|
CIC/1917 lateinisch online: Suchergebnis
|
Ihre Suche ergab 5 Treffer.
| Canon: |
804 |
| Paragraph: |
1 |
| Nummer: |
|
| Buchstabe: |
|
| Text: |
Sacerdos extraneus ecclesiae in qua celebrare postulat, exhibens authenticas et adhuc validas litteras commendatitias sui Ordinarii, si sit saecularis, vel sui Superioris, si religiosus, vel Sacrae Congregationis pro Ecclesia Orientali, si sit ritus orientalis, ad Missae celebrationem admittatur, nisi interim aliquid eum commisisse constet, cur a Missae celebratione repelli debeat.
|
| Canon: |
804 |
| Paragraph: |
2 |
| Nummer: |
|
| Buchstabe: |
|
| Text: |
Si iis litteris careat, sed rectori ecclesiae de eius probitate apprime constet, poterit admitti; si vero rectori sit ignotus, admitti adhuc potest semel vel bis, dummodo, ecclesiastica veste indutus, nihil ex celebratione ab ecclesia in qua litat, quovis titulo, percipiat, et nomen, officium suamque dioecesim in peculiari libro signet.
|
| Canon: |
804 |
| Paragraph: |
3 |
| Nummer: |
|
| Buchstabe: |
|
| Text: |
Peculiares hac de re normae, salvis huius canonis praescriptis, ab Ordinario loci datae, servandae sunt ab omnibus, etiam religiosis exemptis, nisi agatur de admittendis ad celebrandum religiosis in ecclesia suae religionis.
|
| Canon: |
1804 |
| Paragraph: |
1 |
| Nummer: |
|
| Buchstabe: |
|
| Text: |
Iudex non peritorum tantum conclusiones, etsi concordes, sed cetera quoque causae adiuncta attente perpendat.
|
| Canon: |
1804 |
| Paragraph: |
2 |
| Nummer: |
|
| Buchstabe: |
|
| Text: |
Cum reddit rationes decidendi, exprimere debet quibus motus argumentis peritorum conclusiones aut admiserit aut reiecerit.
|
Impressum und Datenschutzerklärung