Divinus perfectionis magister (deutsch) Sacrae disciplinae leges (deutsch)

Canon: Text:
Bei der Suche nach mehreren Wörtern oder Wortteilen:
Datenbank powered by Gossamer Threads Inc.
 

 

Textstände der Gesetzestexte Authentische Interpretationen zum CIC Weiterführende Links Impressum Datenschutzerklärung

 

Codex Iuris Canonici / 1983 lateinisch
CIC/1983 lateinisch online: Suchergebnis

Ihre Suche ergab 27 Treffer.
Seiten: 1 2 [>>]

Canon:  41
Paragraph:  
Nummer:  
Text:  Exsecutor actus administrativi cui commititur merum exsecutionis ministerium, exsecutionem huius actus denegare non potest, nisi manifesto appareat eundem actum esse nullum aut alia ex gravi causa sustineri non posse aut condiciones in ipso actu administrativo appositas non esse adimpletas; si tamen actus administrativi exsecutio adiunctorum personae aut loci ratione videatur inopportuna, exsecutor exsecutionem intermittat; quibus in casibus statim certiorem faciat auctoritatem quae actum edidit.

Canon:  230
Paragraph:  3
Nummer:  
Text:  Ubi Ecclesiae necessitas id suadeat, deficientibus ministris, possunt etiam laici, etsi non sint lectores vel acolythi, quaedam eorundem officia supplere, videlicet ministerium verbi exercere, precibus liturgicis praeesse, baptismum conferre atque sacram Communionem distribuere, iuxta iuris praescripta.

Canon:  245
Paragraph:  1
Nummer:  
Text:  Per formationem spiritualem alumni idonei fiant ad ministerium pastorale fructuose exercendum et ad spiritum missionalem efformentur, discentes ministerium expletum semper in fide viva et in caritate ad propriam sanctificationem conferre; itemque illas excolere discant virtutes quae in hominum consortione pluris fiunt, ita quidem ut ad aptam conciliationem iter bona humana et supernaturalia pervenire valeant.

Canon:  249
Paragraph:  
Nummer:  
Text:  Institutionis sacerdotalis Ratione provideatur ut alumni non tantum accurare linguam patriam edoceantur, sed etiam linguam latinam bene calleant necnon congruam habeant cognitionem alienarum linguarum, quarum scientia ad eorum formationem aut ad ministerium pastorale exercendum necessaria vel utilis videatur.

Canon:  255
Paragraph:  
Nummer:  
Text:  Licet universa alumnorum in seminario formatio pastoralem finem persequatur, institutio stricte pastoralis in eodem ordinetur, qua alumni principia et artes addiscant quae, attentis quoque loci ac temporis necessitatibus, ad ministerium Dei populum docendi, sanctificandi et regendi exercendum pertineant.

Canon:  256
Paragraph:  1
Nummer:  
Text:  Diligenter instruantur alumni in iis quae peculiari ratione ad sacrum ministerium spectant, praesertim in arte catechetica et homiletica exercenda, in cultu divino peculiarique modo in sacramentis celebrandis, in commercio cum hominibus, etiam non catholicis vel non credentibus, habendo, in paroecia administranda atque in ceteris muneribus adimplendis.

Canon:  257
Paragraph:  2
Nummer:  
Text:  Curet Episcopus dioecesanus ut clerici, a propria Ecclesia particulari ad Ecclesiam particularem alterius regionis transmigrare intendentes, apte praeparentur ad ibidem sacrum ministerium exercendum, ut scilicet et linguam regionis addiscant, et eiusdem institutorum, condicionum socialium, usum et consuetudinum intelligentiam habeant.

Canon:  271
Paragraph:  1
Nummer:  
Text:  Extra casum verae necessitatis Ecclesiae particularis propriae, Episcopus dioecesanus ne deneget licentiam transmigrandi clericis, quos paratos sciat atque aptos aestimet qui regiones petant gravi cleri inopia laborantes, ibidem sacrum ministerium peracturi; prospiciat vero ut per conventionem scriptam cum Episcopo dioecesano loci, quem petunt, iura et officia eorundem clericorum stabiliantur. Episcopus dioecesanus licentiam ad aliam Ecclesiam particularem transmigrandi concedere potest suis clericis ad tempus praefinitum, etiam pluries renovandum, ita tamen uti iidem clerici propriae Ecclesiae particulari incardinati maneant, atque in eandem redeuntes omnibus gaudeant iuribus, quae haberent si in ea sacro ministerio addicti fuissent.

Canon:  279
Paragraph:  3
Nummer:  
Text:  Aliarum quoque scientiarum, earum praesertim quae cum sacris conectuntur, cognitionem prosequantur, quatenus praecipue ad ministerium pastorale exercendum confert.

Canon:  324
Paragraph:  2
Nummer:  
Text:  Christifidelium consociatio privata consiliarium spiritualem, si quemdam exoptet, libere sibi eligere potest inter sacerdotes ministerium legitime in dioecesi exercentes; qui tamen indiget confirmatione Ordinarii loci.

Canon:  392
Paragraph:  2
Nummer:  
Text:  Advigilet ne abusus in ecclesiasticam disciplinam irrepant, praesertim circa ministerium verbi, celebrationem sacramentorum et et sacramentalium, cultum Dei et Sanctorum, necnon bonorum administrationem.

Canon:  506
Paragraph:  1
Nummer:  
Text:  Statuta capituli, salvis semper fundationis legibus, ipsam capituli constitutionem et numerum canonicorum determinent; definiant quaenam a capitulo et a singulis canonicis ad cultum divinum necnon ad ministerium persolvendum sint peragenda; decernant conventus in quibus capituli negotia agantur atque, salvis quidemm iuris universalis praescriptis, condiciones statuant ad validitatem liceitatemque negotiorum requisitas.

Canon:  509
Paragraph:  2
Nummer:  
Text:  Canonicatus Episcopus dioecesanus conferat tantum sacerdotibus doctrina vitaeque integritate praestantibus, qui laudabiliter ministerium exercuerunt.

Canon:  545
Paragraph:  2
Nummer:  
Text:  Vicarius paroecialis constitui potest sive ut opem ferat in universo ministerio pastorali explendo, et quidem aut pro tota paroecia aut pro determinata paroeciae parte aut pro certo paroeciae christifidelium coetu, sive etiam ut operam impedat in certum ministerium in diversis simul paroeciis persolvendum.

Canon:  553
Paragraph:  2
Nummer:  
Text:  Nisi aliud iure particulari statuatur, vicarius foraneus nominatur ab Episcopo dioecesano, auditis pro suo prudenti iudicio sacerdotibus qui in vicariatu de quo agitur ministerium exercent.

Canon:  618
Paragraph:  
Nummer:  
Text:  Superiores in spiritu servitii suam potestatem a Deo per ministerium Ecclesiae receptam exerceant. Voluntati igitur Dei in munere explendo dociles, ipsi subditos regant uti filios Dei, ac promoventes cum reverentia personae humanae illorum voluntariam oboedientiam, libenter eos audiant necnon eorum conspirationem in bonum instituti et Ecclesiae foveant, firma tamen ipsorum auctoritate decernendi et praecipiendi quae agenda sunt.

Canon:  654
Paragraph:  
Nummer:  
Text:  Professione religiosa sodales tria consilia evangelica observanda voto publico assumunt, Deo per Ecclesiae ministerium consecrantur et instituto incorporantur cum iuribus et officiis iure definitis.

Canon:  1025
Paragraph:  2
Nummer:  
Text:  Insuper requiritur ut, iudicio eiusdem legitimi Superioris, ad Ecclesiae ministerium utilis habeatur.

Canon:  1041
Paragraph:  
Nummer:  1
Text:  Qui aliqua forma laborat amentiae aliusve psychicae infirmitatis, qua, consultis peritis, inhabilis iudicatur ad ministerium rite implendum;

Canon:  1051
Paragraph:  
Nummer:  1
Text:  habeatur testimonium rectoris seminarii vel domus formationis de qualitatibus ad ordinem recipiendum requisitis, scilicet de candidati recta doctrina, genuina pietate, bonis moribus, aptitudine ad ministerium exercendum; itemque, rite peracta inquisitione, de eius statu valetudinis physicae et psychicae;

Canon:  1372
Paragraph:  
Nummer:  1
Text:  qui impediunt libertatem ministerii vel exercitium potestatis ecclesiasticae aut legitimum rerum sacrarum vel bonorum ecclesiasticorum usum, aut perterrent eum qui potestatem vel ministerium ecclesiasticum exercuit;

Canon:  1389
Paragraph:  
Nummer:  
Text:  Qui, praeter casus, de quibus in cann. 1379-1388, sacerdotale munus vel aliud sacrum ministerium illegitime exsequitur, iusta poena puniatur, non exclusa censura.

Canon:  1392
Paragraph:  
Nummer:  
Text:  Clericus qui sacrum ministerium voluntarie et illegitime relinquit, per sex menses continuos, cum animo sese subducendi a competenti Ecclesiae auctoritate, pro delicti gravitate, suspensione vel etiam poenis in can. 1336, 2-4, statutis puniatur, et in casibus gravioribus dimitti potest e statu clericali.

Canon:  1481
Paragraph:  1
Nummer:  
Text:  Pars libere potest advocatum et procuratorem sibi constituere; sed praeter casus in 2 et 3 statutos, potest etiam per se ipsa agere et respondere, nisi iudex procuratoris vel advocati ministerium necessarium existimaverit.

Canon:  1502
Paragraph:  
Nummer:  
Text:  Qui aliquem convenire vult, debet libellum competenti iudici exhibere, in quo controversiae obiectum proponatur, et ministerium iudicis expostuletur.

Seiten: 1 2 [>>]

Datenbank powered by Gossamer Threads Inc.

Impressum und Datenschutzerklärung