Introductio
VIII. Advocati IX. Institutiones Sanctae Sedi adhaerentes Adnexum I Adnexum II

Canon: Text:
Bei der Suche nach mehreren Wörtern oder Wortteilen:
Datenbank powered by Gossamer Threads Inc.
 

 

Textstände der Gesetzestexte Weiterführende Links Impressum Datenschutzerklärung

 

Pastor bonus lateinisch

CONSTITUTIO APOSTOLICA
"PASTOR BONUS"

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

 

Introductio

1. Pastor bonus Dominus Christus Iesus (cf. Io 10, 11.14) missionem discipulos faciendi in omnibus gentibus atque praedicandi Evangelium omni creaturae Apostolorum successoribus Episcopis, et singulari ratione Romano Episcopo, Petri successori, ita contulit, ut Ecclesia, Dei Populus, constitueretur atque eiusmodi Populi sui Pastorum munus esset revera servitium, quod «in Sacris Litteris "diaconia'' seu ministerium significanter nuncupatur».

Hoc servitium seu diaconia eo praesertim tendit, ut in universo ecclesiali corpore communio magis magisque instauretur, vigeat atque perpulchros fructus edere pergat. Etenim, sicut Concilium Vaticanum II luculenter docuit, Ecclesiae mysterium per multiplices huiusmodi communionis rationes significatur, Spiritus Sancti suavissimo instinctu: etenim Spiritus «Ecclesiam, quam in omnem veritatem inducit (cf. Io 16, 13) et in communione et ministratione unificat, diversis donis hierarchicis et charismaticis instruit ac dirigit [...] eamque perpetuo renovat et ad consummatam cum Sponso suo unionem perducit». Quam ob rem, ut idem Concilium asseverat, «illi plene Ecclesiae societati incorporantur, qui Spiritum Christi habentes, integram eius ordinationem omniaque media salutis in ea instituta accipiunt, et in eiusdem compage visibili cum Christo, eam per Summum Pontificem atque Episcopos regente, iunguntur, vinculis nempe professionis fidei, sacramentorum et ecclesiastici regiminis ac communionis».

Cuiusmodi communionis notionem non modo Concilii Vaticani II documenta in universum edisseruerunt, ac praesertim Constitutio dogmatica de Ecclesia, sed ad illam animum intenderunt etiam Synodi Patres, qui anno MCMLXXXV, itemque duos post annos Generales Synodi Episcoporum Coetus celebraverunt: quam in Ecclesiae definitionem coeunt sive ipsum Ecclesiae Mysterium, sive messianici Populi Dei ordines, sive hierarchica ipsius Ecclesiae constitutio. Quae omnia ut una comprehensione describamus, verba sumentes ex eadem memorata Constitutione, Ecclesia est «in Christo veluti sacramentum seu signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis». Quam ob rem, huiusmodi sacra communio in tota Christi Ecclesia viget, «quae — ut perbelle scripsit Paulus VI, Decessor noster — vivit et agit in variis communitatibus christianis, Ecclesiis scilicet particularibus, per omnem terrarum orbem dispersis».

2. Habita igitur ratione huius communionis, universam Ecclesiam veluti conglutinantis, etiam hierarchica eiusdem Ecclesiae constitutio explicatur atque ad effectum deducitur: quae collegiali simul ac primatiali, natura ab ipso Domino praedita est, cum «Apostolos ad modum collegii seu coetus stabilis instituit, cui ex iisdem electum Petrum praeficit». Hic praesertim agitur de speciali illa ratione, qua Ecclesiae Pastores triplex Christi munus participant, docendi scilicet, sanctificandi atque gubernandi: et sicut Apostoli id una cum Petro egerunt, ita haud dissimili modo id Episcopi agunt simul cum Romano Episcopo. Ut Concilii Vaticani II verbis denuo utamur, «Episcopi igitur communitatis ministerium cum adiutoribus presbyteris et diaconis susceperunt, loco Dei praesidentes gregi, cuius sunt Pastores, ut doctrinae magistri, sacri cultus sacerdotes, gubernationis ministri. Sicut autem permanet munus a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum et successoribus eius transmittendum, ita permanet munus Apostolorum pascendi Ecclesiam, ab ordine sacrato Episcoporum iugiter exercendum». Itaque fit ut «Collegium hoc» — Episcoporum dicimus cum Romano Pontifice coniunctorum — «quatenus ex multis compositum, varietatem et universalitatem Populi Dei, quatenus vero sub uno capite collectum, unitatem gregis Christi» exprimat.

Episcoporum autem potestas atque auctoritas diaconiae notam prae se fert, ad ipsius Iesu Christi exemplum accommodatam, qui «non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis» (Mc 10, 45). Potestas ergo, quae in Ecclesia datur, potissimum secundum serviendi normam et intellegenda et exercenda est, ita ut huiusmodi auctoritas pastorali nota in primis polleat.

Id vero ad singulos Episcopos in propria cuiusque particulari Ecclesia spectat; attamen tanto magis ad Romanum Episcopum pertinet, cuius ministerium Petrianum in universalis Ecclesiae bonum utilitatemque procurandam incumbit: Romana enim Ecclesia praesidet «universo caritatis coetui», ideoque caritati inservit. Ex hoc potissimum principio processerunt vetusta ilia verba «Servus Servorum Dei», quibus Petri Successor denominatur atque definitur.

Quam ob causam, Romanus Pontifex Ecclesiarum etiam particularium negotia, ab Episcopis ad se delata aut utcumque cognita, diligenter perpendere curavit, ut, pleniore rerum experientia exinde adepta, vi muneris sui, Vicarii scilicet Christi totiusque Ecclesiae Pastoris, fratres suos in fide confirmaret (cf. Lc 22, 32). Id enim persuasum sibi habebat mutuam inter Episcopos in universo orbe constitutos et Romanum Episcopum communionem, in vinculo unitatis, caritatis et pacis, maximum afferre emolumentum unitati fidei necnon disciplinae in cuncta Ecclesia promovendae atque tuendae.

3. Quibus praemissis, sic intellegitur diaconia, quae Petri eiusque successorum propria est, ut necessario referatur ad aliorum apostolorum, eorumque successorum, diaconiam, quae ad aedificandam Ecclesiam in hoc mundo unice intendit.

Haec necessaria ministerii Petriani ratio ac necessitudo cum ceterorum apostolorum munere ac ministerio quoddam signum iam antiquitus postulavit, atque postulare debet, quod non modo ad instar symboli, sed etiam in rerum veritate exstaret. Hanc quidem necessitatem Decessores Nostri, apostolici laboris gravitate perculsi, dilucide impenseque senserunt, sicuti, exempli gratia, Innocentii III verba testantur, qui anno MCXCVIII ad Galliae Episcopos praelatosque haec scripsit, cum ad ipsos suum quendam Legatum mitteret: «Licet commissa nobis a Domino potestatis ecclesiastice plenitudo universis Christi fidelibus nos constituerit debitores, statum tamen et ordinem conditionis humanae non possumus ampliare [...]. Quia vero lex humane conditionis non patitur nec possumus in persona propria gerere sollicitudines universas, interdum per fratres nostros, qui sunt membra corporis nostri, ea cogimur exercere, que, si commoditas ecclesie sustineret, personaliter libentius impleremus».

Inde quidem perspiciuntur atque intelleguntur sive natura illius instituti, quo Petri successor usus est in sua exercenda missione in universalis Ecclesiae bonum, sive agendi ratio, qua ipsum institutum commissa munera ad effectum deduceret oportuit: Romanam Curiam dicimus, quae in ministerii Petriani adiutorium ab antiquis temporibus adlaborat praestandum.

Nam ut illa, quam diximus, frugifera communio firmior exstaret atque uberius usque proficeret, Romana Curia ad id exorta est, ut scilicet efficacius redderetur muneris exercitium Pastoris Ecclesiae, quod Petro eiusque successoribus ab ipso Christo traditum est, quodque in dies crevit ac dilatatum est. Enimvero Decessor Noster Xystus V in Constitutione apostolica Immensa aeterni Dei fatebatur: «Romanus Pontifex, quem Christus Dominus Corporis sui, quod est Ecclesia, visibile caput constituit omniumque Ecclesiarum sollicitudinem gerere voluit, multos sibi tam immensi oneris adiutores advocat atque adsciscit [...] ut partita inter eos (sc. Cardinales) aliosque Romanae Curiae magistratus ingenti curarum negotiorumque mole, ipse tantae potestatis clavum tenens, divina gratia adiutrice, non succumbat».

4. Revera, ut iam quaedam historiae lineamenta proponamus, Romani Pontifices, iam inde a remotissimis temporibus, in suo ministerio ad universae Ecclesiae bonum procurandum sive singulos viros sive instituta adhibuerunt, qui ex Romana Ecclesia deligebantur, siquidem eadem Ecclesia Beati Petri apostoli a Decessore Nostro Gregorio Magno nuncupata est.

Primum enim presbyterorum diaconorumve, ad eandem Ecclesiam pertinentium, opera usi sunt, qui vel legati munere fungerentur, vel pluribus missionibus interessent, vel Romanorum Pontificum partes in Oecumenicis Conciliis agerent.

Cum autem peculiaris momenti res tractandae erant, Romani Pontifices in auxilium vocaverunt Synodos vel Concilia Romana, ad quae Episcopi, in ecclesiastica provincia Romana suo munere fungentes, arcessebantur; haec vero non modo quaestiones ad doctrinam et magisterium spectantes agebant, sed etiam ad tribunalium instar procedebant, in quibus Episcoporum causae, ad Romanum Pontificem delatae, iudicabantur.

Ex quo autem tempore Cardinales speciale momentum in Romana Ecclesia adsumere coeperunt, praesertim in Papae electione, quae inde ab anno MLIX ipsis reservata est, iidem Romani Pontifices Patrum Cardinalium collata opera magis magisque usi sunt, ita ut Romanae Synodi vel Concilii munus gradatim deminueretur, donec reapse cessaret.

Quare evenit ut, praesertim post saeculum XIII, Summus Pontifex omnia Ecclesiae negotia una cum Cardinalibus, in Consistorium coadunatis, ageret. Ita factum est, ut instrumentis non stabilibus, videlicet Conciliis seu Romanis Synodis, stabile aliud succederet, quod Romano Pontifici semper praesto esset.

Decessor Noster Xystus V, per iam commemoratam Constitutionem Apostolicam Immensa aeterni Dei, die XXII mensis Ianuarii anno MDLXXXVIII — qui fuit MDLXXXVII ab Incarnatione D.N.I.C. — Romanae Curiae compagem eius formalem dedit seriem XV Dicasteriorum instituendo, eo consilio ut uni Cardinalium Collegio plura subrogarentur collegia, e quibusdam Cardinalibus exstantia, quorum tamen auctoritas ad definitum quendam campum certamque materiam restringeretur; quam ob rem Summi Pontifices huiusmodi collegialium consiliorum viribus maxime frui poterant. Consistorii ideo nativum munus propriumque momentum valde deminuta sunt.

Volventibus tamen saeculis ac rationibus historicis rerumque condicionibus mutantibus, temperamenta quaedam atque immutationes accesserunt, praesertim cum saeculo XIX Cardinalium Commissiones institutae sunt, quarum esset Summo Pontifici adiutricem operam praeter alia Romanae Curiae Dicasteria conferre. Denique, opera et iussu S. Pii X, Decessoris Nostri, edita est Constitutio apostolica Sapienti consilio, die XXIX mensis Iunii anno MCMVIII, in qua, respectu etiam propositi ecclesiasticas leges in Codicem iuris canonici colligendi, haec Ipse scripsit: «Maxime opportunum visum est a Romana Curia ducere initium, ut ipsa, modo apto et omnibus perspicuo ordinata, Romano Pontifici Ecclesiaeque operam suam praestare facilius valeat et suppetias ferre perfectius». Cuius reformationis hi praecipui fuerunt effectus: Sacra Romana Rota, quae anno MDCCCLXX munere cessaverat, ea ratione restituta est, ut iudicialia negotia ageret, dum Congregationes, amissa iudiciorum competentia, administrationis instrumenta unice fierent. Praeterea, principium instauratum est, quo Congregationes suo proprio iure, nemini alii attribuendo, gauderent, scilicet ut singulae res a suo quaeque Dicasterio, non vero simul a pluribus, tractari deberent.

Quae quidem Pii X reformatio, postea in Codice iuris canonici anno MCMXVII a Benedicto XV, Decessore Nostro, promulgato, sancita et completa, fere immutata permansit usque ad annum MCMLXVII, non multo post Concilium Oecumenicum Vaticanum II peractum, in quo Ecclesia altius sui ipsius mysterium exploravit suumque vividius prospectavit officium.

5. Huiusmodi itaque Ecclesiae de seipsa aucta cognitio sponte novam quandam Romanae Curiae aptationem, nostrae aetati congruentem, secum ferre debuit. Siquidem Sacrosanti Concilii Patres ipsam Romano Pontifici atque Ecclesiae Pastoribus eximium hucusque praebuisse auxilium agnoverunt, simulque ut eiusdem Romanae Curiae Dicasteria novae ordinationi, temporum, regionum rituumque necessitatibus magis aptatae, subicerentur optaverunt. Hisce igitur Concilii optatis satisfaciens, Paulus VI, Decessor Noster, novam Curiae ordinationem ad effectum alacriter adduxit, data Constitutione apostolica Regimini Ecclesiae universae, die XV mensis Augusti anno MCMLXVII.

Equidem per hanc Constitutionem Summus ille Pontifex Romanae Curiae structuram, competentiam ac procedendi rationem Dicasteriorum iam exsistentium accuratius determinavit, novaque constituit, quorum esset particularia in Ecclesia pastoralia incepta promovere, dum cetera in iurisdictionis vel gubernationis officia incumbere pergerent; quam ob rem factum est, ut compositio Curiae multiformem universalis Ecclesiae imaginem clarius referret. Inter alia, dioecesanos Episcopos in ipsam arcessivit, simulque internae coordinationi Dicasteriorum prospexit per periodicos conventus eorundem Cardinalium moderatorum ad communia problemata collatis consiliis perpendenda. Sectionem Alteram apud Tribunal Signaturae Apostolicae induxit, ad summa eaque principalia fidelium iura aptius tuenda.

Verumtamen, cum antiquorum institutorum reformationem maturiore studio egere plane novisset, idem Summus Pontifex iussit ut, quinque exactis annis a Constitutionis promulgatione, innovatus rerum ordo altius expenderetur, pariterque inspiceretur utrum Concilii Vaticani II postulatis reapse congrueret et christiani populi civilisque societatis necessitatibus responderet, atque, quantum res postularet, in aptiorem reduceretur formam. Cui muneri adimplendo Commissio, seu peculiare Praelatorum corpus, Cardinali praeside, destinata est, ipsaque usque ad eiusdem Pontificis obitum operam actuose navavit.

6. Cum inscrutabili Providentiae consilio ad universalis Ecclesiae pascendae munus vocati simus, iam a Pontificatus primordiis sategimus non solum de re tam gravi Dicasteriorum mentem exquirere, verum etiam ab universo Cardinalium Collegio iudicium postulare. Qui Patres Cardinales, in generali Consistorio bis congregati, rei incubuerunt atque consilia praebuerunt de itinere rationibusque persequendis in Romanae Curiae ordinatione. Cardinales enim cum Romani Episcopi ministerio arctissimo ac singulari vinculo coniunguntur, eidemque «adsunt sive collegialiter agendo, cum ad quaestiones maioris momenti tractandas in unum convocantur, sive ut singuli, scilicet variis officiis, quibus funguntur, eidem [...] operam praestando in cura praesertim cotidiana universae Ecclesiae»: ii igitur in primis sciscitandi erant in tanti momenti causa.

Perampla sententiarum rogatio, quam supra memoravimus, apud Romanae Curiae Dicasteria, ut aequum erat, iterum facta est. Generalis consultationis fructus illud exstitit «Schema Legis peculiaris de Curia Romana», cui apparando incubuit Praelatorum Commissio, Patre Cardinali praeside, duos fere annos adlaborans, quodque singulorum Cardinalium, Ecclesiarum Orientalium Patriarcharum, Episcoporum Conferentiarum per earum Praesides, et Romanae Curiae Dicasteriorum examini subiectum est, atque in plenario Cardinalium Coetu anno MCMLXXXV excussum. Quod attinet ad Episcoporum Conferentias, oportebat ut de Ecclesiarum particularium necessitatibus atque de earum hac in materie exspectationibus optatisque ad Romanam Curiam pertinentibus per vere universalem sententiam certiores fieremus; quae omnia ut plane nosceremus, occasionem potissimum praebuit peropportunam extraordinaria Synodus pariter anno MCMLXXXV celebrata, sicut iam mentionem fecimus.

Denique Commissio Patrum Cardinalium ad hunc finem specialiter condita, ratione habita animadversionum et consiliorum ex multiplicibus consultationibus acceptorum, atque sententia etiam privatorum quorundam virorum cognita, Legem peculiarem pro Curia Romana apparavit, novo Codici iuris canonici congruenter aptatam.

Quam quidem peculiarem Legem hac praesenti Constitutione apostolica promulgare volumus, dum quartum nuper exspiravit saeculum a commemorata Constitutione apostolica Immensa aeterni Dei Xysti V, atque octogesimus recurrit annus a S. Pii X Constitutione apostolica Sapienti consilio, viginti denique vix expletis annis ex quo Constitutio apostolica Pauli VI Regimini Ecclesiae universae vim suam exserere coepit, quacum haec Nostra arcte coniungitur, quippe quod utraque a Concilio Vaticano II, eadem ducente cogitatione et mente, originem quodammodo ducat.

7. Hae mens atque cogitatio, Concilio Vaticano II congruentes, renovatae Romanae Curiae actuositatem firmant et exprimunt. Quae quidem hisce Concilii enuntiatur verbis: «In exercenda suprema, plena et immediata potestate in universam Ecclesiam, Romanus Pontifex utitur Romanae Curiae Dicasteriis, quae proinde nomine et auctoritate illius munus suum explent in bonum Ecclesiarum et in servitium Sacrorum Pastorum».

Patet igitur Romanae Curiae munus, etsi ad propriam Ecclesiae constitutionem, iure divino conditam, non pertinet, indolem tamen vere ecclesialem habere, quatenus ab universalis Ecclesiae Pastore suam et exsistentiam et competentiam trahat. Ea enim in tantum exstat atque adlaborat, in quantum ad ministerium Petrianum refertur in eoque fundatur. Quoniam autem Petri ministerium, utpote «servi servorum Dei», sive erga universam Ecclesiam sive erga totius Ecclesiae Episcopos exercetur, Romana etiam Curia, Petri successori inserviens, ad universam Ecclesiam atque ad Episcopos iuvandos pariter spectat.

Plane inde elucet praecipuam notam omnium singulorumque Romanae Curiae Dicasteriorum esse eius indolem ministerialem, sicut iam prolata verba e Decreto «Christus Dominus» declarant, et haec praesertim: «Romanus Pontifex utitur Romanae Curiae Dicasteriis». Perspicue enim indoles instrumentalis Curiae his indicatur, et ipsa veluti instrumentum in manibus Pontificis quodammodo describitur, ita ut nulla vi nullaque potestate polleat praeter eas quas ab eodem Summo Pastore recipit. Ipse enim Paulus VI, iam duobus annis antequam Decretum Christus Dominus promulgaretur, scilicet anno MCMLXIII, Romanam Curiam definivit instrumentum immediatae adhaesionis et absolutae oboedientiae, quo Summus Pontifex ad suam universalem missionem explendam utitur. Quae notio in Constitutione apostolica Regimini Ecclesiae universae passim usurpata est.

Haec indoles ministerialis vel instrumentalis aptissime revera videtur huius valde benemeriti venerandique instituti naturam definire eiusque actionem significare, quae totae in eo consistunt ut auxilium Summo Pontifici eo validius et efficacius praestet, quo magis conformiter ac fidelius eius voluntati sese praebere nitatur.

8. Praeter hanc indolem ministerialem, a Concilio Vaticano II character, ut ita dicamus, vicarius Romanae Curiae in luce ulterius ponitur, quandoquidem ipsa ut iam diximus, non proprio iure neque proprio marte operatur: potestatem enim a Romano Pontifice acceptam exercet essentiali quadam et nativa cum Ipso necessitudine, quia huiusmodi potestatis proprium est ut agendi studium cum voluntate illius, a quo oritur, semper coniungat, ea quidem ratione ut eiusdem voluntatis fidelem interpretationem, consonantiam, immo quasi aequalitatem prae se ferat atque manifestet, in Ecclesiarum bonum atque in Episcoporum servitium. Ex huiusmodi indole Romana Curia vim roburque haurit, pariterque officiorum suorum limites ac normarum codicem invenit.

Huius autem potestatis plenitudo in capite seu in ipsa Christi Vicarii persona insidet, qui propterea Curiae Dicasteriis eam committit pro singulorum competentia atque ambitu. Quoniam autem Romani Pontificis munus Petrianum sicut diximus, ad fratrum Episcoporum Collegii munus suapte natura refertur, ad id simul spectans ut universa Ecclesia singulaeque particulares Ecclesiae aedificentur, constabiliantur atque dilatentur, eadem Curiae diaconia, qua Ipse in suo personali munere exercendo utitur, necessario pariter refertur ad personale Episcoporum munus, sive utpote Episcopalis Collegii membrorum, sive utpote particularium Ecclesiarum Pastorum.

Quam ob causam non modo longe abest ut Romana Curia personales rationes ac necessitudines inter Episcopos atque Summum Pontificem quoddam veluti diaphragma impediat vel condicionibus obstringat, sed contra ipsa est, atque magis magisque sit oportet, communionis atque sollicitudinum participationis administra.

9. Ratione igitur suae diaconiae, cum ministerio Petriano coniunctae, eruendum est tum Romanam Curiam cum totius orbis Episcopis arctissime coniungi, tum eosdem Pastores eorumque Ecclesias primos principalioresque esse veluti beneficiarios operis Dicasteriorum. Quod eiusdem Curiae etiam compositione probatur.

Etenim Romanam Curiam omnes fere componunt Patres Cardinales, ad Romanam Ecclesiam proprio nomine pertinentes, qui proxime Summum Pontificem in universali Ecclesia gubernanda adiuvant, quique insuper cuncti sive in ordinaria sive in extraordinaria Consistoria convocantur, cum graviora negotia tractanda id suadeant; quo igitur fit ut, necessitates totius Populi Dei plenius cognoscentes, Ecclesiae universae bono prospicere pergant.

Huc etiam accedit quod singulis Dicasteriis praepositi episcopali charactere et gratia plerumque pollent ad unumque Episcoporum Collegium pertinent, itemque eadem etiam erga universam Ecclesiam sollicitudine urgentur, qua omnes Episcopi, in communione hierarchica cum Romano Episcopo suo Capite, devinciuntur.

Cum insuper inter Dicasteriorum membra aliqui cooptentur dioecesani Episcopi, «qui mentem, optata ac necessitates omnium Ecclesiarum Summo Pontifici plenius referre valeant», per Romanam Curiam collegialis affectus, qui inter Episcopos eorumque Caput intercedit, ad concretam applicationem perducitur, idemque ad totum mysticum Corpus extenditur, «quod est etiam corpus Ecclesiarum».

Qui quidem collegialis affectus inter varia quoque Dicasteria colitur. Omnes enim Cardinales Dicasteriis praepositi certis temporibus inter se conveniunt, vel ipsorum partes agentes cum peculiares quaestiones tractandae sint, ut collatis consiliis de potioribus quaestionibus certiores fiant ad illasque solvendas mutuum adiutorium conferant atque ideo agendi cogitandique unitatem in Romana Curia provideant.

Praeter hos episcopali potestate praeditos viros ad Dicasteriorum navitatem plurimi requiruntur operis adiutores, qui suo labore, haud raro abscondito neque levi vel facili, ministerio Petriano inserviant ac prosint.

Etenim in Romanam Curiam advocantur sive dioecesani ex universo terrarum orbe presbyteri, qui sacerdotii ministerialis participes, cum Episcopis arcte coniunguntur; sive Religiosi, e quibus maxima pars sunt presbyteri, atque Religiosae Sodales, qui vitam suam ad Evangelii consilia diversimode componunt, ad Ecclesiae bonum augendum atque ad singulare Christi testimonium coram mundo praestandum; sive laici viri atque mulieres, qui ob Baptismi atque Confirmationis virtutem proprio apostolico munere funguntur. Quae plurium virium conspiratio efficit ut omnes Ecclesiae ordines in pastoralem Romanae Curiae operam continuandam efficacius usque adiuvent Summum Pontificem, cum Ipsius ministerio coniuncti. Exinde etiam patet, huiusmodi omnium Ecclesiae ordinum servitium nihil simile in civili societate invenire, atque ipsorum laborem cum animo vere serviendi praestandum esse, ad ipsius Christi diaconiam sequendam atque imitandam.

10. Clare inde elucet Romanae Curiae ministerium, sive in semet ipso consideretur, sive ob ipsius rationes cum universae Ecclesiae Episcopis, sive ob fines, ad quos contendit atque ob concordem caritatis affectum, quo ducatur oportet, quadam collegialitatis nota pollere, etiamsi ipsa Curia nulli sit comparanda cuiuslibet naturae collegio; quae nota eam ad inserviendum Episcoporum Collegio informat mediisque ad id idoneis instruit. Quin immo, ipsorum etiam Episcoporum sollicitudinem pro universa Ecclesia exprimit, siquidem Episcopi huiusmodi curam atque sedulitatem «cum Petro et sub Petro» participant.

Quod sane maxime excellit et symbolicam vim prae se fert, cum Episcopi — ut iam supra diximus — vocantur ut singulis Dicasteriis sociam operam praebeant. Praeterea omnibus et singulis Episcopis integrum ius manet et officium ipsum Beati Petri Successorem adeundi, potissimum per visitationes «ad Apostolorum limina».

Hae visitationes, ob supra exposita ecclesiologica et pastoralia principia, propriam peculiaremque significationem accipiunt. Sunt enim in primis maximi momenti opportunitas, et veluti centrum constituunt supremi illius ministerii, Summo Pontifici commissi: nam Ecclesiae universalis Pastor tunc communicat atque colloquitur cum particularium Ecclesiarum Pastoribus, qui ad ipsum se conferunt ut in eo Cepham videant (cf. Gal 1, 18), suarum dioecesium quaestiones coram atque privatim cum Ipso pertractent cum eoque ideo omnium Ecclesiarum sollicitudinem participent (cf. 2 Cor 11, 28). Quam ob rem, per visitationes ad limina communio atque unitas in intima Ecclesiae vita maximopere foventur.

Eaedem praeterea Episcopis copiam commoditatemque praebent, ut cum competentibus Romanae Curiae Dicasteriis considerent atque explorent tum studia ad doctrinam actionemque pastoralem attinentia, tum apostolatus incepta, tum difficultates, quae aeternae salutis procurandae missioni, ipsis concreditae, se interponant.

11. Cum igitur Romanae Curiae navitas cum munere Petriano iuncta in eoque fundata, in bonum simul universae Ecclesiae sive Ecclesiarum particularium cedat, ea praeprimis ad explendum unitatis ministerium vocatur, quod Romano Pontifici singulariter commissum est, quatenus Ipse divino placito perpetuum atque visibile fundamentum Ecclesiae constitutus est. Quapropter unitas in Ecclesia pretiosus est thesaurus servandus, defendendus, tutandus promovendus perpetuo erigendus, omnibus studiose cooperantibus, iis potissimum qui vicissim visibile principium et fundamentum in suis Ecclesiis particularibus sunt.

Igitur cooperatio, quam Romana Curia Summo Pontifici praestat, hoc unitatis ministerio fulcitur: haec autem in primis unitas est Fidei, quae sacro deposito, cuius Petri Successor primus est custos et tutor et a quo munus supremum confirmandi fratres suscipit, regitur et struitur. Est pariter unitas disciplinae, quoniam agitur de generali disciplina Ecclesiae, quae in normarum morumque complexu consistit, fundamentalem Ecclesiae constitutionem conformat, atque media salutis eorumque rectam administrationem tuetur, una cum Populi Dei ordinata compagine.

Eadem unitas, quam nullo non tempore regimen Ecclesiae universae tuendam curat a diversis exsistendi et agendi modis pro varietate personarum et culturarum nedum detrimentum patiatur per donorum immensam varietatem, quae Spiritus Sanctus profundit, perenniter ditescit, dummodo ne exinde nisus sese separandi insularum ad instar vel fugae a centro exoriantur, sed omnia in altiorem unius Ecclesiae structuram componantur. Quod principium Decessor Noster Ioannes Paulus I optime commemoravit, cum Patres Cardinales allocutus haec de Romanae Curiae institutis asseveravit: eadem «Christi Vicario id praestant ut apostolico ministerio, cuius Ipse universae Ecclesiae debitor est, certe ac definite fungi possit, atque hac ratione provident ut legitimae agendi libertates sese organico modo explicent, servato tamen necessario obsequio erga illam disciplinae immo etiam fidei unitatem, ad Ecclesiae naturam pertinentem, pro qua Christus antequam pateretur oravit».

Quo fit ut supremum unitatis ministerium universalis Ecclesiae legitimas consuetudines, populorum mores atque potestatem, quae iure divino ad Ecclesiarum particularium Pastores pertinet, vereatur. Ipse tamen Romanus Pontifex, uti patet, praetermittere non valet quin manus apponat quotiescumque graves rationes pro tuenda unitate in fide, in caritate vel in disciplina id postulent.

12. Munus itaque Romanae Curiae ecclesiale cum sit, cooperationem totius Ecclesiae, ad quam dirigitur, requirit. Nemo enim in Ecclesia ab aliis est seiunctus, immo quisque cum ceteris omnibus unum idemque efficit corpus.

Cuiusmodi cooperatio per illam communionem agitur, e qua exordium sumpsimus, scilicet vitae, caritatis et veritatis, in quam Populus messianicus a Christo Domino est constitutus, ab Eoque ut redemptionis instrumentum assumitur et tamquam lux mundi et sal terrae ad universum mundum mittitur. Sicut ergo Romanae Curiae est cum omnibus Ecclesiis communicare, ita Pastores Ecclesiarum particularium, quas ipsi «ut vicarii et legati Christi regunt», cum Romana Curia communicare satagant oportet, ut per haec fidentia commercia, firmiore vinculo cum Petri Successore obstringantur.

Quae inter Ecclesiae centrum eiusque, ut ita dicamus, peripheriam mutua communicatio, dum nullius extollit auctoritatis fastigium, communionem inter omnes maximopere promovet, ad instar viventis cuiusdam corporis, quod ex mutuis omnium membrorum rationibus constat atque operatur. Quod feliciter expressit Paulus VI Decessor Noster: «Liquet enim motui ad centrum ac veluti ad cor Ecclesiae respondere opus esse alium motum, qui a medio ad extrema feratur atque quadam ratione omnes et singulas Ecclesias, cunctos et singulos Pastores ac fideles attingat, ita ut ille significetur et ostendatur thesaurus veritatis, gratiae et unitatis, cuius Christus Dominus ac Redemptor Nos effecit participes, custodes ac dispensatores».

Quae omnia eo pertinent, ut uni eidemque Populo Dei efficacius praebeatur ministerium salutis; ministerium dicimus, quod praeprimis postulat mutuum inter particularium Ecclesiarum Pastores et universae Ecclesiae Pastorem adiutorium, ita ut omnes collatis viribus adnitantur adimplere supremam eam legem, quae est salus animarum.

Nihil omnino aliud, quam ut huic saluti animarum uberius usque consulerent, Summi Pontifices voluerunt, sive Romanam Curiam condendo, sive novis Ecclesiae mundique condicionibus ipsam aptando, sicut e rerum historia patet. Iure igitur merito Paulus VI Romanam Curiam, veluti alterum Hierosolymitanum cenaculum, et sanctae Ecclesiae prorsus deditam sibi effingebat. Nosmetipsi idcirco ediximus omnibus, qui in ipsa operam dant, unicam agendi rationem esse et normam Ecclesiae et erga Ecclesiam alacre praestare servitium. Immo in hac nova de Romana Curia Lege statuere voluimus, ut quaestiones omnes a Dicasteriis tractentur «viis [...] ac iudiciis pastoralibus, animo intento tum ad iustitiam et Ecclesiae bonum tum praesertim ad animarum salutem».

13. Iam igitur promulgaturi hanc Constitutionem apostolicam, qua nova Romanae Curiae lineamenta impertiuntur, placet nunc Nobis consilia atque proposita complecti, quibus ducti sumus.

Voluimus in primis ut eiusdem Curiae imago et facies novis responderet nostri temporis postulatis, ratione mutationum habita, quae post editam Constitutionem apostolicam Regimini Ecclesiae universae sive a Decessore Nostro Paulo VI sive a Nobis factae sunt.

Deinde Nostrum fuit ut Ecclesiae legum renovatio, quae per evulgatum novum Codicem iuris canonici inducta est, vel quae in eo est posita ut ad effectum deducatur in recognoscendo Codice Iuris Canonici Orientalis, aliquo modo expleretur atque conficeretur.

Tum in animo habuimus ut antiquitus recepta Romanae Curiae Dicasteria et Instituta magis idonea redderentur ad ipsorum fines consequendos, ad quos instituta sunt, scilicet ad participanda regiminis, iurisdictionis atque negotiorum exsecutionis munera; qua de re factum est ut horum Dicasteriorum agendi provinciae inter ipsa aptius distribuerentur ac distinctius designarentur.

Deinde, prae oculis habentes quae rerum usus hisce annis docuit quaeque semper novis ecclesialis societatis postulatis requiruntur, cogitavimus iuridicam figuram rationemque iterum considerare illorum institutorum, quae merito «post-conciliaria» appellantur, eorum forte conformationem ordinationemque mutando. Quod eo consilio fecimus, ut magis magisque utile fructuosumque ipsorum institutorum munus redderetur, scilicet in Ecclesia promovendi peculiaria pastoralia opera atque rerum studium, quae augescente in dies celeritate Pastorum sollicitudinem occupant eademque tempestivas securasque responsiones postulant.

Denique nova et etiam stabilia incepta ad mutuam operam inter Dicasteria consociandam excogitata sunt, quorum ope quaedam agendi ratio habeatur unitatis notam suapte natura prae se ferens.

Quae ut uno comprehendamus verbo, curae Nobis fuit continenter procedere ut Romanae Curiae constitutio atque agendi ratio tum ecclesiologicae illi rationi, a Concilio Vaticano II pertractatae, magis magisque responderent, tum ad ipsius constitutionis pastorales propositos fines obtinendos clariore usque modo idonea evaderent, tum ecclesialis civilisque societatis necessitatibus aptius in dies obviam irent.

Siquidem persuasum Nobis est Romanae Curiae navitatem haud paulum conferre, ut Ecclesia, tertio post Christum natum adventante millennio, ortus sui mysterio fidelis perseveret, cum Spiritus Sanctus virtute Evangelii eam iuvenescere facit.

14. Hisce omnibus attentis, opera peritorum virorum adhibita, sapienti consilio et collegiali affectu suffulti Patrum Cardinalium et Episcoporum, diligenter perspectis Romanae Curiae natura et munere, hanc Apostolicam Constitutionem exarari iussimus, spe ducti ut veneranda haec et regimini Ecclesiae necessaria institutio, novo illi pastorali instinctui respondeat, quo praesertim post celebratum Concilium Vaticanum II fideles omnes, laici, presbyteri et praesertim Episcopi aguntur, quo penitius usque audiant atque sequantur ea quae Spiritus dicat Ecclesiis (cf. Ap 2, 7).

Quemadmodum enim omnes Ecclesiae Pastores, atque inter ipsos speciali modo Romanus Episcopus, persentiunt se esse «ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei» (1 Cor 4, 1), atque cupiunt se praeprimis adiutores praebere fidelissimos, quibus Aeternus Pater facile utatur ad salutis opus in mundo prosequendum, ita Romana Curia, in singulis quibusque exercitatis suae magni momenti navitatis orbibus, peroptat ut ipsa quoque eodem Spiritus eodemque amatu pervadatur: Spiritum dicimus Filii hominis, Christi Unigeniti Patris, qui «venit [...] salvare quod perierat» (Mt 18, 11), cuiusque unicum amplissimumque optatum perpetuo eo contendit, ut omnes homines «vitam habeant et abundantius habeant» (Io l0, 10).

Propterea, opitulante Dei gratia ac favente Beatissimae Virginis Mariae, Ecclesiae Matris, auxilio, normas de Romana Curia quae sequuntur statuimus atque decernimus.

 

I. NORMAE GENERALES

De Curiae Romanae notione

Art. 1 — Curia Romana complexus est Dicasteriorum et Institutorum, quae Romano Pontifici adiutricem operam navant in exercitio eius supremi pastoralis muneris ad Ecclesiae Universae Ecclesiarumque particularium bonum ac servitium, quo quidem unitas fidei et communio populi Dei roboratur atque missio Ecclesiae propria in mundo promovetur.

 

De Dicasteriorum structura

Art. 2 — § 1. Dicasteriorum nomine intelleguntur: Secretaria Status, Congregationes, Tribunalia, Consilia et Officia, scilicet Camera Apostolica, Administratio Patrimonii Sedis Apostolicae, Praefectura Rerum Oeconomicarum Sanctae Sedis.

§ 2. Dicasteria sunt inter se iuridice paria.

§ 3. Institutis autem Curiae Romanae accedunt Praefectura Pontificalis Domus et Officium de Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis.

Art. 3 — § 1. Dicasteria, nisi ob peculiarem ipsorum naturam aut specialem legem aliam habeant structuram, constant ex Cardinali Praefecto vel Archiepiscopo Praeside, coetu Patrum Cardinalium et quorundam Episcoporum, adiuvante Secretario. Iisdem adsunt Consultores et operam praestant Administri maiores atque congruus Officialium numerus.

§ 2. Iuxta peculiarem naturam quorundam Dicasteriorum, ipsorum coetui adscribi possunt clerici necnon alii Christifideles.

§ 3. Congregationis autem Membra proprie dicta sunt Cardinales et Episcopi.

Art. 4 — Praefectus vel Praeses Dicasterium moderatur, id dirigit eiusdemque personam gerit.

Secretarius, cooperante Subsecretario, Praefectum vel Praesidem in Dicasterii negotiis personisque moderandis, adiuvat.

Art. 5 — § 1. Praefectus vel Praeses, Membra coetus, Secretarius ceterique Administri maiores necnon Consultores a Summo Pontifice ad quinquennium nominantur.

§ 2. Expleto septuagesimo quinto aetatis anno, Cardinales praepositi rogantur ut officii renuntiationem exhibeant Romano Pontifici, qui, omnibus perpensis, providebit. Ceteri Moderatores necnon Secretarii, expleto septuagesimo quinto aetatis anno, a munere cessant; Membra octogesimo anno expleto; qui tamen ratione muneris alicui Dicasterio adscripti sunt, cessante munere, desinunt esse Membra.

Art. 6 — Occurrente morte Summi Pontificis, omnes Dicasteriorum Moderatores et Membra a munere cessant. Excipiuntur Romanae Ecclesiae Camerarius et Paenitentiarius Maior, qui ordinaria negotia expediunt, ea Cardinalium Collegio proponentes, quae ad Summum Pontificem essent referenda.

Secretarii ordinario moderamini Dicasteriorum prospiciunt, negotia tantum ordinaria curantes; ipsi vero indigent confirmatione Summi Pontificis, intra tres ab Eius electione menses.

Art. 7 — Membra coetus sumuntur, ex Cardinalibus sive in Urbe sive extra Urbem commorantibus, quibus accedunt, quatenus peculiari peritia in rebus, de quibus agitur, pollent, nonnulli Episcopi, praesertim dioecesani, necnon, iuxta Dicasterii naturam, quidam clerici et alii Christifideles, hac tamen lege, ut ea, quae exercitium potestatis regiminis requirunt, reserventur iis qui ordine sacro insigniti sunt.

Art. 8 — Consultores quoque nominantur ex clericis vel ceteris Christifidelibus scientia et prudentia praestantibus, ratione universalitatis, quantum fieri potest, servata.

Art. 9 — Officiales assumuntur ex Christifidelibus, clericis vel laicis, commendatis virtute, prudentia, usu rerum, debita scientia, aptis studiorum titulis comprobata, ex variis orbis regionibus, quantum fieri potest, selectis, ita ut Curia indolem universalem Ecclesiae exprimat. Candidatorum idoneitas experimentis aliisve congruentibus modis pro opportunitate comprobetur.

Ecclesiae particulares, Moderatores Institutorum vitae consecratae et Societatum vitae apostolicae ne omittant adiutricem operam Apostolicae Sedi praebere, sinentes ut eorum fideles aut sodales, si opus fuerit, in Romanam Curiam arcessantur.

Art. 10 — Unumquodque Dicasterium proprium habet archivum, in quo documenta recepta atque exemplaria eorum, quae missa sunt, in «protocollum» relata, ordinate, tuto et secundum hodierni temporis rationes custodiantur.

 

De agendi ratione

Art. 11 — § 1. Negotia maioris momenti coetui generali, iuxta cuiusque Dicasterii naturam, reservantur.

§ 2. Ad plenarias sessiones, semel in anno, quantum fieri potest, celebrandas, pro quaestionibus naturam principii generalis habentibus aliisque, quas Praefectus vel Praeses tractandas censuerit, omnia Membra tempestive convocari debent. Ad ordinarias autem sessiones sufficit ut convocentur Membra in Urbe versantia.

§ 3. Omnes coetus sessiones Secretarius cum iure suffragium ferendi participat.

Art. 12 — Consultorum atque eorum qui ipsis assimilantur est studio rei propositae diligenter incumbere suamque sententiam, pro more scriptam, de ea exarare.

Pro opportunitate atque iuxta cuiusque Dicasterii naturam, Consultores convocari possunt ut collegialiter quaestiones propositas examinent et, si casus ferat, sententiam communem proferant.

Singulis in casibus alii ad consulendum vocari possunt, qui, etsi in Consultorum numerum non sunt relati, peculiari tamen peritia rei pertractandae commendentur.

Art. 13 — Dicasteria, secundum uniuscuiusque propriam competentiam, negotia tractant, quae ob peculiare suum momentum, natura sua aut iure, Sedi Apostolicae reservantur, atque ea quae fines competentiae singulorum Episcoporum eorumve coetuum excedunt, necnon ea quae ipsis a Summo Pontifice committuntur; in studium incumbunt problematum graviorum vigentis aetatis, ut actio pastoralis Ecclesiae efficacius promoveatur apteque coordinetur, debita servata relatione cum Ecclesiis particularibus; promovent incepta pro bono Ecclesiae universalis; ea denique cognoscunt, quae Christifideles, iure proprio utentes, ad Sedem Apostolicam deferunt.

Art. 14 — Dicasteriorum competentia definitur ratione materiae nisi aliter expresse cautum sit.

Art. 15 — Quaestiones tractandae sunt ad tramitem iuris, sive universalis sive peculiaris Romanae Curiae, atque iuxta normas uniuscuiusque Dicasterii, viis tamen ac iudiciis pastoralibus, animo intento tum ad iustitiam et Ecclesiae bonum tum praesertim ad animarum salutem.

Art. 16 — Romanam Curiam fas est adire, praeterquam officiali Latino sermone, cunctis etiam sermonibus hodie latius cognitis.

In commodum omnium Dicasteriorum «Centrum» constituitur pro documentis in alias linguas vertendis.

Art. 17 — Quae ab uno Dicasterio praeparantur documenta generalia cum aliis communicentur Dicasteriis, quorum interest, ut textu emendationibus forte propositis perfici possit et, collatis consiliis, etiam ad eorum exsecutionem concordius procedatur.

Art. 18 — Summi Pontificis approbationi subiciendae sunt decisiones maioris momenti, exceptis iis pro quibus Dicasteriorum Moderatoribus speciales facultates tributae sunt exceptisque sententiis Tribunalis Rotae Romanae et Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae intra limites propriae competentiae latis.

Dicasteria leges aut decreta generalia vim legis habentia ferre non possunt nec iuris universalis vigentis praescriptis derogare, nisi singulis in casibus atque de specifica approbatione Summi Pontificis.

Hoc autem sollemne sit ut nihil grave et extraordinarium agatur, nisi a Moderatoribus Dicasteriorum Summo Pontifici fuerit antea significatum.

Art. 19 — § 1. Recursus hierarchici a Dicasterio recipiuntur, quod competens sit ratione materiae, firmo praescripto art. 21 § 1.

§ 2. Quaestiones vero, quae iudicialiter sunt cognoscendae, remittuntur ad competentia Tribunalia firmo praescripto artt. 52 et 53.

Art. 20 — Conflictus competentiae inter Dicasteria, si qui oriantur, Supremo Tribunali Signaturae Apostolicae subiciantur, nisi Summo Pontifici aliter prospiciendum placuerit.

Art. 21 — § 1. Negotia, quae plurium Dicasteriorum competentiam attingunt, a Dicasteriis, quorum interest, simul examinentur.

Ut consilia conferantur, a Moderatore Dicasterii, quod res agere coepit, conventus convocetur, sive ex officio sive rogatu alius Dicasterii, cuius interest. Si tamen subiecta materia id postulet, res deferatur ad plenariam sessionem Dicasteriorum, quorum interest.

Conventui praeest Dicasterii Moderator, qui eundem coëgit, vel eiusdem Secretarius, si soli Secretarii conveniant.

§ 2. Ubi opus fuerit opportune commissiones «interdicasteriales» permanentes, ad negotia tractanda, quae mutua crebraque consultatione egeant, constituantur.

 

De Cardinalium adunationibus

Art. 22 — De mandato Summi Pontificis pluries in anno Cardinales, qui Dicasteriis praesunt, in unum conveniunt, ut graviores quaestiones examinentur, labores coordinentur, utque notitiae inter eos communicari et consilia capi possint.

Art. 23 — Graviora indolis generalis negotia utiliter tractari possunt, si Summo Pontifici placuerit, a Cardinalibus in Consistorio plenario iuxta legem propriam adunatis.

 

De coetu Cardinalium
ad consulendum rebus organicis
et oeconomicis Apostolicae Sedis

Art. 24 — Coetus ex quindecim Cardinalibus constat, totidem Praesulibus Ecclesiarum particularium e variis orbis partibus, a Romano Pontifice ad quinquennium nominatis.

Art. 25 — § 1. Coetus ex solito bis in anno convocatur a Cardinali Secretario Status ad res oeconomicas et organicas quoad Sanctae Sedis administrationem perpendendas, auxiliantibus, quatenus opus fuerit, harum rerum peritis.

§ 2. Idem cognoscit etiam de navitate peculiaris Instituti, quod erectum est et collocatum intra Statum Civitatis Vaticanae, ad bona oeconomica sibi commissa custodienda atque administranda, quae ad opera religionis et caritatis sustinenda inserviunt; quod peculiari lege regitur.

 

De Rationibus cum Ecclesiis particularibus

Art. 26 — § 1. Crebrae relationes foveantur cum Ecclesiis particularibus coetibusque Episcoporum, eorum consilium exquirendo, cum agitur de apparandis documentis maioris momenti, indolem generalem habentibus.

§ 2. Quantum fieri potest, antequam publici iuris fiant, communicentur cum Episcopis dioecesanis documenta generalia aut quae earundem Ecclesiarum particularium speciali modo intersint.

§ 3. Quaestiones Dicasteriis propositae, diligenter examinentur atque sine mora responsio aut saltem syngraphum rei acceptae, quatenus opus fuerit, mittatur.

Art. 27 — Dicasteria consulere ne omittant Pontificios Legatos circa negotia, quae ad Ecclesias particulares, ubi munus exercent, attineant, necnon cum iisdem Legatis captas deliberationes communicare.

 

De visitationibus ad limina

Art. 28 — Iuxta venerandam traditionem et iuris praescriptum, Episcopi, qui Ecclesiis particularibus praesunt, Apostolorum limina, statutis temporibus, petunt eaque occasione relationem super dioecesis statu Romano Pontifici exhibent.

Art. 29 — Huiusmodi visitationes peculiare in vita Ecclesiae habent momentum, quippe quae veluti culmen efficiant relationum cuiusvis Ecclesiae particularis Pastorum cum Romano Pontifice. Ipse enim, suos in Episcopatu fratres coram admittens, cum illis de rebus agit, quae ad bonum Ecclesiarum et ad Episcoporum pascendi munus pertinent, ipsosque in fide et caritate confirmat atque sustinet; quo quidem modo vincula hierarchicae communionis roborantur et catholicitas Ecclesiae necnon Episcoporum collegii unitas veluti palam ostenditur.

Art. 30 — Visitationes ad limina Dicasteria quoque Curiae Romanae respiciunt. Per has enim dialogus proficuus inter Episcopos et Apostolicam Sedem augetur ac profundior fit, mutuae informationes dantur, consilia et opportunae suggestiones ad maius bonum et profectum Ecclesiarum necnon ad disciplinam Ecclesiae communem servandam afferuntur.

Art. 31 — Sedula cura apteque visitationes parentur ita ut tres principales gradus quibus constant, videlicet ad Apostolorum Principum sepulcra peregrinatio eorumque veneratio, congressio cum Summo Pontifice, atque colloquia apud Romanae Curiae Dicasteria, feliciter procedant prosperumque habeant exitum.

Art. 32 — Hunc in finem, relatio super dioecesis statu Sanctae Sedi sex mensibus ante tempus pro visitatione statutum mittatur. A Dicasteriis, quibus competit, omni cum diligentia examinetur eorumque animadversiones cum peculiari coetu ad hoc constituto communicentur ut brevis synthesis de his omnibus conficiatur, quae in colloquiis prae oculis habenda sit.

 

De indole pastorali actuositatis

Art. 33 — Eorum omnium actuositas, qui apud Romanam Curiam ceteraque Sanctae Sedis instituta operantur, verum ecclesiale est servitium, indole pastorali signatum, prouti in universali Romani Pontificis missione participatio, summa cum officii conscientia atque cum animo serviendi ab omnibus praestandum.

Art. 34 — Singula Dicasteria proprios fines persequuntur, ea tamen inter se conspirant; quare omnes in Romana Curia operantes id efficere debent, ut eorum operositas in unum confluat et temperetur. Omnes igitur parati semper sint ad propriam operam praestandam ubicumque necesse fuerit.

Art. 35 — Etsi quaevis opera in Sanctae Sedis Institutis praestita cooperatio est in actione apostolica, sacerdotes pro viribus in curam animarum, sine praeiudicio tamen proprii officii, actuose incumbant.

 

De Officio Centrali Laboris

Art. 36 — De laboris exercitio in Curia Romana atque de quaestionibus cum eo connexis videt, iuxta suam competentiam, Officium Centrale Laboris.

 

De ordinibus

Art. 37 — Huic Constitutioni Apostolicae accedit Ordo servandus seu normae communes, quibus disciplina et modus tractandi negotia in Curia ipsa praestituitur, firmis manentibus normis generalibus huius Constitutionis.

Art. 38 — Unicuique Dicasterio proprius sit Ordo servandus seu normae speciales, quibus disciplina et negotia tractandi rationes praestituantur.

Ordo servandus uniuscuiusque Dicasterii suetis Apostolicae Sedis formis publici iuris fiat.

 

II. SECRETARIA STATUS

Art. 39 — Secretaria Status proxime iuvat Summum Pontificem in Eius supremo munere exercendo.

Art. 40 — Eidem praeest Cardinalis Secretarius Status. Duas sectiones ipsa complectitur, nempe sectionem de generalibus negotiis sub directo moderamine Substituti, adiuvante Assessore, et sectionem de rationibus cum Civitatibus sub ductu proprii Secretarii, adiuvante Subsecretario. Huic alteri sectioni adest coetus Cardinalium et quorundam Episcoporum.

 

Sectio prior

Art. 41 — § 1. Ad priorem sectionem pertinet peculiari modo operam navare expediendis negotiis, quae Summi Pontificis cotidianum servitium respiciunt; ea agere, quae extra ordinariam Dicasteriorum Romanae Curiae aliorumque Apostolicae Sedis Institutorum competentiam tractanda obveniant; rationes cum iisdem Dicasteriis fovere sine praeiudicio eorum autonomiae et labores coordinare; Legatorum Sanctae Sedis officium eorumque operam, praesertim ad Ecclesias particulares quod attinet, moderari. Ipsius est omnia explere, quae Legatos Civitatum apud Sanctam Sedem respiciunt.

§ 2. Collatis consiliis cum aliis competentibus Dicasteriis, eadem curat quae Sanctae Sedis praesentiam et navitatem apud Internationalia Instituta respiciunt, firmo praescripto art. 46. Idem agit quod ad Institutiones Internationales Catholicas pertinet.

Art. 42 — Eiusdem etiam est:

1° componere et mittere Constitutiones Apostolicas, Litteras Decretales, Litteras Apostolicas, Epistulas aliaque documenta a Summo Pontifice ipsi commissa;

2° omnia explere acta quae nominationes a Summo Pontifice peragendas vel probandas respiciunt in Romana Curia in aliisque Institutis, e Sancta Sede pendentibus;

3° custodire sigillum plumbeum et anulum Piscatoris.

Art. 43 — Ad hanc sectionem pariter pertinet:

1° editionem curare actorum et documentorum publicorum Sanctae Sedis in commentario, quod inscribitur Acta Apostolicae Sedis;

2° officialia nuntia, quae sive acta Summi Pontificis sive Sanctae Sedis navitatem respiciunt, publici facere iuris per peculiare officium sibi subiectum, vulgo Sala Stampa appellatum;

3° invigilare, collatis consiliis cum Altera Sectione, ephemeridi vulgo L'Osservatore Romano appellatae, Stationi Radiophonicae Vaticanae atque Centro Televisifico Vaticano.

Art. 44 — Per Officium rationarii vulgo Statistica appellatum colligit, ordine componit atque palam edit omnia indicia, ad rationarii normas exarata, quae Ecclesiae universae vitam per terrarum orbem respiciunt.

 

Sectio altera

Art. 45 — Alterius sectionis de rationibus cum Civitatibus peculiare munus est in ea incumbere, quae cum rerum publicarum Moderatoribus agenda sunt.

Art. 46 — Eidem competit:

1° rationes praesertim diplomaticas cum Civitatibus aliisque publici iuris societatibus fovere atque communia negotia tractare, ut bonum Ecclesiae civilisque societatis promoveatur, ope, si casus ferat, concordatorum aliarumque huiusmodi conventionum, et ratione habita sententiae Episcoporum coetuum, quorum intersit;

2° apud Internationalia Instituta et conventus de indolis publicae quaestionibus Sanctae Sedis partes gerere, collatis consiliis cum competentibus Romanae Curiae Dicasteriis;

3° agere, in propria laborum provincia, quae ad Legatos Pontificios attinent.

Art. 47 — § 1. In peculiaribus rerum adiunctis, de mandato Summi Pontificis, haec sectio, collatis consiliis cum competentibus Curiae Romanae Dicasteriis, ea explet quae ad Ecclesiarum particularium provisionem necnon ad earum earumque coetuum constitutionem aut immutationem spectant.

§ 2. Ceteris in casibus, praesertim ubi regimen concordatarium viget, eidem competit, firmo praescripto art. 78, ea absolvere, quae cum civilibus guberniis agenda sunt.

 

III. CONGREGATIONES

Congregatio de Doctrina Fidei

Art. 48 — Proprium Congregationis de Doctrina Fidei munus est doctrinam de fide et moribus in universo catholico orbe promovere atque tutari; proinde ipsi competunt ea, quae hanc materiam quoquo modo attingunt.

Art. 49 — Munus promovendae doctrinae adimplens, ipsa studia fovet ut fidei intellectus crescat ac novis quaestionibus ex scientiarum humanive cultus progressu enatis responsio sub luce fidei praeberi possit.

Art. 50 — Episcopis, sive singulis sive in coetibus adunatis, auxilio est in exercitio muneris, quo ipsi authentici fidei magistri atque doctores constituuntur, quoque officio integritatem eiusdem fidei custodiendi ac promovendi tenentur.

Art. 51 — Ad veritatem fidei morumque integritatem tuendam, curam impendit, ne fides aut mores per errores quomodocumque vulgatos detrimentum patiantur.

Quapropter:

1° ipsi officium est exigendi, ut libri aliaque scripta a Christifidelibus edenda, quae fidem moresque respiciant, praevio competentis auctoritatis examini subiciantur;

2° scripta atque sententias, quae rectae fidei contraria atque insidiosa videantur, excutit, atque, si constiterit ea Ecclesiae doctrinae esse opposita, eadem, data auctori facultate suam mentem plene explicandi, tempestive reprobat, praemonito Ordinario, cuius interest, atque congrua remedia, si opportunum fuerit, adhibet;

3° curat denique, ne erroneis ac periculosis doctrinis, forte in populum christianum diffusis, apta confutatio desit.

Art. 52 — Delicta contra fidem necnon graviora delicta tum contra mores tum in sacramentorum celebratione commissa, quae ipsi delata fuerint, cognoscit atque, ubi opus fuerit, ad canonicas sanctiones declarandas aut irrogandas ad normam iuris, sive communis sive proprii, procedit.

Art. 53 — Eiusdem pariter est cognoscere, tum in iure tum in facto, quae privilegium fidei respiciunt.

Art. 54 — Praevio eius iudicio subiciuntur documenta, ab aliis Curiae Romanae Dicasteriis edenda, quatenus doctrinam de fide vel moribus attingunt.

Art. 55 — Apud Congregationem de Doctrina Fidei constitutae sunt Pontifica Commissio Biblica et Commissio Theologica Internationalis, quae iuxta proprias probatas normas agunt quibusque praeest Cardinalis eiusdem Congregationis Praefectus.

 

Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus

Art. 56 — Congregatio ea cognoscit, quae, sive quoad personas sive quoad res, Ecclesias Orientales Catholicas respiciunt.

Art. 57 — § 1. Eiusdem ipso iure Membra sunt Patriarchae et Archiepiscopi Maiores Ecclesiarum Orientalium necnon Praeses Consilii ad Unitatem Christianorum fovendam.

§ 2. Consultores et Officiales ita seligantur, ut diversitatis rituum, quantum fideri potest, ratio habeatur.

Art. 58 — § 1. Huius Congregationis competentia ad omnia extenditur negotia, quae Ecclesiis Orientalibus sunt propria, quaeque ad Sedem Apostolicam deferenda sunt, sive quoad Ecclesiarum structuram et ordinationem, sive quoad munerum docendi, sanctificandi et regendi exercitium, sive quoad personas, earundem statum, iura ac obligationes. Omnia quoque explet, quae de relationibus quinquennalibus ac visitationibus ad limina ad normam artt. 31, 32 agenda sunt.

§ 2. Integra tamen manet propria atque exclusiva competentia Congregationum de Doctrina Fidei et de Causis Sanctorum, Paenitentiariae Apostolicae, Supremi Tribunalis Signaturae Apostolicae et Tribunalis Rotae Romanae, necnon Congregationis de Cultu divino et Disciplina Sacramentorum ad dispensationem pro matrimonio rato et non consummato quod attinet.

In negotiis, quae Ecclesiae Latinae fideles quoque attingunt, Congregatio procedat, si rei momentum id postulet, collatis consiliis cum Dicasterio in eadem materia pro fidelibus Latinae Ecclesiae competenti.

Art. 59 — Congregatio sedula cura item prosequitur communitates Christifidelium orientalium in circumscriptionibus territorialibus Ecclesiae Latinae versantium, eorumque necessitatibus spiritualibus per Visitatores, immo, ubi numerus fidelium atque adiuncta id exigant, quatenus fieri possit, etiam per propriam Hierarchiam consulit, collatis consiliis cum Congregatione pro constitutione Ecclesiarum particularium in eodem territorio competenti.

Art. 60 — Actio apostolica et missionalis in regionibus, in quibus ritus orientales ab antiqua aetate praeponderant, ex hac Congregatione unice pendet, etiamsi a missionariis Latinae Ecclesiae peragatur.

Art. 61 — Congregatio mutua ratione procedit cum Consilio ad Unitatem Christianorum Fovendam, in iis quae relationes cum Ecclesiis Orientalibus non catholicis respicere possunt necnon cum Consilio pro Dialogo inter Religiones, in materia quae ambitum eius tangit.

 

Congregatio de Cultu Divino
et Disciplina Sacramentorum

Art. 62 — Congregatio ea agit quae, salva competentia Congregationis de Doctrina Fidei, ad Sedem Apostolicam pertinent quoad moderationem ac promotionem sacrae liturgiae, in primis Sacramentorum.

Art. 63 — Sacramentorum disciplinam, praesertim quod attinet ad eorum validam et licitam celebrationem, fovet atque tuetur; gratias insuper atque dispensationes concedit, quae ad Episcoporum dioecesanorum facultates hac in regione non pertinent.

Art. 64 — § 1. Congregatio actionem pastoralem liturgicam, peculiari ratione ad Eucharisticam celebrationem quod attinet, efficacibus ac congruis mediis promovet; Episcopis dioecesanis adest, ut Christifideles sacram liturgiam magis in dies actuose participent.

§ 2. Textibus liturgicis conficiendis aut emendandis prospicit; recognoscit calendaria peculiaria atque Propria Missarum et Officiorum Ecclesiarum particularium necnon Institutorum, quae hoc iure fruuntur.

§ 3. Versiones librorum liturgicorum eorumque aptationes ab Episcoporum Conferentiis legitime paratas recognoscit.

Art. 65 — Commissionibus vel Institutis ad apostolatum liturgicum vel musicam vel cantum vel artem sacram promovenda conditis favet et cum iis rationes habet; huiuscemodi consociationes, quae indolem internationalem prae se ferant, ad normam iuris erigit vel eorum statuta approbat ac recognoscit; conventus denique ex variis regionibus ad vitam liturgicam provehendam fovet.

Art. 66 — Attente invigilat ut ordinationes liturgicae adamussim serventur, abusus praecaveantur iidemque, ubi deprehendantur, exstirpentur.

[Art. 67]

[Art. 68]

Art. 69 — Competens est quoad cultum sacrarum reliquiarum, confirmationem caelestium Patronorum et Basilicae minoris titulum concedendum.

Art. 70 — Congregatio adiuvat Episcopos ut, praeter liturgicum cultum, preces necnon pia populi christiani exercitia, normis Ecclesiae plene congruentia, foveantur et in honore habeantur.

 

Congregatio de Causis Sanctorum

Art. 71 — Congregatio ea omnia tractat, quae, secundum statutum iter, ad Servorum Dei canonizationem perducunt.

Art. 72 — § 1. Episcopis dioecesanis, quibus causae instructio competit, peculiaribus normis necnon opportunis consiliis adest.

§ 2. Causas iam instructas perpendit, inquirens utrum omnia ad normam legis peracta sint. Causas ita recognitas funditus perscrutatur ad iudicium ferendum utrum constet de omnibus quae requiruntur, ut Summo Pontifici vota favorabilia subiciantur, secundum ante constitutos gradus causarum.

Art. 73 — Ad Congregationem praeterea spectat cognoscere de Doctoris titulo Sanctis decernendo, praehabito voto Congregationis de Doctrina Fidei ad eminentem doctrinam quod attinet.

Art. 74 — Eius insuper est de iis omnibus decernere, quae ad sacras Reliquias authenticas declarandas easdemque conservandas pertinent.

 

Congregatio pro Episcopis

Art. 75 — Congregatio ea cognoscit quae Ecclesiarum particularium constitutionem et provisionem necnon episcopalis muneris exercitium respiciunt in Ecclesia Latina, salva competentia Congregationis pro Gentium Evangelizatione.

Art. 76 — Huius Congregationis est ea omnia agere, quae ad Ecclesiarum particularium earumque coetuum constitutionem, divisionem, unionem, suppressionem ceterasque immutationes spectant. Eius quoque est Ordinariatus Castrenses pro pastorali cura militum erigere.

Art. 77 — Omnia agit quae attinent ad Episcoporum, etiam titularium, nominationem, et generatim ad provisionem Ecclesiarum particularium.

Art. 78 — Quotiescumque cum rerum publicarum Moderatoribus tractandum est sive ad Ecclesiarum particularium earumque coetuum constitutionem aut immutationem, sive ad earum provisionem quod attinet, nonnisi collatis consiliis cum Sectione de rationibus cum Civitatibus Secretariae Status procedat.

Art. 79 — Congregatio in ea insuper incumbit, quae rectum muneris pastoralis Episcoporum exercitium respiciunt, eis omnimodam operam praebendo; eius enim est, si opus fuerit, communi sententia cum Dicasteriis, quorum interest, visitationes apostolicas generales indicere earumque exitus, pari procedendi modo, perpendere et, quae inde opportune decernenda sint, Summo Pontifici proponere.

Art. 80 — Ad hanc Congregationem pertinent ea omnia, quae ad Sanctam Sedem spectant circa Praelaturas personales.

Art. 81 — Pro Ecclesiis particularibus suae curae concreditis Congregatio omnia procurat quae visitationes ad limina respiciunt; ideoque relationes quinquennales ad normam art. 32 perpendit. Episcopis Romam adeuntibus adest, praesertim ut sive congressio cum Summo Pontifice sive alia colloquia et peregrinationes apte disponantur. Expleta visitatione, conclusiones, eorum dioeceses respicientes, cum Episcopis dioecesanis scripto communicat.

Art. 82 — Congregatio ea absolvit, quae ad celebrationem Conciliorum particularium necnon ad Episcoporum Conferentiarum erectionem atque earundem statutorum recognitionem attinent; acta huiusmodi coetuum recipit atque decreta, quae recognitione egent, collatis consiliis cum Dicasteriis, quorum interest, recognoscit.

 

Pontificia Commissio pro America Latina

Art. 83 — § 1. Commissionis munus est Ecclesiis particularibus in America Latina tum consilio tum opere adesse, studio quoque incumbere quaestionibus, quae vitam ac profectum ipsarum Ecclesiarum respiciunt, praesertim ut sive Curiae Dicasteriis, quorum ratione competentiae interest, sive ipsis Ecclesiis in huiusmodi quaestionibus solvendis, auxilio sit.

§ 2. Ipsius quoque est fovere rationes inter ecclesiastica instituta internationalia et nationalia, quae pro Americae Latinae Regionibus adlaborant, et Curiae Romanae Dicasteria.

Art. 84 — § 1. Praeses Commissionis est Praefectus Congregationis pro Episcopis, qui ab Episcopo vices Praesidis agente adiuvatur.

Ipsis adsunt tamquam Consiliarii nonnulli Episcopi sive ex Curia Romana sive ex Americae Latinae Ecclesiis adlecti.

§ 2. Commissionis Membra sive ex Curiae Romanae Dicasteriis sive ex Consilio Episcopali Latino-Americano tum ex Episcopis Regionum Americae Latinae tum ex Institutis, de quibus in praecedenti articulo, seliguntur.

§ 3 Commissio proprios habet Administros.

 

Congregatio pro Gentium Evangelizatione

Art. 85 — Ad Congregationem spectat dirigere et coordinare ubique terrarum ipsum opus gentium evangelizationis et cooperationem missionariam, salva Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus competentia.

Art. 86 — Congregatio promovet investigationes theologiae, spiritualitatis ac rei pastoralis missionariae, pariterque proponit principia, normas necnon operandi rationes, necessitatibus temporum locorumque accomodata, quibus evangelizatio peragatur.

Art. 87 — Congregatio adnititur ut Populus Dei, spiritu missionario imbutus atque sui officii conscius, precibus, testimonio vitae, actuositate et subsidiis ad opus missionale efficaciter collaboret.

Art. 88 — § 1. Vocationes missionarias sive clericales sive religiosas sive laicales suscitandas curat atque missionariorum aptae distributioni consulit.

§ 2. In territoriis sibi subiectis, ipsa pariter curat cleri saecularis atque catechistarum institutionem, salva competentia Congregationis de Seminariis atque Studiorum Institutis, ad generalem studiorum rationem necnon ad Universitates ceteraque studiorum superiorum Instituta quod attinet.

Art. 89 — Eidem subsunt territoria missionum, quarum evangelizationem idoneis Institutis, Societatibus necnon Ecclesiis particularibus committit, et pro quibus ea omnia agit, quae sive ad circumscriptiones ecclesiasticas erigendas vel immutandas, sive ad Ecclesiarum provisionem pertinent ceteraque absolvit, quae Congregatio pro Episcopis intra suae competentiae ambitum exercet.

Art. 90 — § 1. Quod vero attinet ad sodales Institutorum vitae consecratae, in territoriis missionum erectorum aut ibi laborantium, Congregatio competentia gaudet in iis, quae ipsos qua missionarios sive singulos sive simul sumptos attingunt, firmo praescripto art. 21 § 1.

§ 2. Huic Congregationi subiciuntur Societates vitae apostolicae pro missionibus erectae.

Art. 91 — Ad cooperationem missionalem fovendam, etiam per efficacem collectionem et aequam distributionem subsidiorum, ipsa utitur praesertim Pontificiis Operibus Missionalibus, videlicet eis quae a Propagatione Fidei, a S. Petro Apostolo, a S. Infantia nomen ducunt atque Pontificia Unione Missionali Cleri.

Art. 92 — Congregatio proprium aerarium aliaque bona missionibus destinata per peculiare officium administrat, firmo onere reddendi debitam rationem Praefecturae Rerum Oeconomicarum Sanctae Sedis.

 

Congregatio pro Clericis

Art. 93 — § 1. Congregatio, servato iure Episcoporum eorumque Conferentiarum, eas curat materias, quae presbyteros et diaconos Cleri saecularis respiciunt tum quoad personas, tum quoad pastorale ministerium, tum quoad res necessarias ad exercendum eiusmodi ministerium, atque in his omnibus quaestionibus opportunum praebet Episcopis auxilium.

§ 2. Congregatio exprimit et exercet Sedis Apostolicae sollicitudinem circa formationem illorum qui ad sacros Ordines vocantur.

Art. 94 — § 1. Adest Episcopis ut in earum Ecclesiis maxima diligentia vocationes excolantur ad sacra ministeria, atque in seminariis, instituendis et dirigendis secundum iuris normam, alumni aeque solida formatione tum humana et spirituali, tum doctrinali et pastorali educentur.

§ 2. Attente vigilat ut convictus et regimen seminariorum plene postulatis respondeant educationis sacerdotalis atque moderatores et docentes conferant, quam maxime potest, vitae exemplo et recta doctrina, ad formationem personae sacrorum ministrorum.

§ 3. Competens est, praeterea, ad seminaria interdioecesana erigenda et eorum statuta approbanda.

Art. 95 — § 1. Competens est ad clericorum vitam, disciplinam, iura atque obligationes quod spectat.

§ 2. Aptiori presbyterorum distributioni consulit.

§ 3. Permanentem clericorum formationem fovet, praesertim quod attinet ad ipsorum sanctificationem et ad pastorale ministerium fructuose exercendum, potissimum circa dignam verbi Dei praedicationem.

Art. 96 — Huius Congregationis est tractare ea omnia, quae ad statum clericalem qua talem attinent, pro omnibus clericis, religiosis non exceptis, collatis consiliis cum Dicasteriis quorum interest, ubi res id requirat.

Art. 97 — Congregatio ea agit, quae Sanctae Sedi competunt:

1° sive circa consilia presbyteralia, consultorum coetus, canonicorum capitula, consilia pastoralia, paroecias, ecclesias, sanctuaria, sive circa clericorum consociationes, sive circa ecclesiastica archiva seu tabularia;

2° circa onera Missarum necnon pias voluntates in genere et pias fundationes.

Art. 98 — Congregatio ea omnia exercet, quae ad bonorum ecclesiasticorum moderamen ad Sanctam Sedem pertinent, et praesertim ad rectam eorundem bonorum administrationem atque necessarias approbationes vel recognitiones concedit; praeterea prospicit ut clericorum sustentationi ac sociali securitati consulatur.

 

Pontificia Commissio
de Patrimonio Artis et Historiae conservando

Art. 99 — Apud Congregationem pro Clericis Commissio exstat, cuius officium est curae patrimonii historiae et artis totius Ecclesiae praeesse.

Art. 100 — Ad hoc patrimonium pertinent imprimis omnia cuiusvis artis opera temporis praeteriti, quae summa diligentia custodiri et conservari oportet. Ea autem quorum usus proprius cessaverit, apto modo in Ecclesiae musaeis vel aliis in locis spectabilia asserventur.

Art. 101 — § 1. Inter bona historica eminent omnia documenta et instrumenta, quae vitam et curam pastoralem necnon iura et obligationes dioecesium, paroeciarum, ecclesiarum aliarumque personarum iuridicarum in Ecclesia conditarum respiciunt et testificantur.

§ 2. Hoc patrimonium historicum in tabulariis seu archivis vel etiam bibliothecis custodiatur, quae ubique competentibus curatoribus committantur, ne huiusmodi testimonia pereant.

Art. 102 — Commissio Ecclesiis particularibus et Episcoporum coetibus adiutorium praebet et una cum iis, si casus ferat, agit, ut musaea, tabularia et bibliothecae constituantur atque collectio et custodia totius patrimonii artis et historiae in toto territorio apte ad effectum adducatur et omnibus, quorum interest, praesto sit.

Art. 103 — Eiusdem Commissionis est, collatis consiliis cum Congregationibus de Seminariis atque Studiorum Institutis et de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum, adlaborare ut Populus Dei magis magisque conscius fiat momenti et necessitatis patrimonium historiae et artis Ecclesiae conservandi.

Art. 104 — Eidem praeest Cardinalis Praefectus Congregationis pro Clericis, eiusdem commissionis Secretario adiuvante. Commissio praeterea proprios habet Administros.

 

Congregatio pro Institutis Vitae Consecratae
et Societatibus Vitae Apostolicae

Art. 105 — Congregationis munus praecipuum est praxim consiliorum evangelicorum, prout in probatis formis vitae consecratae exercetur, et insimul actuositatem Societatum vitae apostolicae in universa Ecclesia Latina promovere et moderari.

Art. 106 — § 1. Congregatio proinde Instituta religiosa et saecularia necnon Societates vitae apostolicae erigit, approbat aut iudicium fert de opportunitate eorum erectionis ab Episcopo dioecesano faciendae. Ipsi quoque pertinet huiusmodi Instituta et Societates, si necesse fuerit, supprimere.

§ 2. Eidem etiam competit Institutorum et Societatum uniones vel foederationes constituere aut, si oportuerit, rescindere.

Art. 107 — Congregatio pro sua parte curat, ut Instituta vitae consecratae ac Societates vitae apostolicae secundum spiritum Fundatorum et sanas traditiones crescant et floreant, finem proprium fideliter persequantur atque salvificae missioni Ecclesiae reapse prosint.

Art. 108 — § 1. Ea omnia absolvit, quae ad normam iuris pertinent ad Sanctam Sedem de vita et industria Institutorum et Societatum praesertim de constitutionum approbatione, regimine et apostolatu, sodalium cooptatione et institutione eorum iuribus et obligationibus, votorum dispensatione et sodalium dimissione atque etiam bonorum administratione.

§ 2. Ad ordinationem autem studiorum philosophiae et theologiae necnon ad studia academica quod attinet competens est Congregatio de Seminariis atque Studiorum Institutis.

Art. 109 — Eiusdem Congregationis est Conferentias Superiorum maiorum religiosorum religiosarumque erigere, earundem statuta approbare necnon invigilare ut ipsarum actio ad fines proprios assequendos ordinetur.

Art. 110 — Congregationi etiam subiciuntur vita eremitica, ordo virginum harumque consociationes ceteraeque formae vitae consecratae.

Art. 111 — Ipsius competentia amplectitur quoque Tertios Ordines necnon consociationes fidelium, quae eo animo eriguntur ut, praevia praeparatione, Instituta vitae consecratae vel Societates vitae apostolicae aliquando evadant.

 

Congregatio de Seminariis
atque Studiorum Institutis

Art. 112 — Congregatio exprimit et exercet Sedis Apostolicae sollicitudinem circa promotionem et ordinationem institutionis catholicae.

[Art. 113]

Art. 114 — Congregatio adnititur, ut fundamentalia principia de catholica educatione prout ab Ecclesiae Magisterio proponuntur altius usque investigentur, vindicentur atque a Populo Dei cognoscantur.

Ea pariter curat, ut in hac materia Christifideles sua officia implere possint ac dent operam et nitantur ut etiam civilis societas ipsorum iura agnoscat atque tueatur.

Art. 115 — Congregatio normas statuit, quibus schola catholica regatur; Episcopis dioecesanis adest, ut scholae catholicae ubi fieri potest, constituantur, et summa sollicitudine foveantur utque in omnibus scholis educatio catechetica et pastoralis cura alumnis Christifidelibus per opportuna incepta praebeantur.

Art. 116 — § 1. Congregatio vires impendit, ut Universitatum ecclesiasticarum et catholicarum ceterorumque studiorum Institutorum sufficiens copia in Ecclesia habeatur, in quibus sacrae disciplinae altius investigentur necnon humanitatis scientiaeque cultus, habita christianae veritatis ratione, promoveatur et Christifideles ad propria munera implenda apte formentur.

§ 2. Universitates et Instituta ecclesiastica erigit aut approbat, eorum statuta rata habet, supremam moderationem in eis exercet atque invigilat, ut catholicae fidei integritas in tradendis doctrinis servetur.

§ 3. Ad Universitates Catholicas quod attinet, ea agit quae Sanctae Sedi competunt.

§ 4. Cooperationem mutuumque adiutorium inter Studiorum Universitates earumque consociationes fovet iisdemque praesidio est.

 

IV. TRIBUNALIA

Paenitentiaria Apostolica

Art. 117 — Paenitentiariae Apostolicae competentia ad ea se refert, quae forum internum necnon indulgentias respiciunt.

Art. 118 — Pro foro interno, tum sacramentali tum non sacramentali, absolutiones dispensationes, commutationes, sanationes, condonationes aliasque gratias eadem largitur.

Art. 119 — Ipsa prospicit ut in Patriarchalibus Urbis Basilicis Paenitentiarii sufficienti numero habeantur, opportunis facultatibus praediti.

Art. 120 — Eidem Dicasterio committuntur ea, quae spectant ad concessionem et usum indulgentiarum, salvo iure Congregationis de Doctrina Fidei ea videndi, quae doctrinam dogmaticam circa easdem respiciunt.

 

Supremum Tribunal Signaturae Apostolicae

Art. 121 — Hoc Dicasterium, praeter munus, quod exercet, Supremi Tribunalis, consulit ut iustitia in Ecclesia recte administretur.

Art. 122 — Ipsum cognoscit:

1° querelas nullitatis et petitiones restitutionis in integrum contra sententias Rotae Romanae;

2° recursus, in causis de statu personarum, adversus denegatum a Rota Romana novum causae examen;

3° exceptiones suspicionis aliasque causas contra Iudices Rotae Romanae propter acta in exercitio ipsorum muneris;

4° conflictus competentiae inter tribunalia, quae non subiciuntur eidem tribunali appellationis.

Art. 123 — § 1. Praeterea cognoscit de recursibus, intra terminum peremptorium triginta dierum utilium interpositis, adversus actus administrativos singulares sive a Dicasteriis Curiae Romanae latos sive ab ipsis probatos, quoties contendatur num actus impugnatus legem aliquam in decernendo vel in procedendo violaverit.

§ 2. In his casibus, praeter iudicium de illegitimitate, cognoscere etiam potest, si recurrens id postulet, de reparatione damnorum actu illegitimo illatorum.

§ 3. Cognoscit etiam de aliis controversiis administrativis, quae a Romano Pontifice vel a Romanae Curiae Dicasteriis ipsi deferantur necnon de conflictibus competentiae inter eadem Dicasteria.

Art. 124 — Ipsius quoque est:

1° rectae administrationi iustitiae invigilare et in advocatos vel procuratores, si opus sit, animadvertere;

2° videre de petitionibus Sedi Apostolicae porrectis ad obtinendam causae commissionem apud Rotam Romanam, vel aliam gratiam relative ad iustitiam administrandam;

3° tribunalium inferiorum competentiam prorogare;

4° approbationem Tribunalis quoad appellationem Sanctae Sedi reservatam concedere necnon promovere et approbare erectionem tribunalium interdioecesanorum.

Art. 125 — Signatura Apostolica lege propria regitur.

 

Tribunal Rotae Romanae

Art. 126 — § 1. Hoc Tribunal instantiae superioris partes apud Apostolicam Sedem pro more in gradu appellationis agit ad iura in Ecclesia tutanda, unitati iurisprudentiae consulit et, per proprias sententias, tribunalibus inferioribus auxilio est.

§ 2. Apud hoc Tribunal Officium est constitutum, cuius est cognoscere de facto inconsummationis matrimonii et de exsistentia iustae causae ad dispensationem concedendam. Ideoque acta omnia cum voto Episcopi et Defensoris Vinculi animadversionibus accipit et, iuxta peculiarem procedendi modum, perpendit atque, si casus ferat, Summo Pontifici petitionem ad dispensationem impetrandam subicit.

§ 3. Hoc Officium competens quoque est in causis de nullitate sacrae Ordinationis cognoscendis ad normam iuris communis et proprii, congrua congruis referendo.

Art. 127 — Huius Tribunalis Iudices, probata doctrina et experientia pollentes atque e variis terrarum orbis partibus a Summo Pontifice selecti, collegium constituunt; eidem Tribunali praeest Decanus ad certum tempus a Summo Pontifice ex ipsis Iudicibus pariter nominatus.

Art. 128 — Hoc Tribunal iudicat:

1° in secunda instantia, causas ab ordinariis tribunalibus primae instantiae diiudicatas, quae ad Sanctam Sedem per appellationem legitimam deferuntur;

2° in tertia vel ulteriore instantia, causas ab eodem Tribunali Apostolico et ab aliis quibusvis tribunalibus iam cognitas, nisi in rem iudicatam transierint.

Art. 129 — § 1. Idem vero in prima instantia iudicat:

1° Episcopos in contentiosis, modo ne agatur de iuribus aut bonis temporalibus personae iuridicae ab Episcopo repraesentatae;

2° Abbates primates, vel Abbates superiores congregationis monasticae et supremos Moderatores Institutorum religiosorum iuris pontificii;

3° dioeceses ceterasve personas ecclesiasticas, sive physicas sive iuridicas, quae superiorem infra Romanum Pontificem non habent;

4° causas quas Romanus Pontifex eidem Tribunali commiserit.

§ 2. Easdem causas, nisi aliter cautum sit, etiam in secunda et ulteriore instantia agit.

Art. 130 — Tribunal Rotae Romanae lege propria regitur.

 

V. PONTIFICIA CONSILIA

Pontificium Consilium pro Laicis

Art. 131 — Consilium competens est in iis, quae ad Sedem Apostolicam pertinent in laicorum apostolatu promovendo et coordinando atque, universim, in iis, quae vitam christianam laicorum qua talium respiciunt.

Art. 132 — Praesidi adest Coetus praesidialis ex Cardinalibus et Episcopis constans; inter membra Consilii potissimum adnumerantur Christifideles in variis actuositatis provinciis versantes.

Art. 133 — § 1. Eius est incitare et sustinere laicos ut vitam et missionem Ecclesiae modo sibi proprio participent, sive singuli, sive in consociationibus, praesertim ut ipsorum peculiare officium impleant rerum temporalium ordinem spiritu evangelico imbuendi.

§ 2. Laicorum cooperationem fovet in cathechetica institutione, in vita liturgica et sacramentali atque in operibus misericordiae, caritatis et promotionis socialis.

§ 3. Idem prosequitur et moderatur conventus internationales aliaque incepta, quae ad apostolatum laicorum attinent.

Art. 134 — Consilium ea omnia intra ambitum propriae competentiae agit, quae ad consociationes laicales christifidelium spectant; eas vero, quae internationalem indolem habent, erigit earumque statuta approbat vel recognoscit, salva competentia Secretariae Status; quoad Tertios Ordines saeculares ea tantum curat, quae ad eorum apostolicam operositatem pertinent.

 

Pontificium Consilium
ad Unitatem Christianorum Fovendam

Art. 135 — Consilii munus est per opportuna incepta et navitates operi oecumenico incumbere ad unitatem inter christianos redintegrandam.

Art. 136 — § 1. Curat ut decreta Concilii Vaticani II quae ad rem oecumenicam pertinent, ad usum traducantur.

Agit de recta interpretatione principiorum de oecumenismo eaque exsecutioni mandat.

§ 2. Coetus catholicos tum nationales tum internationales christianorum unitatem promoventes fovet, colligit atque coordinat eorumque inceptis invigilat.

§ 3. Rebus ad Summum Pontificem prius delatis, rationes curat cum fratribus Ecclesiarum et communitatum ecclesialium, plenam communionem cum Ecclesia catholica nondum habentium, ac praesertim dialogum et colloquia ad unitatem cum ipsis fovendam instituit, peritis doctrina theologica probe instructis opem ferentibus. Observatores catholicos deputat pro conventibus christianis atque invitat aliarum Ecclesiarum et communitatum ecclesialium observatores ad conventus catholicos, quoties id opportunum videatur.

Art. 137 — § 1 . Cum materia ab hoc Dicasterio tractanda suapte natura saepe quaestiones fidei tangat, ipsum oportet procedat arcta coniunctione cum Congregatione de Doctrina Fidei, praesertim cum agitur de publicis documentis aut declarationibus edendis.

§ 2. In gerendis autem maioris momenti negotiis, quae Ecclesias seiunctas Orientis respiciunt, prius audiat oportet Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus.

Art. 138 — Apud Consilium exstat Commissio ad res investigandas atque tractandas, quae Iudaeos sub respectu religioso attingunt; eam eiusdem Consilii Praeses moderatur.

 

Pontificium Consilium pro Familia

Art. 139 — Consilium pastoralem familiarum curam promovet, earumque iura dignitatemque in Ecclesia et in civili societate fovet, ut ipsae munera sibi propria aptius usque implere valeant.

Art. 140 — Praesidi adest Coetus praesidialis, ex Episcopis constans; in Consilium potissimum cooptantur laici viri mulieresque, praesertim coniugio iuncti, ex variis terrarum orbis partibus.

Art. 141 — § 1. Consilium Ecclesiae doctrinam de familia penitius cognoscendam et apta catechesi divulgandam curat; studia praecipue de matrimonii ac familiae spiritualitate fovet.

§ 2. Idem satagit ut, conspirans cum Episcopis eorumque Conferentiis, humanae socialesque instituti familiaris in variis regionibus condiciones accurate cognoscantur, pariterque incepta, quae rem pastoralem familiarem adiuvant, in communem perferantur notitiam.

§ 3. Adnititur ut iura familiae, etiam in vita sociali et politica, agnoscantur et defendantur; incepta quoque ad humanam vitam inde a conceptione tuendam et ad procreationem responsabilem fovendam sustinet atque coordinat.

§ 4. Firmo praescripto art. 133, navitatem persequitur institutorum atque consociationum, quibus propositum est familiae bono inservire.

 

Pontificium Consilium de Iustitia et Pace

Art. 142 — Consilium eo spectat, ut iustitia et pax in mundo secundum Evangelium et socialem Ecclesiae doctrinam promoveantur.

Art. 143 — § 1. Socialem Ecclesiae doctrinam altius pervestigat, data opera ut ipsa late diffundatur et apud homines communitatesque in usum vitae deducatur, praesertim quod spectat ad rationes inter opifices et conductores operis, spiritu Evangelii magis magisque imbuendas.

§ 2. Notitias et inquisitiones de iustitia et pace, de populorum progressione et de hominum iurium laesionibus in unum colligit, perpendit atque exinde deductas conclusiones pro opportunitate cum Episcoporum coetibus communicat; rationes fovet cum catholicis internationalibus consociationibus aliisque institutis etiam extra Ecclesiam catholicam exstantibus, quae ad iustitiae pacisque bona in mundo consequenda sincere contendunt.

§ 3. Operam impendit ut inter populos sentiendi ratio de pace fovenda formetur, praesertim occasione oblata Diei Pacis in mundo provehendae.

Art. 144 — Peculiares necessitudines cum Secretaria Status habet, praesertim quotiescumque per documenta vel per enuntiationes in rebus de iustitia et pace publice agendum est.

 

Pontificium Consilium "Cor unum"

Art. 145 — Consilium Ecclesiae Catholicae sollicitudine erga egentes ostendit, ut humana fraternitas foveatur et caritas Christi manifestetur.

Art. 146 — Consilii munus est:

1° Christifideles incitare ad evangelicae caritatis testimonium praebendum, utpote ipsam Ecclesiae missionem participantes, eosque in hac cura sustinere;

2° incepta catholicorum institutorum fovere et coordinare, quae egentibus populis adiuvandis incumbunt, ea praesertim quae urgentioribus angustiis et calamitatibus succurrunt, facilioresque reddere institutorum catholicorum necessitudines cum publicis internationalibus consiliis, quae in eodem beneficentiae et progressionis campo operantur;

3° consilia atque mutuae navitatis fraternique auxilii opera studio prosequi atque promovere, quae humano profectui inserviunt.

Art. 147 — Huius Consilii Praeses idem est ac Praeses Pontificii Consilii pro Iustitia et Pace, qui curat ut utriusque Instituti actuositas arcta coniunctione procedat.

Art. 148 — Inter Consilii membra viri etiam et mulieres cooptantur, qui catholicorum beneficentiae institutorum veluti partes agant quo efficacius proposita Consilii ad effectum deducantur.

 

Pontificium Consilium
de Spirituali Migrantium atque Itinerantium Cura

Art. 149 — Consilium pastoralem Ecclesiae sollicitudinem convertit ad peculiares necessitates eorum, qui patrium solum relinquere coacti sint vel eo penitus careant; itemque quaestiones, ad haec attinentes, accommodato studio perpendendas curat.

Art. 150 — § 1. Consilium dat operam, ut in Ecclesiis particularibus efficax propriaque cura spiritualis, etiam, si res ferat, per congruas pastorales structuras, praebeatur sive profugis et exsulibus, sive migrantibus, nomadibus et circensem artem exercentibus.

§ 2. Fovet pariter apud easdem Ecclesias pastoralem sollicitudinem pro maritimis sive navigantibus sive in portibus, praesertim per Opus Apostolatus Maris, cuius supremam moderationem exercet.

§ 3. Eandem sollicitudinem adhibet iis, qui in aëroportibus vel in ipsis aëronavibus officia exercent vel opus faciunt.

§ 4. Adnititur, ut populus christianus, praesertim occasione oblata celebrationis Diei universalis pro migrantibus atque exsulibus, conscientiam eorum necessitatum sibi comparet atque proprium fraternum animum erga eos efficaciter manifestet.

Art. 151 — Adlaborat ut itinera pietatis causa vel studio discendi vel ad relaxationem suscepta ad moralem religiosamque Christifidelium formationem conferant atque Ecclesiis particularibus adest ut omnes qui exinde extra proprium domicilium versantur, apta animarum cura frui possint.

 

Pontificium Consilium
de Apostolatu pro Valetudinis Administris

Art. 152 — Consilium sollicitudinem Ecclesiae pro infirmis ostendit adiuvando eos qui ministerium implent erga aegrotantes dolentesque, ut misericordiae apostolatus, quem exercent, novis postulationibus aptius usque respondeat.

Art. 153 — § 1. Consilii est Ecclesiae doctrinam diffundere circa spirituales et morales infirmitatis aspectus necnon humani doloris significationem.

§ 2. Ecclesiis particularibus adiutricem operam praebet, ut valetudinis administri spirituali cura iuventur in sua navitate secundum christianam doctrinam explenda, ac praeterea ne iis, qui in hoc ambitu pastoralem actionem gerunt, apta subsidia ad proprium exsequendum opus desint.

§ 3. Idem studii actionisque operi favet, quod sive Consociationes Internationales Catholicae sive alia instituta in hoc campo variis modis navant.

§ 4. Intento animo novitates in legibus et scientiis circa valetudinem prosequitur eo consilio, ut in opera pastorali Ecclesiae earum opportuna ratio habeatur.

 

Pontificium Consilium
de Legum Textibus Interpretandis

Art. 154 — Consilii munus in legibus Ecclesiae interpretandis praesertim consistit.

Art. 155 — Consilio competit Ecclesiae legum universalium interpretationem authenticam pontificia auctoritate firmatam proferre, auditis in rebus maioris momenti Dicasteriis, ad quae res ratione materiae pertinet.

Art. 156 — Hoc Consilium ceteris Romanis Dicasteriis praesto est ad illa iuvanda eo proposito ut decreta generalia exsecutoria et instructiones ab iisdem edendae iuris vigentis praescriptis congruant et recta forma iuridica exarentur.

Art. 157 — Eidem insuper subicienda sunt a Dicasterio competenti pro recognitione decreta generalia Episcoporum coetuum ut examinentur ratione habita iuridica.

Art. 158 — Iis quorum interest postulantibus, decernit utrum leges particulares et generalia decreta, a legislatoribus infra supremam auctoritatem lata, universalibus Ecclesiae legibus consentanea sint necne.

 

Pontificium Consilium
pro Dialogo inter Religiones

Art. 159 — Consilium fovet et moderatur rationes cum membris coetibusque religionum, quae christiano nomine non censentur, necnon cum iis, qui sensu religioso quocumque modo potiuntur.

Art. 160 — Consilium operam dat, ut dialogus cum asseclis aliarum religionum apte conseratur, aliasque rationes cum ipsis fovet; opportuna studia et conventus promovet ut mutua notitia atque aestimatio habeantur, necnon hominis dignitas eiusque spiritualia et moralia bona consociata opera provehantur; formationi eorum consulit, qui in huiusmodi dialogum incumbunt.

Art. 161 — Cum subiecta materia id requirit, in proprio munere exercendo collatis consiliis procedat oportet cum Congregatione de Doctrina Fidei, et, si opus fuerit, cum Congregationibus pro Ecclesiis Orientalibus et pro Gentium Evangelizatione.

Art. 162 — Apud Consilium exstat Commissio ad rationes cum Musulmanis sub religioso respectu fovendas, moderante eiusdem Consilii Praeside.

 

Pontificium Consilium
pro Dialogo cum Non Credentibus

Art. 163 — Consilium pastoralem Ecclesiae sollicitudinem manifestat erga eos qui Deo non credunt vel nullam religionem profitentur.

Art. 164 — Studium promovet atheismi necnon fidei religionisque defectus, eorum causas atque consecutiones inquirendo ad christianam fidem quod attinet, eo proposito, ut apta auxilia pastorali actioni comparentur, operam potissimum ferentibus catholicis studiorum Institutis.

Art. 165 — Dialogum instituit cum atheis et non credentibus, quoties hi sincerae cooperationi assentiantur; studiorum de hac materia coetibus per vere peritos interest.

 

Pontificium Consilium de Cultura

Art. 166 — Consilium rationes fovet inter Sanctam Sedem et humani cultus provinciam, praesertim colloquium cum variis nostri temporis Institutis scientiae et doctrinae provehendo, ut civilis cultus magis magisque Evangelio aperiatur atque scientiarum, litterarum, artiumque cultores se ad veritatem, bonitatem et pulchritudinem ab Ecclesia vocari sentiant.

Art. 167 — Consilium structuram habet peculiarem, in qua, una cum Praeside, adsunt Coetus praesidialis aliusque coetus cultorum variarum disciplinarum ex pluribus orbis terrarum regionibus.

Art. 168 — Consilium apta incepta ad culturam attinentia per se suscipit; ea quae a variis Ecclesiae Institutis capiuntur, persequitur atque ipsis, quatenus opus fuerit, adiutricem operam praebet. Collatis autem consiliis cum Secretaria Status attendit ad agendi rationes, quas ad humanum cultum fovendum Civitates et internationalia Consilia susceperint, atque in culturae ambitu praecipuis coetibus pro opportunitate interest et congressiones fovet.

 

Pontificium Consilium
de Communicationibus socialibus

Art. 169 — § 1. Consilium in quaestionibus ad communicationis socialis instrumenta attinentibus versatur, eo consilio ut etiam per ea salutis nuntium et humana progressio ad civilem cultum moresque fovendos provehantur.

§ 2. In suis muneribus explendis arcta coniunctione cum Secretaria Status procedat oportet.

Art. 170 — § 1. Consilium in praecipuum munus incumbit tempestive accommodateque suscitandi ac sustinendi Ecclesiae et Christifidelium actionem in multiplicibus socialis communicationis formis; operam dandi ut sive diaria aliaque periodica scripta, sive cinematographica spectacula, sive radiophonicae ac televisificae emissiones humano et christiano spiritu magis magisque imbuantur.

§ 2. Peculiari sollicitudine prosequitur catholicas ephemerides, periodicas scriptiones, stationes radiophonicas atque televisificas, ut propriae indoli ac muneri reapse respondeant, praesertim Ecclesiae doctrinam, prout a Magisterio proponitur, evulgando, atque religiosos nuntios recte fideliterque diffundendo.

§ 3. Necessitudinem fovet cum catholicis consociationibus, quae communicationibus socialibus dant operam.

§ 4. Curat ut populus christianus, praesertim occasione data celebrationis Diei communicationum socialium conscius fiat officii, quo unusquisque tenetur, adlaborandi ut huiusmodi instrumenta pastorali Ecclesiae missioni praesto sunt.

 

Vl. OFFICIA

Camera Apostolica

Art. 171 — § 1. Camera Apostolica, cui praeficitur Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae Camerarius, iuvante Vice-Camerario una cum ceteris Praelatis Cameralibus, munera praesertim gerit, quae ipsi peculiari lege de vacante Sede Apostolica tribuuntur.

§ 2. Sede Apostolica vacante, Cardinali Sanctae Romanae Ecclesiae Camerario ius est et officium, etiam per suum delegatum, ab omnibus Administrationibus, quae e Sancta Sede pendent, relationes exposcere de earum statu patrimoniali et oeconomico itemque notitias de extraordinariis negotiis, quae tunc forte aguntur, et a Praefectura Rerum Oeconomicarum Sanctae Sedis generales computationes accepti et expensi anni superioris nec non praevias aestimationes pro anno subsequente; has autem relationes et computationes Cardinalium Collegio subiciendi officio tenetur.

 

Administratio
Patrimonii Sedis Apostolicae

Art. 172 — § 1. Huic officio competit bona Sanctae Sedis propria administrare, quae eo destinantur, ut sumptus ad Curiae Romanae munera explenda necessarii suppeditentur.

§ 2. [Eingefügt durch Motu proprio vom 8. Juli 2014 - momentan liegt kein aktueller lateinischer Text vor.]

Art. 173 — Eidem Cardinalis praeest, cui Patrum Cardinalium coetus adest, idemque duabus sectionibus, Ordinaria atque Extraordinaria, constat, sub moderamine Praelati Secretarii. [Geändert durch Motu proprio vom 8. Juli 2014 - momentan liegt kein aktueller lateinischer Text vor.]

[Art. 174]

[Art. 175]

 

Praefectura Rerum Oeconomicarum
Sanctae Sedis

Art. 176 — Praefecturae munus competit moderandi et gubernandi bonorum administrationes, quae a Sancta Sede pendent vel quibus ipsa praeest, quaecumque est autonomia qua forte gaudeant.

Art. 177 — Eidem praeest Cardinalis cui adest coetus Cardinalium, iuvantibus Praelato Secretario et Ratiocinatore Generali.

Art. 178 — § 1. Perpendit sive relationes de statu patrimoniali et oeconomico sive rationes accepti atque expensi tum annualium sumptuum, praeviam tum subsequentem administrationum de quibus agit art. 176, libros et documenta, si opus fuerit, inspiciendo.

§ 2. Generalem computationem, sive ad praeviam sumptuum aestimationem sive ad rationem expensae pecuniae Sanctae Sedis quod attinet, apparat, eandemque tempore statuto Superiori Auctoritati approbandam subicit.

Art. 179 — § 1. Nummariis administrationum inceptis invigilat; sententiam de operum maioris momenti adumbrationibus fert.

§ 2. Cognoscit de damnis patrimonio Sanctae Sedis quomodocumque illatis, ad actiones poenales vel civiles, si opus fuerit, competentibus tribunalibus proponendas. 

 

VII. CETERA CURIAE ROMANAE INSTITUTA

Praefectura Pontificalis Domus

Art. 180 — Praefectura ordinem internum ad Pontificalem Domum spectantem respicit, atque iis omnibus sive clericis sive laicis moderatur, ad disciplinam et servitium quod attinet, qui Cappellam et Familiam Pontificiam constituunt.

Art. 181 — § 1. Summo Pontifici adest sive in Palatio Apostolico sive cum Ipse in Urbem vel in Italiam iter facit.

§ 2. Ordinationi et processui studet Caeremoniarum Pontificalium, extra partem stricte liturgicam, quae ab Officio Liturgicis Celebrationibus Summi Pontificis praeposito absolvitur; praecedentiae ordinem attribuit.

§ 3. Admissiones publicas privatasque coram Pontifice disponit, collatis consiliis, quoties rerum natura id postulet, cum Secretaria Status, qua moderante ea ordinat, quae servanda sunt, cum ab ipso Romano Pontifice coram sollemniter admittuntur supremi populorum Moderatores, Nationum Legati, Civitatum Ministri, Publicae Auctoritates ceteraeque personae dignitate insignes.

 

Officium de Liturgicis Celebrationibus
Summi Pontificis

Art. 182 — § 1. Ipsius est ea quae necessaria sunt ad liturgicas aliasque sacras celebrationes, quae a Summo Pontifice aut Eius nomine peraguntur, parare easque, iuxta vigentia iuris liturgici praescripta, moderari.

§ 2. Magister pontificiarum Celebrationum Liturgicarum a Summo Pontifice ad quinquennium nominatur; caeremoniarii pontificii, qui eum in sacris celebrationibus adiuvant, a Secretario Status pariter ad idem tempus nominantur.

 

VIII. ADVOCATI

Art. 183 — Praeter Romanae Rotae Advocatos et Advocatos pro causis Sanctorum, Album adest Advocatorum, qui habiles sunt, rogatu eorum quorum interest, ut patrocinium causarum apud Supremum Signaturae Apostolicae Tribunal suscipiant necnon, in recursibus hierarchicis apud Dicasteria Curiae Romanae, operam suam praestent.

Art. 184 — A Cardinali Secretario Status, audita commissione stabiliter ad hoc constituta, candidati in Albo inscribi possunt, qui congrua praeparatione, aptis titulis academicis comprobata, simulque vitae christianae exemplo, morum honestate ac rerum agendarum peritia commendentur. Quibus requisitis forte postea deficientibus, ex Albo expungendi sunt.

Art. 185 — § 1. Ex Advocatis praesertim in Albo adscriptis Corpus Sanctae Sedis Advocatorum constituitur, qui patrocinium causarum, nomine Sanctae Sedis vel Curiae Romanae Dicasteriorum, apud ecclesiastica vel civilia tribunalia suscipere valent.

§ 2. A Cardinali Secretario Status, audita commissione, de qua in art. 184, ad quinquennium nominantur; graves tamen ob causas, a munere removeri possunt. Expleto septuagesimo quinto aetatis anno, a munere cessant.

 

IX. INSTITUTIONES SANCTAE SEDI ADHAERENTES

Art. 186 — Sunt Instituta quaedam, sive antiquae originis sive novae constitutionis, quae, quamvis ad Curiam Romanam sensu proprio non pertineant, nihilominus ipsi Summo Pontifici, Curiae et Ecclesiae universae servitia necessaria aut utilia praestant et cum Apostolica Sede aliquo modo cohaerent.

Art. 187 — Inter huiusmodi Instituta eminet Tabularium seu Archivum Secretum Vaticanum, in quo documenta regiminis Ecclesiae adservantur, ut imprimis ipsi Sanctae Sedi et Curiae in proprio opere perficiendo praesto sunt deinde vero, ex ipsa concessione Pontificia, omnibus historiae explorandae studiosis, atque fontes cognitionis evadere possint omnium historiae profanae quoque regionum, quae cum vita Ecclesiae saeculis praeteritis arcte cohaerent.

Art. 188 — Instrumentum insuper insigne Ecclesiae ad culturam fovendam, servandam, divulgandam a Summis Pontificibus constituta est Bibliotheca Apostolica Vaticana, quae thesauros omne genus scientiae et artis in suis variis sectionibus viris doctis veritatem investigantibus praebet.

Art. 189 — Ad veritatem inquirendam et diffundendam in variis scientiae divinae et humanae regionibus ortae sunt in sinu Ecclesiae Romanae variae, quae vocantur, Academiae, inter quas eminet Scientiarum Academia Pontificia.

Art. 190 — Hae omnes Institutiones Ecclesiae Romanae reguntur propriis legibus constitutionis et administrationis.

Art. 191 — Recentioris originis sunt, quamvis ex parte exemplis praeteritis inhaereant, Typographia Polyglotta Vaticana, Officina libraria editoria Vaticana, Ephemerides diurnae, hebdomadariae, menstruae, inter quas eminet L'Osservatore Romano, Statio Radiophonica Vaticana et Centrum Televisificum Vaticanum. Haec Instituta subiciuntur Secretariae Status aut aliis Curiae Romanae officiis iuxta proprias leges.

Art. 192 — Fabrica Sancti Petri curare perget ea quae ad Basilicam Principis Apostolorum pertinent sive quoad conservationem et decorem aedificii sive quoad disciplinam internam custodum et peregrinorum, qui visendi causa templum ingrediuntur, iuxta proprias leges. In omnibus, quae id exigunt, Superiores Fabricae concorditer agant cum Capitulo eiusdem Basilicae.

Art. 193 — Eleemosynaria Apostolica opus adiumenti pro Summo Pontifice exercet erga pauperes ac pendet directe ex Ipso.

Decernimus praesentem Constitutionem apostolicam firmam, validam et efficacem esse ac fore, suosque plenos et integros effectus sortiri atque obtinere a die 1 mensis Martii 1989 et ab illis ad quos spectat aut quomodolibet spectabit in omnibus et per omnia plenissime observari, contrariis quibusvis, etiam specialissima mentione dignis, non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, coram Patribus Cardinalibus in Consistorio adunatis, in pervigilio sollemnitatis Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, die XXVIII mensis Iunii Anno Mariali MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

 

IOANNES PAULUS PP. II

 

 

ADNEXUM I

De pastorali momento Visitationis
"ad limina Apostolorum",
de qua in articulis a 28 ad 32

Pastoralis illa ratio, quae in recognoscenda Apostolica Constitutione de Curia Romana primas partes habuit, id etiam effecit, ut Episcoporum Visitationi «ad limina Apostolorum» maior usque significatio attribueretur, eiusque pastorale momentum aptiore in lumine collocaretur, quod in Ecclesiae vita nostro tempore hae Visitationes consecutae sunt.

1. Sicuti cognitum est, ipsae fiunt, cum omnes Episcopi, qui, cum Apostolica Sede communionis vinculo coniuncti, per terrarum orbem Ecclesiis particularibus in caritate atque in ministerio praesunt, Romam ad Apostolorum limina visitanda statis temporibus petunt.

Ipsae enim Visitationes hinc occasionem praebent Episcopis officiorum suorum conscientiam, qua utpote Apostolorum successores premuntur, augendi et hierarchicae communionis cum Petri successore sensum alendi; hinc centrum et quodammodo caput universalis illius ministerii constituunt, quod Beatissimus Pater exercet, cum particularium Ecclesiarum Pastores, suos in episcopatu fratres, complectitur, cum iisque de rebus agit, quae ad ipsorum ecclesialem missionem sustinendam attinent.

2. Per Visitationes «ad limina» motus ille vel vitalis cursus, inter universam Ecclesiam atque particulares Ecclesias intercedens, fit aliquomodo adspectabilis, qui a theologis definitur veluti quaedam perichoresis, vel motibus comparatur, quibus humani corporis sanguis a corde ad extrema usque membra dilatatur atque ab istis ad cor refluit.

Primae cuiusdam Visitationis «ad limina» vestigium atque exemplar in Pauli epistola ad Galatas invenitur, in qua Apostolus suam conversionem atque iter ad paganos a se susceptum narrat, haec verba scribens, etiamsi ipse sciebat se a Christo mortis victore immediate vocatum atque edoctum esse: «Deinde [...] veni Hierosolymam videre Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim» (1, 18); «deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolymam [...] et contuli cum illis evangelium, quod praedico in gentibus [...] ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem» (2, 2).

3. Congressio cum Petri successore, qui veritatis depositum ab Apostolis traditum primus custodit, eo tendit, ut unitas in eadem fide, spe et caritate confirmetur, atque immensum illud spiritualium moraliumque bonorum patrimonium magis magisque cognoscatur atque existimetur, quod universa Ecclesia, cum Romano Episcopo communionis vinculo coniuncta per terrarum orbem diffudit.

Dum Visitatio «ad limina» agitur, duo coram inter se congrediuntur viri, scilicet Ecclesiae cuiusdam particularis Episcopus atque Romae Episcopus idemque Petri successor, qui ambo suorum officiorum onus, cui derogari non licet, sustinent, sed alter ab altero minime seiunguntur: ambo enim proprio modo repraesentant, atque repraesentare debent, summam Ecclesiae, summam fidelium, summamque Episcoporum, quae quodammodo unicum «nos» in Christi corpore constituunt. In ipsorum enim communione fideles ipsis concrediti inter se communicant, atque universalis Ecclesia Ecclesiaeque particulares inter se pariter communicant.

4. Hasce omnes ob causas, Visitationes «ad limina» pastoralem illam sollicitudinem exprimunt, quae in universali viget Ecclesia. Agitur enim de Ecclesiae Pastorum congressione, qui collegiali unitate, in Apostolorum successione fundata, inter se uniuntur. Nam in hoc Collegio omnes et singuli Episcopi ipsius Iesu Christi, Pastoris boni, sollicitudinem manifestant, quam hereditate quadam acceperunt.

Hic sane consistit summa apostolatus ratio, qui in Ecclesia agendus est, quique ad Episcopos una cum Petri Successore maxime pertinet. Etenim unusquisque eorum centrum totius apostolatus, undequaque absoluti, constituit, qui in singulis Ecclesiis particularibus exercetur, cum universali Ecclesiae amplitudine coniunctis. Totus huiusmodi apostolatus, undequaque absolutus, omnium eorum operam atque adiumentum postulat atque complectitur, qui in Ecclesia sive universali sive particulari Christi corpus aedificant, nempe: presbyterorum, religiosorum virorum ac mulierum Deo consecratarum, atque laicorum.

5. Quodsi Visitationes «ad limina» singulari hac ratione considerantur, eae fiunt etiam peculiare momentum illius communionis, quae Ecclesiae naturam atque essentiam tam alte confingit, sicut Constitutio dogmatica de Ecclesiae optime significavit, praesertim in capitibus II et III. Dum enim hodierno tempore et hominum societas ad mutuam solidioremque communionem inclinatur, et Ecclesia sentit se esse «signum et instrumentum intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis», prorsus necessarium videtur ut continens communicatio inter particulares Ecclesias et Apostolicam Sedem promoveatur atque augeatur, praesertim per pastoralem sollicitudinem inter se participandam quoad quaestiones, rerum usum, problemata proposita atque navitatis vitaeque consilia.

Quando Pastores Romam conveniunt et inter se congrediuntur, peculiaris ac pulcherrima donorum communicatio fit inter omnia bona quae sive particularia atque localia sive universalia in Ecclesia sunt, secundum illius catholicitatis principium, vi cuius «singulae partes propria dona ceteris partibus et toti Ecclesiae afferunt, ita ut totum et singulae partes augeantur ex omnibus invicem communicantibus et ad plenitudinem in unitate conspirantibus».

Eadem pariter ratione Visitationes «ad limina» eo tendunt non modo ut nuntia invicem directo tradantur atque recipiantur sed praesertim etiam ut collegialis conformatio in Ecclesiae corpore augescat ac solidetur, per quam peculiaris unitas in varietate efficitur.

Huius autem ecclesialis communicationis motus est duplex. Hinc Episcopi versus centrum et adspectabile unitatis fundamentum coëunt: illam dicimus unitatem, quae sive per uniuscuiusque Pastoris officia et muneris conscientiam atque exercitium, sive per collegialem omnium Pastorum affectum, in proprios coetus vel Conferentias efflorescit; hinc munus habetur «a Domino singulariter Petro, primo Apostolorum, concessum», quod ecclesiali communitati atque missionali propagationi inservit, ita ut nil inexpertum relinquatur quod ad fidei unitatem et communem universae Ecclesiae disciplinam provehendam atque custodiendam conducat, pariterque ut omnes magis magisque conscii fiant, Evangelii ubique terrarum nuntiandi curam in Pastorum corpus potissimum recidere.

6. Ex omnibus principiis, quae supra statuta sunt ad huiusmodi maximi ponderis rerum ordinem describendum, plane deducitur qua ratione apostolicus ille mos «videndi Petrum» intellegatur atque in rem deducatur oporteat.

Primum enim Visitatio «ad limina» sacram significationem accipit, dum Sanctorum Petri et Pauli, Apostolorum Principum, Romanae Ecclesiae pastorum atque columnarum, sepulcra ab Episcopis invisuntur ac veneratione coluntur.

Deinde Visitatio «ad limina» significationem personalem indicat, quoniam singuli Episcopi cum Petri successore congrediuntur atque os ad os cum illo loquuntur.

Denique significatio curialis, id est communitatis notam prae se ferens habetur, cum Episcopi etiam apud Romanae Curia Dicasteria, Consilia et Officia in colloquium cum eorum Moderatoribus veniunt, quandoquidem Curia quandam efficit «communitatem», quae cum Romano Pontifice arctius coniungitur in ministerii Petriani regione, quae sollicitudinem omnium Ecclesiarum (cf. 2 Cor 11, 28) respicit.

Aditus, quem Episcopi ad Dicasteria habent, dum Visitationem «ad limina» agunt, duplici ratione notantur:

— ipsis accessus praebetur ad singulas Romanae Curiae compages, immo ad quaestiones, quas illae directo tractant secundum singulas cuiusque rerum provincias, quae illarum iuri tributae sunt, propria adhibita peritia atque exercitatione;

— Episcopi praeterea totius terrarum orbis ambitu, in quo singulae Ecclesiae particulares exstant, in communis pastoralis sollicitudinis quaestiones introducuntur, quae universalem Ecclesiam respiciunt.

Specialem huiusmodi rerum conspectum prae oculis habens Congregatio pro Episcopis, collatis consiliis cum Congregationibus, ad quas id etiam pertinet, «Directorium» edendum curat, per quod Visitationes «ad limina» sive quoad praeteritum sive quoad proximum tempus apte accomodeque apparentur atque procedant.

7. Singuli Episcopi — ratione et vi naturae illius «ministerii» ipsis commissi — vocantur atque invitantur ut «limina Apostolorum» statis temporibus visitent.

Quoniam autem Episcopi in singulis territoriis, nationibus vel regionibus degentes iam sese simul collegerunt atque Episcopales Conferentias nunc constituunt — quae collegialis unio peramplis optimisque rationibus fundatur — maximopere congruit ut Visitationes «ad limina» secundum huiusmodi collegiale principium procedant: id enim eloquentissimam sane ecclesialem significationem praebet.

Singula quaeque Apostolicae Sedis instituta, ac praesertim Nuntiaturae ac Delegationes Apostolicae, praeter Romanae Curiae Dicasteria, parata sunt adiutricem operam libentissime navare, ut Visitationes «ad limina» facile habeantur, apte comparentur et bene procedant.

Etenim, ut omnia pressius comprehendamus, quae supra explicata sunt, Visitationis «ad limina» institutum, auctoritate sane grave ob moris antiquitatem atque ob praeclarum pastorale momentum, summae utilitatis instrumentum est, per quod sive Ecclesiae catholicitas sive Episcoporum Collegii unitas atque communio, in Petri successore fundatae, atque per illa sanctissima loca, in quibus Apostolorum Principes martyrium subierunt, significatae, re et veritate exprimuntur; quarum theologicum, pastorale, sociale religiosumquc pondus nemo est qui ignoret.

Idem propterea institutum summis viribus praedicandum atque fovendum est, praesertim hoc historiae salutis tempore, quo Concilii Oecumenici Vaticani II doctrina et magisterium maiore usque lumine splendent.

 

 

ADNEXUM II

De Apostolicae Sedis adiutoribus
uti laboris Communitate,
de qua in articulis a 33 ad 36

1. Praecipua nota, cuius gratia Constitutio Apostolica a verbis incipiens Regimini Ecclesiae universae recognita est, ut necessitatibus accommodaretur, quae post ipsam promulgatam exortae erant, haec sane fuit: scilicet ut pastoralis Curiae Romanae natura aequo in lumine collocaretur, atque ex hoc rerum prospectu propria niteret indoles illorum munerum, quae in Apostolica Sede veluti in proprio centro versantur ut eadem apta instrumenta praebeant ad Summi Pontificis missionem, ipsi a Christo Domino concreditam, exercendam.

Per illud enim ministerium, quod Summus Pontifex Ecclesiae praestat, fratres in fide Ipse confirmat (cfr. Lc 22, 32), scilicet Pastores et Christi fideles universalis Ecclesiae, ad id unice spectans ut ecclesiastica communio alatur atque protegatur: illam dicimus communionem, in qua «legitime adsunt Ecclesiae particulares, propriis traditionibus fruentes, integro manente primatu Petri Cathedrae, quae universo caritatis coetui praesidet (cfr. S. Ignatii M. Ad Rom., Praef.: Funk, I, p. 252), legitimas varietates tuetur et simul invigilat ut particularia, nedum unitati noceant, ei potius inserviant».

2. Huic ministerio Petriano, quod in universum terrarum orbem assiduo labore protenditur, atque hominum et instrumentorum opem in tota Ecclesia requirit, adiutricem operam directa, immo nobiliore ratione ii omnes praestant, qui, variis muneribus addicti, in Romana Curia necnon in variis institutis adlaborant, quibus Apostolicae Sedis compositio ad agendum formatur: sive in episcopali vel in sacerdotali ordine constituti, sive qua Religiosarum Familiarum atque Institutorum Saecularium Deo consecrati viri et mulieres, sive utpote fideles utriusque sexus e laicorum ordine ad haec officia exercenda vocati.

Quam ob rem huiusmodi compositione peculiaria quaedam rerum lineamenta et grave officiorum momentum exoriuntur, quae nil prorsus aequale habent in ullo alio civilis societatis ambitu, cum qua Romana Curia suapte natura omnimodo comparari nequit: hic propterea principalis innititur ratio illius laboris communitatis ab iis omnibus constitutae, qui, una eademque fide caritateque nutriti veluti «cor unum et anima una» (Act 4, 32), illas memoratas adiutricis operae conformationes efficiunt. Ii igitur qui cooperando Romano Pontifici ecclesialem communitatem promoventi universalem Eius missionem quovis titulo vel modo adiuvant, etiam ad consiliorum propositorumque consuetudinem atque vitae normarum constabiliendam communionem vocantur, cui communitatis appellatio melius quam ceteris omnibus consortionibus competit.

3. Epistula Summi Pontificis Ioannis Pauli II de laboris significatione, qui Apostolicae Sedi praebetur, die xx mensis Novembris MCMLXXXII in huiusmodi laboris communitatis proprietatibus illustrandis immorata est. Eius unicam, at diversis muneribus praeditam delineavit naturam, per quam ii omnes hac ratione efficiuntur quodammodo fratres, qui «unicam et continuam participant actionem Apostolicae Sedis»; ex hac vero consideratione illata est necessitas, ut istiusmodi laboris participes conscii sint «huius peculiaris indolis munium suorum; quae conscientia ceteroqui sollemne semper fuit et laus iis, qui nobili huic servitio se dedere voluerunt». Epistula insuper addidit: «Haec animadversio tum ecclesiasticos, tum religiosos et laicos contingit; tum qui partes magnae rationis agunt, tum officiales et operosis artibus destinatos, quibus ministeria auxiliaria delegantur».

Illic pariter propria commemorata est natura Sedis Apostolicae, quae, etsi Civitatem sui iuris constituit ut spiritualis eiusdem Sanctae Sedis libertatis exercitium ipsiusque vera et visibilis immunitas serventur, est «Status nulli alii Civitatum formae comparandus», ab iisque diversus; atque huiusmodi condicionis delineati sunt in rerum ordine exitus, praesertim ad oeconomicam rationem quod attinet: etenim Apostolicae Sedi omnino desunt sive tributa, quae ex aliorum Civitatum iuribus manant, sive nummaria navitas reditus bonaque producens. Quam ob causam fit ut «caput primarium sustentationis Sedis Apostolicae efficiatur ex donationibus voluntariis», ratione universalis cuiusdam necessitudinis a catholicorum hominum familia, immo aliunde etiam exhibitae, quae illam caritatis communionem mirum in modum exprimit, cui Apostolica Sedes in mundo praesidet et ex qua vivit.

Ex hac condicione quaedam consequuntur in rerum usu et in cotidiana agendi ratione eorum, qui cum Sancta Sede adiutricem operam coniungunt: nempe «spiritus parsimoniae», «studium semper animadvertendi veram atque eximiam rationem nummariam eiusdem Sedis Apostolicae necnon nummariae rei originem», «magna Providentia fiducia»: atque, praeter omnes hasce dotes, ii qui «Sanctae Sedi serviunt persuasissimum habere debent laborem suum exigere ecclesialem obligationem vivendi ex spiritu verae fidei, ac partes iuridiciales et ad administrationem pertinentes necessitudinis cum Sede Apostolica, in luce peculiari consistere».

4. Laboris remuneratio, quae Sanctae Sedis cooperatoribus sive ecclesiasticis sive laicis debetur secundum proprias eorum vitae condiciones, principalibus doctrinae socialis Ecclesiae normis regitur, a Summorum Pontificum magisterio absolutissime declaratis, iam inde ab editis Litteris Encyclicis Leonis XIII a verbis Rerum novarum incipientibus usque ad Ioannis Pauli II Litteras Encyclicas Laborem exercens et Sollicitudo rei socialis appellatas.

Sancta Sedes, quamquam oeconomicorum bonorum penuria laborat, gravibus oneribus omnimode respondere nititur, quibus erga suos cooperatores tenetur — illis etiam quaedam rei cotidianae beneficia praestando — ratione tamen habita illius condicionis, Apostolicae Sedi propriae et in Summi Pontificis Epistula explanatae, qua ipsa nulli alii Civitatum formae aequanda est, cum communibus facultatibus redituum comparandorum privetur, nisi eorum qui ab universali caritate manant. Attamen Sancta Sedes sibi est conscia — atque eadem Epistula de hoc perspicue agit — actuosam sociam omnium operam, peculiari autem modo laicorum administrorum, necessariam esse ut rationes et normae, iura atque officia protegantur, quae ex «iustitia sociali», recte ad rem deducenda, in necessitudinibus operatorem inter et conductorem oriuntur. Ad quae respiciendo, Epistula operam memoravit quam, ad hunc finem spectando, operatorum Societates praestare possunt, sicut «Consociatio Laicorum Vaticanorum Administrorum», tunc temporis recens orta ad sollicitudinis et iustitiae spiritum promovendum per frugiferum inter varios officiorum ordines colloquium. Epistula vero monuit cavendum esse, ne huiusmodi instituta principale consilium detorquerent, quo communitas laboris Petri Sedi praestandi regatur oportet, hisce verbis: «Non est tamen secundum Ecclesiae socialem doctrinam eiusmodi societates ad conflictationem praeter modum vergere aut ad ordinum inter ipsos dimicationem; nec nota politica insignes esse debent aut servire, aperte vel clam, causae alicuius factionis aut aliorum entium proposita spectantium valde diversae naturae».

5. Eodem autem tempore Summus Pontifex suam certam declaravit fidem, eiusmodi Consociationes — cuiusmodi est illa, quae supra commemorata est — «in ineundis quaestionibus ad laborem pertinentibus et in utiliter atque continuo disserendo cum Institutis competentibus, ante oculos esse habituras quoquo modo peculiarem Sedis Apostolicae naturam».

Quoniam autem laicis Civitatis Vaticanae administris cordi praesertim fuit, ut operum conformatio et omnia ad laboris quaestionem attinentia aptius usque temperarentur, Summus Pontifex disposuit ut «opportuna instrumenta exsecutoria» appararentur «ut, per accommodatas normas et structuras, foveatur profectus communitatis laboris iuxta exposita principia».

Huic Supremi Ecclesiae Pastoris sollicitudini nunc respondet institutio, «Officii Laboris apud Apostolicam Sedem» (compendiariis litteris U.L.S.A. appellati), quod per Litteras Apostolicas Motu Proprio datas promulgatur una cum instrumento, quo eiusdem Officii describuntur ac singillatim exponuntur compositio, auctoritas, munera, regendi et consulendi organa cum propriis normis ad aequum, efficacem celeremque ipsius processum fovendum; idem praeterea Officium, cum nunc noviter erectum sit, accommodum navitatis tempus «ad experimentum» exigit, ut sive collata praecepta agendique modi comprobentur, sive eius momentum re et veritate recognoscatur. Quae Apostolicae Litterae Motu Proprio datae atque novi Officii Laboris disciplina simul in vulgus eduntur una cum promulgata Constitutione Apostolica de Curiae Romanae renovatione.

6. Laboris Officii praecipuus praevalensque finis — praeter alios, ad quorum assecutionem idem ad rem effectum est — huc potissimum spectat ut in variis adiutorum Sedis Apostolicae ordinibus, laicorum praesertim, illa promoveatur ac servetur laboris communitas, cuius nota omnes insigniri debent, qui ad honorem onusque inserviendi ministerio Petriano vocati sunt.

Iterum iterumque explicandum est, hosce adiutores ad peculiarem Ecclesiae conscientiam in se ipsis fovendam atque colendam teneri, quae eos ad munera sibi commissa adimplenda, quantacumque sint, aptiores usque reddat: munera dicimus, quae prorsus non sunt cuiusdam dati et accepti rationes, sicut illae, quae cum institutis in civili societate exstantibus intercedere possunt, sed ministerium efficiunt ipsi Christo praebitum, qui «non venit ministrari, sed ministrare» (Mt 20, 28).

Omnes ergo Sanctae cooperatores, sive ecclesiastici sive laici, velut ob honoris laudem comparandam, atque sincero animo proprii muneris coram Deo et hominibus conscii, sibi proponere debent ut suam sacerdotum et Christi fidelium vitam in exempli modum agant, sicut a Dei mandatis, ab ecclesiasticis legibus et ab actis Concilii Vaticani II, praesertim illis quae a verbis incipiunt Lumen gentium, Presbyterorum ordinis atque Apostolicam actuositatem, proponitur. Attamen hoc liberum est consilium, quo plena conscientia quaedam assumuntur onera, quorum momentum non modo in singulos, sed etiam in illorum familias, immo in ipsum laboris communitatis ambitum recidit, quem Sanctae Sedis cooperatores efficiunt.

«Quaerendum nobis est ``cuius spiritus simus'' (cfr. Lc 9, 55 Vulg.)»: ita Summus Pontifex in extrema Epistula scribit; ideo singuli atque omnes, propriam qua hominum et qua christianorum sinceritatem quaerendo, tenentur ad illa promissa vinculaque fideliter servanda, quibus libera voluntate obstricti sunt cum ad operam Sanctae Sedi praestandam sunt adlecti.

7. Quo praesentior consiliorum et normarum ratio habeatur, quae Summus Pontifex per memoratem Epistulam, ad Cardinalem a Publicis Ecclesiae negotiis missam, de laboris significatione Apostolicae Sedi praebendi significavit, ipsius integrum exemplum infra editur: ea enim fundamentum et signum habenda est omnis illius necessitudinis, quae intra laboris communitatis ambitum, Apostolicae Sedi adiutricem operam navantis, ad simul agendum atque ad consensionem tuendam habeatur oportet.

 

Impressum und Datenschutzerklärung