam saltem secumferens participationem ecclesiasticae potestatis sive ordinis sive iurisdictionis.
|
Canon: |
237 |
Paragraph: |
2 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Vacante decanatu, ipso iure succedit Subdecanus, sive is tempore vacationis sit praesens in Curia, sive in sua suburbicaria dioecesi commoretur, sive absit ad tempus ob sibi commissum munus a Romano Pontifice.
|
Canon: |
260 |
Paragraph: |
1 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Cancellariae Apostolicae, cui praeest Cardinalis Cancellarius Sanctae Romanae Ecclesiae, hoc est proprium munus, apostolicas expedire litteras seu bullas pro beneficiorum et officiorum consistorialium provisione, novarum provinciarum et dioecesium ac capitulorum institutione et pro aliis maioribus Ecclesiae negotiis conficiendis.
|
Canon: |
264 |
Paragraph: |
|
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Ad Secretarias Brevium ad Principes et Epistolarum latinarum spectat munus latine scribendi acta Summi Pontificis, ab eodem illis commissa.
|
Canon: |
268 |
Paragraph: |
1 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Legatorum munus cum omnibus facultatibus eisdem commissis non exspirat vacante Sede Apostolica, nisi aliud in litteris pontificiis fuerit statutum.
|
Canon: |
336 |
Paragraph: |
3 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Circa praedicationis munus, servetur praescriptum can. 1327.
|
Canon: |
367 |
Paragraph: |
3 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Vicarii Generalis munus ne committatur canonico poenitentiario, aut Episcopi consanguineis praesertim in primo gradu vel in secundo mixto cum primo, aut, exclusa necessitate, parocho ceterisque curam animarum habentibus; sed non prohibetur Episcopus Vicarium ex ipsa dioecesi assumere.
|
Canon: |
372 |
Paragraph: |
1 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
In qualibet Curia constituatur ab Episcopo cancellarius qui sit sacerdos, cuius praecipuum munus sit acta Curiae in archivo custodire, ordine chronologico disponere et de eisdem indicis tabulam conficere.
|
Canon: |
400 |
Paragraph: |
2 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Canonicus theologus munus expleat suum ipse per se, vel, si ultra sex menses fuerit impeditus, propriis expensis per alium sacerdotem ab Episcopo deputandum.
|
Canon: |
425 |
Paragraph: |
2 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Antequam munus huiusmodi suscipiant, iusiurandum interponant de officio fideliter exsequendo sine ulla acceptione personarum.
|
Canon: |
432 |
Paragraph: |
1 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Capitulum ecclesiae cathedralis, sede vacante, intra octo dies ab accepta notitia vacationis, debet Vicarium Capitularem qui loco sui dioecesim regat et, si fructuum percipiendorum ei munus incumbat, oeconomum unum vel plures fideles ac diligentes constituere.
|
Canon: |
434 |
Paragraph: |
1 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Ad Vicarii Capitularis munus deputari valide nequit clericus qui ad sacrum presbyteratus ordinem nondum fuerit promotus, aut tricesimum aetatis annum non expleverit, aut ad eandem vacantem sedem fuerit electus, nominatus vel praesentatus.
|
Canon: |
443 |
Paragraph: |
2 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Cessat praeterea eorum munus per initam a novo Episcopo possessionem ad normam can. 334 3.
|
Canon: |
446 |
Paragraph: |
1 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Ad munus vicarii foranei Episcopus eligat sacerdotem quem dignum iudicaverit, praesertim inter rectores ecclesiarum paroecialium.
|
Canon: |
504 |
Paragraph: |
|
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Firmis propriis cuiusvis religionis constitutionibus quae provectiorem aetatem aliaque potiora requisita exigant, ad munus Superioris maioris inhabiles sunt qui eandem religionem professi non sunt a decem saltem annis a prima professione computandis, non sunt ex legitimo matrimonio nati et annos quadraginta non expleverunt, si agatur de supremo religionis Moderatore aut de Antistita in monialium monasterio; annos triginta, si de aliis Superioribus maioribus.
|
Canon: |
505 |
Paragraph: |
|
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Superiores maiores sint temporarii, nisi aliter ferant constitutiones; Superiores autem minores locales ne constituantur ad tempus ultra triennium; quo exacto, possunt ad idem munus iterum assumi, si constitutiones ita ferant, sed non tertio immediate in eadem religiosa domo.
|
Canon: |
511 |
Paragraph: |
|
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Maiores religionum Superiores quos ad hoc munus constitutiones designant, temporibus in eisdem definitis, omnes domos sibi subiectas visitent per se, vel per alios, si fuerint legitime impediti.
|
Canon: |
516 |
Paragraph: |
3 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Oeconomi generalis et provincialis munus gerere Superior ipse non potest; munus vero oeconomi localis, quamvis melius a munere Superioris distinguatur, componi tamen cum eo potest, si necessitas id exigat.
|
Canon: |
524 |
Paragraph: |
1 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
In munus confessarii religiosarum et ordinarii et extraordinarii deputentur sacerdotes, sive e clero saeculari, sive religiosi de Superiorum licentia, morum integritate ac prudentia praestantes; sint insuper annos nati quadraginta, nisi iusta causa, iudicio Ordinarii, aliud exigat, nullam potestatem in easdem religiosas in foro externo habentes.
|
Canon: |
526 |
Paragraph: |
|
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Religiosarum confessarius ordinarius suum munus ne exerceat ultra triennium; Ordinarius tamen eum ad secundum, imo etiam ad tertium triennium confirmare potest, si vel ob sacerdotum ad hoc officium idoneorum penuriam aliter providere nequeat, vel maior religiosarum pars, earum quoque quae in aliis negotiis ius non habent ferendi suffragium, in eiusdem confessarii confirmationem, per secreta suffragia, convenerit; dissentientibus tamen, si velint, aliter providendum est.
|
Canon: |
690 |
Paragraph: |
1 |
Nummer: |
|
Buchstabe: |
|
Text: |
Omnes associationes, etiam ab Apostolica Sede erectae, nisi speciale obstet privilegium, iurisdictioni subsunt et vigilantiae Ordinarii loci, qui ad normas sacrorum canonum eas invisendi ius habet et munus.
|
Seiten: 1 2 3 [>>]
Impressum und Datenschutzerklärung