Titulus VIII: De Sacramentalibus
Titulus I: De foro competenti Titulus VII: De litis contestatione Titulus VIII: De litis instantia Titulus IX: De interrogationibus partibus in iudicio faciendis Titulus XII: De processus publicatione, de conclusione in causa et de causae discussione Titulus XIII: De sententia Titulus XV: De re iudicata et de restitutione in integrum Titulus XVII: De exsecutione sententiae

Achtung! Die nachfolgende Suchfunktion ist momentan noch nicht verwendbar und führt zu einer Fehlermeldung!


Canon: Text:
Bei der Suche nach mehreren Wörtern oder Wortteilen:
Datenbank powered by Gossamer Threads Inc.
 

 

Textstände der Gesetzestexte Weiterführende Links Impressum Datenschutzerklärung

 

Codex Iuris Canonici / 1917 lateinisch

LIBER QUINTUS
DE DELICTIS ET POENIS

PARS PRIMA
DE DELICTIS

TITULUS I
De natura delicti eiusque divisione

Can. 2195. § 1. Nomine delicti, iure ecclesiastico, intelligitur externa et moraliter imputabilis legis violatio cui addita sit sanctio canonica saltem indeterminata.

§ 2. Nisi ex adiunctis aliud appareat, quae dicuntur de delictis, applicantur etiam violationibus praecepti cui poenalis sanctio adnexa sit.

Can. 2196. Qualitas delicti desumenda est ex obiecto legis; quantitas vero dimetienda non solum ex diversa gravitate legis laesae, sed etiam ex maiore minoreve imputabilitate aut damno illato.

Can. 2197. Delictum est:

1° Publicum, si iam divulgatum est aut talibus contigit seu versatur in adiunctis ut prudenter iudicari possit et debeat facile divulgatum iri;

2° Notorium notorietate iuris, post sententiam iudicis competentis quae in rem iudicatam transierit aut post confessionem delinquentis in iudicio factam ad normam can. 1750;

3° Notorium notorietate facti, si publice notum sit et in talibus adiunctis commissum, ut nulla tergiversatione celari nulloque iuris suffragio excusari possit;

4° Occultum, quod non est publicum; occultum materialiter, si lateat delictum ipsum; occultum formaliter, si eiusdem imputabilitas.

Can. 2198. Delictum quod unice laedit Ecclesiae legem, natura sua, sola ecclesiastica auctoritas persequitur, requisito interdum, ubi eadem auctoritas necessarium vel opportunum iudicaverit, auxilio brachii saecularis; delictum quod unice laedit legem societatis civilis, iure proprio, salvo praescripto can. 120, punit civilis auctoritas, licet etiam Ecclesia sit in illud competens ratione peccati; delictum quod laedit utriusque societatis legem, ab utraque potestate puniri potest.

 

TITULUS II
De imputabilitate delicti, de causis illam aggravantibus vel minuentibus
et de iuridicis delicti effectibus

Can. 2199. Imputabilitas delicti pendet ex dolo delinquentis vel ex eiusdem culpa in ignorantia legis violatae aut in omissione debitae diligentiae; quare omnes causae quae augent, minuunt, tollunt dolum aut culpam, eo ipso augent, minuunt, tollunt delicti imputabilitatem.

Can. 2200. § 1. Dolus heic est deliberata voluntas violandi legem, eique opponitur ex parte intellectus defectus cognitionis et ex parte voluntatis defectus libertatis.

§ 2. Posita externa legis violatione, dolus in foro externo praesumitur, donec contrarium probetur.

Can. 2201. § 1. Delicti sunt incapaces qui actu carent usu rationis.

§ 2. Habitualiter amentes, licet quandoque lucida intervalla habeant, vel in certis quibusdam ratiocinationibus vel actibus sani videantur, delicti tamen incapaces praesumuntur.

§ 3. Delictum in ebrietate voluntaria commissum aliqua imputabilitate non vacat, sed ea minor est quam cum idem delictum committitur ab eo qui sul plene compos sit, nisi tamen ebrietas apposite ad delictum patrandum vel excusandum quaesita sit; violata autem lege in ebrietate involuntaria, imputabilitas exsulat omnino, si ebrietas usum rationis adimat ex toto; minuitur, si ex parte tantum. Idem dicatur de aliis similibus mentis perturbationibus.

§ 4. Debilitas mentis delicti imputabilitatem minuit, sed non tollit omnino.

Can. 2202. § 1. Violatio legis ignoratae nullatenus imputatur, si ignorantia fuerit inculpabilis; secus imputabilitas minuitur plus minusve pro ignorantiae ipsius culpabilitate.

§ 2. Ignorantia solius poenae imputabilitatem delicti non tollit, sed aliquantum minuit.

§ 3. Quae de ignorantia statuuntur, valent quoque de inadvertentia et errore.

Can. 2203. § 1. Si quis legem violaverit ex omissione debitae diligentiae, imputabilitas minuitur pro modo a prudenti iudice ex adiunctis determinando; quod si rem praeviderit, et nihilominus cautiones ad eam evitandam omiserit, quas diligens quivis adhibuisset, culpa est proxima dolo.

§ 2. Casus fortuitus qui praevideri vel cui praeviso occurri nequit, a qualibet imputabilitate eximit.

Can. 2204. Minor aetas, nisi aliud constet, minuit imputabilitatem eoque magis quo ad infantiam propius accedit.

Can. 2205. § 1. Vis physica quae omnem adimit agendi facultatem, delictum prorsus excludit.

§ 2. Metus quoque gravis, etiam relative tantum, necessitas, imo et grave incommodum, plerumque delictum, si agatur de legibus mere ecclesiasticis, penitus tollunt.

§ 3. Si vero actus sit intrinsece malus aut vergat in contemptum fidei vel ecclesiasticae auctoritatis vel in animarum damnum, causae, de quibus in § 2, delicti imputabilitatem minuunt quidem, sed non auferunt.

§ 4. Causa legitimae tutelae contra iniustum aggressorem, si debitum servetur moderamen, delictum omnino aufert; secus imputabilitatem tantummodo minuit, sicut etiam causa provocationis.

Can. 2206. Passio, si fuerit voluntarie et deliberate excitata vel nutrita, imputabilitatem potius auget; secus eam minuit plus minusve pro diverso passionis aestu; et omnino tollit si omnem mentis deliberationem et voluntatis consensum praecedat et impediat.

Can. 2207. Praeter alia adiuncta aggravantia, delictum augetur:

1° Pro maiore dignitate personae quae delictum committit, aut quae delicto offenditur;

2° Ex abusu auctoritatis vel officii ad delictum patrandum.

Can. 2208. § 1. Recidivus sensu iuris est qui post condemnationem rursus committit delictum eiusdem generis et in talibus rerum ac praesertim temporis adiunctis ut eiusdem pertinacia in mala voluntate prudenter coniici possit.

§ 2. Qui pluries deliquerit etiam diverso in genere, suam auget culpabilitatem.

Can. 2209. § 1. Qui communi delinquendi consilio simul physice concurrunt in delictum, omnes eodem modo rei habentur, nisi adiuncta alicuius culpabilitatem augeant vel minuant.

§ 2. In delicto quod sua natura complicem postulat, unaquaeque pars est eodem modo culpabilis, nisi ex adiunctis aliud appareat.

§ 3. Non solum mandans qui est principalis delicti auctor, sed etiam qui ad delicti consummationem inducunt vel in hanc quoquo modo concurrunt, non minorem, ceteris paribus, imputabilitatem contrahunt, quam ipse delicti exsecutor, si delictum sine eorum opera commissum non fuisset.

§ 4. Si vero eorum concursus facilius tantum reddidit delictum, quod etiam sine eorundem concursu commissum fuisset, minorem imputabilitatem secumfert.

§ 5. Qui suum influxum in delictum patrandum opportuna retractatione abduxerit plene, ab omni imputabilitate liberatur, etiamsi exsecutor delictum ob alias causas sibi proprias nihilominus patraverit; si non abduxerit plene, retractatio minuit, sed non aufert culpabilitatem.

§ 6. Qui in delictum concurrit suum dumtaxat officium negligendo, imputabilitate tenetur proportionata obligationi qua adigebatur ad delictum suo officio impediendum.

§ 7. Delicti patrati laudatio, fructuum participatio, delinquentis occultatio et receptatio aliive actus delictum iam plene absolutum subsequentes, nova delicta constituere possunt, si nempe poena in lege plectantur; sed, nisi cum delinquente de illis actibus ante delictum conventum fuerit, non secumferunt delicti patrati imputabilitatem.

Can. 2210. § 1. Ex delicto oritur:

1° Actio poenalis ad poenam declarandam vel in fligendam et ad satisfactionem petendam;

2° Actio civilis ad reparanda damna, si cui delictum damnum intulerit.

§ 2. Utraque actio explicatur ad normam can. 1552-1959; et idem iudex in criminali iudicio potest ad instantiam partis laesae civilem actionem ad examen revocare et definire.

Can. 2211. Omnes qui in delictum concurrunt ad normam can. 2209, §§ 1-3 obligatione tenentur in solidum expensas et damna resarciendi quae ex delicto quibuslibet personis obvenerint, licet a iudice pro rata damnati.

 

TITULUS III
De conatu delicti

Can. 2212. § 1. Quicunque actus posuerit vel praetermiserit qui ad exsecutionem delicti natura sua conducunt, sed delictum non consummaverit, sive quia consilium suum deseruit, sive quia delictum propter insufficientiam vel ineptitudinem mediorum perficere non potuit, delicti conatum committit.

§ 2. Cum omnes actus positi vel omissi sunt qui ad exsecutionem delicti natura sua conducunt et ad delictum perficiendum sufficiunt, si ex alia causa, praeter voluntatem agentis, effectum sortiti non sint, delicti conatus dicitur proprio nomine delictum frustratum.

§ 3. Conatui delicti accedit actio illius qui alium ad delictum committendum inducere studuerit, sed inefficaciter.

§ 4. Si conatus delicti peculiari poena in lege muletetur, verum constituit delictum.

Can. 2213. § 1. Delicti conatus suam habet imputabilitatem, eo maiorem, quo magis ad consummationem accedit, quanquam minorem prae delicto consummato, salvo praescripto § 3.

§ 2. Delictum frustratum magis culpabile est, quam simplex delicti conatus.

§ 3. Ab omni imputabilitate liberatur qui sponte ab incepta deiicti exsecutione destiterit, si nullum ex conatu damnum aut scandalum ortum sit.

 

PARS SECUNDA
DE POENIS

SECTIO I
DE POENIS IN GENERE

Can. 2214. § 1. Nativum et proprium Ecclesiae ius est, independens a qualibet humana auctoritate, coercendi delinquentes sibi subditos poenis tum spiritualibus tum etiam temporalibus.

§ 2. Prae oculis autem habeatur monitum Conc. Trid., sess. XIII, de ref., cap. 1: "Meminerint Episcopi aliique Ordinarii se pastores non percussores esse, atque ita praeesse sibi subditis oportere, ut non in eis dominentur, sed illos tanquam filios et fratres diligant elaborentque ut hortando et monendo ab illicitis deterreant, ne, ubi deliquerint, debitis eos poenis coercere cogantur; quos tamen si quid per humanam fragilitatem peccare contigerit, illa Apostoli est ab eis servanda praeceptio ut illos arguant, obsecrent, increpent in omni bonitate et patientia, cum saepe plus erga corrigendos agat benevolentia quam austeritas, plus exhortatio quam comminatio, plus caritas quam potestas; sin autem ob delicti gravitatem virga opus erit, tunc cum mansuetudine rigor, cum misericordia iudicium, cum lenitate severitas adhibenda est, ut sine asperitate disciplina, populis salutaris ac necessaria, conservetur et qui correcti fuerint, emendentur aut, si resipiscere noluerint, ceteri, salubri in eos animadversionis exemplo, a vitiis deterreantur."

 

TITULUS IV
De poenarum notione, speciebus, interpretatione atque applicatione

Can. 2215. Poena ecclesiastica est privatio alicuius boni ad delinquentis correctionem et delicti punitionem a legitima auctoritate inflicta.

Can. 2216. In Ecclesia delinquentes plectuntur:

1° Poenis medicinalibus seu censuris;

2° Poenis vindicativis;

3° Remediis poenalibus et poenitentiis.

Can. 2217. § 1. Poena dicitur:

1° Determinata, si in ipsa lege vel praecepto taxative statuta sit; indeterminata, si prudenti arbitrio iudicis vel Superioris relicta sit sive praeceptivis sive facultativis verbis;

2° Latae sententiae, si poena determinata ita sit addita legi vel praecepto ut incurratur ipso facto commissi delicti; ferendae sententiae, si a iudice vel Superiore infligi debeat;

3° A iure, si poena determinata in ipsa lege statuatur, sive latae sententiae sit sive ferendae; ab homine, si feratur per modum praecepti peculiaris vel per sententiam iudicialem condemnatoriam, etsi in iure statuta; quare poena ferendae sententiae, legi addita, ante sententiam condemnatoriam est a iure tantum, postea a iure simul et ab homine, sed consideratur tanquam ab homine.

§ 2. Poena intelligitur semper ferendae sententiae, nisi expresse dicatur eam esse latae sententiae vel ipso facto seu ipso iure contrahi, vel nisi alia similia verba adhibeantur.

Can. 2218. § 1. In poenis decernendis servetur aequa proportio cum delicto, habita ratione imputabilitatis, scandali et damni; quare attendi debent non modo obiectum et gravitas legis, sed etiam aetas, scientia, institutio, sexus, conditio, status mentis delinquentis, dignitas personae quae delicto offenditur, aut quae delictum committit, finis intentus, locus et tempus quo delictum commissum est, num ex passionis impetu vel ob gravem metum delinquens egerit, num eum delicti poenituerit eiusdemque malos effectus evitare ipse studuerit, aliaque similia.

§ 2. Non solum quae ab omni imputabilitate excusant, sed etiam quae a gravi, excusant pariter a qualibet poena tum latae tum ferendae sententiae etiam in foro externo, si pro foro externo excusatio evincatur.

§ 3. Mutua iniuria compensatur, nisi una pars propter maiorem iniuriae ab eadem illatae gravitatem damnari debeat, deminuta, si casus ferat, poena.

Can. 2219. § 1. In poenis benignior est interpretatio facienda.

§ 2. At si dubitetur utrum poena, a Superiore competenti inflicta, sit iusta, necne, poena servanda est in utroque foro, excepto casu appellationis in suspensivo.

§ 3. Non licet poenam de persona ad personam vel de casu ad casum producere, quamvis par adsit ratio, imo gravior, salvo tamen praescripto can. 2231.

 

TITULUS V
De Superiore potestatem coactivam habente

Can. 2220.§ 1. Qui pollent potestate leges ferendi vel praecepta imponendi, possunt quoque legi vel praecepto poenas adnectere; qui iudiciali tantum, possunt sollummodo poenas, legitime statutas, ad normam iuris applicare.

§ 2. Vicarius Generalis sine mandato speciali non habet potestatem infligendi poenas.

Can. 2221. Legislativam habentes potestatem, possunt intra limites suae iurisdictionis, non solum legem a se vel a decessoribus latam, sed etiam, ob peculiaria rerum adiuncta, legem tam divinam, quam ecclesiasticam a superiore potestate latam, in territorio vigentem, congrua poena munire aut poenam lege statutam aggravare.

Can. 2222. § 1. Licet lex nullam sanctionem appositam habeat, legitimus tamen Superior potest illius transgressionem, etiam sine praevia poenae comminatione, aliqua iusta poena punire, si scandalum forte datum aut specialis transgressionis gravitas id ferat; secus reus puniri nequit, nisi prius monitus fuerit cum comminatione poenae latae vel ferendae sententiae in casu transgressionis, et nihilominus legem violaverit.

§ 2. Pariter idem legitimus Superior, licet probabile tantum sit delictum fuisse commissum aut delicti certe commissi poenalis actio praescripta sit, non solum ius, sed etiam officium habet non promovendi clericum de cuius idoneitate non constat, et, ad scandalum evitandum, prohibendi clerico exercitium sacri ministerii aut etiam eundem ab officio, ad normam iuris, amovendi; quae in casu non habent rationem poenae.

Can. 2223. § 1. In poenis applicandis iudex nequit poenam determinatam augere, nisi extraordinaria adiuncta aggravantia id exigant.

§ 2. Si lex in statuenda poena ferendae sententiae facultativis verbis utatur, commitittitur prudentiae et conscientiae iudicis eam infligere, vel, si poena fuerit determinata, temperare.

§ 3. Si vero lex utatur verbis praeceptivis, ordinarie poena infligenda est; sed conscientiae et prudentiae iudicis vel Superioris committitur:

1° Poenae applicationem ad tempus magis opportunum differre, si ex praepropera rei punitione maiora mala eventura praevideantur;

2° A poena infligenda abstinere, si reus perfecte fuerit emendatus, et scandalum reparaverit, aut sufficienter punitus sit vel puniendus praevideatur poenis auctoritate civili sanctis;

3° Poenam determinatam temperare vel loco ipsius aliquod remedium poenale adhibere aut aliquam poenitentiam iniungere, si detur circumstantia imputabilitatem notabiliter minuens, vel habeatur quidem rei emendatio aut inflicta a civili auctoritate castigatio, sed iudex vel Superior opportunam praeterea ducat mitiorem aliquam punitionem.

§ 4. Poenam latae sententiae declarare generatim committitur prudentiae Superioris; sed sive ad instantiam partis cuius interest, sive bono communi ita exigente, sententia declaratoria dari debet.

Can. 2224. § 1. Ordinarie tot poenae quot delicta.

§ 2. Si tamen propter numerum delictorum nimius esset poenarum infligendarum cumulus, prudenti iudicis arbitrio relinquitur aut poenam omnium graviorem infligere, addita, si res ferat, aliqua poenitentia vel remedio poenali, aut poenas intra aequos terminos moderari, habita ratione numeri et gravitatis delictorum.

§ 3. Si poena constituta sit tum in conatum delicti tum in delictum consummatum, hoc admisso, infligi tantum debet poena in consummatum delictum statuta.

Can. 2225. Si poena declaretur vel infligatur per sententiam iudicialem, serventur canonum praescripta circa sententiae iudicialis pronuntiationem; si vero poena latae vel ferendae sententiae inflicta sit ad modum praecepti particularis, scripto aut coram duobus testibus ordinarie declaretur vel irrogetur, indicatis poenae causis, salvo praescripto can. 2193.

 

TITULUS VI
De subiecto coactivae potestati obnoxio

Can. 2226. § 1. Poenae adnexae legi aut praecepto obnoxius est qui lege aut praecepto tenetur, nisi expresse eximatur.

§ 2. Licet lex poenalis posterior obroget anteriori, si tamen delictum, quando lex posterior lata est, iam commissum erat, applicanda est lex reo favorabilior.

§ 3. Quod si lex posterior tollat legem vel poenam tantum, haec statim cessat, nisi agatur de censuris iam contractis.

§ 4. Poena reum ubique terrarum tenet, etiam resoluto iure Superioris, nisi aliud expresse caveatur.

Can. 2227. § 1. Poena nonnisi a Romano Pontifice infligi aut declarari potest in eos de quibus in can. 1557, § 1.

§ 2. Nisi expresse nominentur, S. R. E. Cardinales sub lege poenali non comprehenduntur, nec Episcopi sub poenis latae sententiae suspensionis et interdicti.

Can. 2228. Poena lege statuta non incurritur, nisi delictum fuerit in suo genere perfectum secundum proprietatem verborum legis.

Can. 2229. § 1. A nullis latae sententiae poenis ignorantia affectata sive legis sive solius poenae excusat, licet lex verba de quibus in § 2 contineat.

§ 2. Si lex habeat verba: praesumpserit, ausus fuerit, scienter, studiose, temerarie, consulto egerit aliave similia quae plenam cognitionem ac deliberationem exigunt, quaelibet imputabilitatis imminutio sive ex parte intellectus sive ex parte voluntatis eximit a poenis latae sententiae.

§ 3. Si lex verba illa non habeat:

1° Ignorantia legis aut etiam solius poenae, si fuerit crassa vel supina, a nulla poena latae sententiae eximit; si non fuerit crassa vel supina, excusat a medicinalibus, non autem a vindicativis latae sententiae poenis;

2° Ebrietas, omissio debitae diligentiae, mentis debilitas, impetus passionis, si, non obstanie imputabilitatis deminutione, actio sit adhuc graviter culpabilis, a poenis latae sententiae non excusant;

3° Metus gravis, si delictum vergat in contemptum fidei aut ecclesiasticae auctoritatis vel in publicum animarum damnum, a poenis latae sententiae nullatenus eximit.

§ 4. Licet reus censuris latae sententiae ad normam § 3, n. 1 non teneatur, id tamen non impedit quominus, si res ferat, congrua alia poena vel poenitentia affici queat.

Can. 2230. Impuberes excusantur a poenis latae sententiae, et potius punitionibus educativis, quam censuris aliisve poenis gravioribus vindicativis corrigantur; puberes vero qui eos ad legem violandam induxerint vel cum eis in delictum concurrerint ad normam can. 2209, §§ 1-3, ipsi quidem poenam lege statutam incurrunt.

Can. 2231. Si plures ad delictum perpetrandum concurrerint, licet unus tantum in lege nominetur, ii quoque de quibus in can. 2209, §§ 1-3, tenentur, nisi lex aliud expresse caverit, eadem poena; ceteri vero non item, sed alia iusta poena pro prudenti Superioris arbitrio puniendi sunt, nisi lex peculiarem poenam in ipsos constituat.

Can. 2232. § 1. Poena latae sententiae, sive medicinalis sive vindicativa, delinquentem, qui delicti sibi sit conscius, ipso facto in utroque foro tenet; ante sententiam tamen declaratoriam a poena observanda delinquens excusatur quoties eam servare sine infamia nequit, et in foro externo ab eo eiusdem poenae observantiant exigere nemo potest, nisi delictum sit notorium, firmo praescripto can. 2223, § 4.

§ 2. Sententia declaratoria poenam ad momentum commissi delicti retrotrahit.

Can. 2233. § 1. Nulla poena infligi potest, nisi certo constet delictum commissum fuisse et non esse legitime praescriptum.

§ 2. Licet id legitime constet, si agatur de infligenda censura, reus reprehendatur ac moneatur ut a contumacia recedat ad normam can. 2242, § 3, dato, si prudenti eiusdem iudicis vel Superioris arbitrio casus id ferat, congruo ad resipiscentiam tempore; contumacia persistente, censura infligi potest.

Can. 2234. Qui plura delicta commisit, non modo gravius puniri, sed si, prudenti iudicis arbitrio, res id ferat, subiici etiam debet vigilantiae vel alii remedio poenali.

Can. 2235. Delictum frustratum aut conatus delicti, nisi tanquam distincta delicta lege plectantur, possunt congrua poena pro gravitate puniri, salvo praescripto can. 2213, § 3.

 

TITULUS VII
De poenarum remissione

Can. 2236. § 1. Remissio poenae sive per absolutionem, si agatur de censuris, sive per dispensationem, si de poenis vindicativis, concedi tantum potest ab eo qui poenam tulit, vel ab eius competenti Superiore aut successore, vel ab eo cui haec potestas commissa est.

§ 2 Qui potest a lege eximere, potest quoque poenam legi adnexam remittere.

§ 3. Iudex qui ex officio applicat poenam a Superiore constitutam, eam semel applicatam remittere nequit.

Can. 2237. § 1. In casibus publicis potest Ordinarius poenas latae sententiae iure communi statutas remittere, exceptis:

1° Casibus ad forum contentiosum deductis;

2° Censuris Sedi Apostolicae reservatis;

3° Poenis inhabilitatis ad beneficia, officia, dignitates, munera in Ecclesia, vocem activam et passivam eorumve privationis, suspensionis perpetuae, infamiae iuris, privationis iuris patronatus et privilegii seu gratiae a Sede Apostolica concessae.

§ 2. In casibus vero occultis, firmo praescripto can. 2254 et 2290, potest Ordinarius poenas latae sententiae iure communi statutas per se vel per alium remittere, exceptis censuris specialissimo vel speciali modo Sedi Apostolicae reservatis.

Can. 2238. Poenae remissio, vi aut metu gravi extorta, ipso iure irrita est.

Can. 2239. § 1. Poena valide remitti potest praesenti vel absenti, absolute vel sub conditione, in foro externo vel interno tantum.

§ 2. Licet poena etiam oretenus remitti possit, si tamen scripto inflicta fuerit, expedit ut etiam eius remissio scriptis concedatur.

Can. 2240. Ad praescriptionem actionis poenialis quod attinet, servetur dispositio can. 1703.

 

SECTIO II
DE POENIS IN SPECIE

TITULUS VIII
De poenis medicinalibus seu de censuris

CAPUT I
De censuris in genere

Can. 2241. § 1. Censura est poena qua homo baptizatus, delinquens et contumax, quibusdam bonis spiritualibus vel spiritualibus adnexis privatur, donec, a contumacia recedens, absolvatur.

§ 2. Censurae, praesertim latae sententiae, maxime excommunicatio, ne infligantur, nisi sobrie et magna cum circumspectione.

Can. 2242. § 1. Censura punitur tantummodo delictum externum, grave, consummatum, cum contumacia coniunctum; potest autem ferri censura etiam in delinquentes ignotos.

§ 2. Si agatur de censuris ferendae sententiae, contumax est qui, non obstantibus monitionibus de quibus in can. 2233, § 2, a delicto non desistit vel patrati delicti poenitentiam cum debita damnorum et scandali reparatione agere detrectat; ad incurrendam vero censuram latae sententiae sufficit transgressio legis vel praecepti cui sit adnexa latae sententiae poena, nisi reus legitima causa ab hac excusetur.

§ 3. Contumaciam desiisse dicendum est, cum reum vere delicti commissi poenituerit et simul ipse congruam satisfactionem pro damnis et scandalo dederit aut saltem serio promiserit; iudicare autem utrum poenitentia vera sit, satisfactio congrua aut eiusdem promissio seria, necne, illius est, a quo censurae absolutio petitur.

Can. 2243. § 1. Censurae inflictae per sententiam iudicialem, statim ac latae fuerint, exsecutionem secumferunt, nec ab eis datur appellatio, nisi in devolutivo; item a censuris ad modum praecepti inflictis datur recursus, sed in devolutivo tantum.

§ 2. Appellatio vero vel recursus a sententia iudiciali vel praecepto comminante censuras etiam latae sententiae nondum contractas, nec sententiam aut praeceptum nec censuras suspendunt, si agatur de re in qua ius non admittit appellationem vel recursum etiam cum effectu suspensivo; secus censuras suspendunt, firma tamen obligatione servandi id quod sententia aut praecepto mandatur, nisi reus appellationem vel recursum interposuerit non a sola poena, sed ab ipsa quoque sententia vel praecepto.

Can. 2244. § 1. Non solum diversae, sed etiam eiusdem speciei censura potest in eodem subiecto multiplicari.

§ 2. Censura latae sententiae multiplicatur:

1° Si diversa delicta, quorum singula censuram secumferunt, eadem vel distincta actione committantur;

2° Si idem delictum, censura punitum, pluries repetatur ita ut plura sint delicta distincta;

3° Si delictum, diversis censuris a distinetis Superioribus punitum, semel aut pluries committatur.

§ 3. Censura ab homine multiplicatur, si plura praecepta vel plures sententiae vel plures distinctae partes eiusdem praecepti aut sententiae suam quaeque censuram infligant.

Can. 2245. § 1. Censurae aliae sunt reservatae, aliae non reservatae.

§ 2. Censura ab homine est reservata ei qui censuram inflixit aut sententiam tulit, eiusve Superiori competenti, vel successori aut delegato; ex censuris vero a iure reservatis aliae sunt reservatae Ordinario aliae Apostolicae Sedi.

§ 3. E reservatis Apostolicae Sedi aliae sunt reservatae simpliciter, aliae speciali modo, aliae specialissimo modo.

§ 4. Censura latae sententiae non est reservata, nisi in lege vel praecepto id evpresse dicatur; et in dubio sive iuris sive facti reservatio non urget.

Can. 2246. § 1. Ne reservetur censura, nisi attenta peculiari gravitate delictorum et necessitate aptius providendi disciplinae ecclesiasticae et medendi conscientiis fidelium.

§ 2. Reservatio strictam recipit interpretationem.

§ 3. Reservatio censurae impedientis receptionem Sacramentorum importat reservationem peccati cui censura adnexa est; verum si quis a censura excusatur vel ab eadem fuit absolutus, reservatio peccati penitus cessat.

Can. 2247. § 1. Si censura Sedi Apostolicae reservata sit, Ordinarius nequit aliam censuram sibi reservatam in idem delictum ferre.

§ 2. Reservatio censurae in particulari territorio vim suam extra illius territorii fines non exserit, etiamsi censuratus ad absolutionem obtinendam e territorio egrediatur; censura vero ab homine est ubique locorum reservata ita ut censuratus nullibi absulvi sine debitis facultatibus possit.

§ 3. Si confessarius, ignorans reservationem, poenitentem a censura ac peccato absolvat, absolutio censurae valet, dummodo ne sit censura ab homine aut censura specialissimo modo Sedi Apostolicae reservata.

Can. 2248. § 1. Quaelibet censura, semel contracta, tollitur tantum legitima absolutione.

§ 2. Absolutio denegari nequit cum primum delinquens a contumacia recesserit ad normam can. 2242, § 3; a censura autem absolvens, potest, si res ferat, pro patrato delicto congruam vindicativam poenam vel poenitentiam infligere.

§ 3. Censura, per absolutionem sublata, non reviviscit, nisi in casu quo onus impositum sub poena reincidentiae impletum non fuerit.

Can. 2249. § 1. Si quis pluribus censuris detineatur, potest ab una absolvi, ceteris minime absolutis.

§ 2. Petens absolutionem, debet casus omnes indicare, secus absolutio valet tantum pro casu expresso; quod si absolutio, quamvis particularis petitio facta sit, fuerit generalis, valet quoque pro reticitis bona fide, excepta censura specialissimo modo Sedi Apustolicae reservata, non autem pro reticitis mala fide.

Can. 2250. § 1. Si agatur de censura quae non impedit Sacramentorum receptionem, censuratus, rite dispositus et a contumacia recedens, potest absolvi a peccatis, firma censura.

§ 2. Si vero agatur de censura quae impedit Sacramentorum receptionem, censuratus nequit absolvi a peccatis, nisi prius a censura absolutus fuerit.

§ 3. Absolutio censurae in foro sacramentali continetur in consueta forma absolutionis peccatorum in libris ritualibus praescripta; in foro non sacramentali quolibet modo dari potest, sed ad excommunicationis absolutionem regulariter formam adhiberi convenit in eisdem libris traditam.

Can. 2251. Si absolutio censurae detur in foro externo, utrumque forum afficit; si in interno, absolutus, remoto scandalo, potest uti talem se habere etiam in actibus fori externi; sed, nisi concessio absolutionis probetur aut saltem legitime praesumatur in foro externo, censura potest a Superioribus fori externi, quibus reus parere debet, urgeri, donec absolutio in eodem foro habita fuerit.

Can. 2252. Qui in periculo mortis constituti, a sacerdote, specialis facultatis experte, receperunt absolutionem ab aliqua censura ab homine vel a censura specialissimo modo Sedi Apostolicae reservata, tenentur, postquam convaluerint, obligatione recurrendi, sub poena reincidentiae, ad illum qui censuram tulit, si agatur de censura ab homine; ad S. Poenitentiariam vel ad Episcopum aliumve facultate praeditum, ad normam can. 2254, § 1, si de censura a iure; eorumque mandatis parendi.

Can. 2253. Extra mortis periculum possunt absolvere:

1° A censura non reservata, in foro sacramentali quilibet confessarius; extra forum sacramentale quicunque iurisdictionem in foro externo habeat in reum;

2° A censura ab homine, ille, cui censura reservata est ad normam can. 2245, § 2; ipse autem potest absolutionem concedere, etiamsi reus alio domicilium vel quasi-domicilium transtulerit;

3° A censura a iure reservata, ille qui censuram constituit vel cui reservata est, eorumque successores aut competentes Superiores aut delegati. Quare a censura reservata Episcopo vel Ordinario, quilibet Ordinarius absolvere potest suos subditos, loci vero Ordinarius etiam peregrinos; a reservata Sedi Apostolicae, haec aliive qui absolvendi potestatem ab ea impetraverint sive generalem, si censura simpliciter reservata sit, sive specialem, si reservata speciali modo, sive denique specialissimam, si reservata specialissimo modo, salvo praescripto can. 2254.

Can. 2254. § 1. In casibus urgentioribus, si nempe censurae latae sententiae exterius servari nequeant sine periculo gravis scandali vel infamiae, aut si durum sit poenitenti in statu gravis peccati permanere per tempus necessarium ut Superior competens provideat, tunc quilibet confessarius in foro sacramentali ab eisdem, quoquo modo reservatis, absolvere potest, iniuncto onere recurrendi, sub poena reincidentiae, intra mensem saltem per epistolam et per confessarium, si id fieri possit sine gravi incommodo, reticito nomine, ad S. Poenitentiariam vel ad Episcopum aliumve Superiorem praeditum facultate et standi eius mandatis.

§ 2. Nihil impedit quominus poenitens, etiam post acceptam, ut supra, absolutionem, facto quoque recursu ad Superiorem, alium adeat confessarium facultate praeditum, ab eoque, repetita confessione saltem delicti cum censura, consequatur absolutionem; qua obtenta, mandata ab eodem accipiat, quin teneatur postea stare aliis mandatis ex parte Superioris supervenientibus.

§ 3. Quod si in casu aliquo extraordinario hic recursus sit moraliter impossibilis, tunc ipsemet confessarius, excepto casu quo agatur de absolutione censurae de qua in can. 2367, potest absolutionem concedere sine onere de quo supra, iniunctis tamen de iure iniungendis, et imposita congrua poenitentia et satisfactione pro censura, ita ut poenitens, nisi intra congruum tempus a confessario praefiniendum poenitentiam egerit ac satisfactionem dederit, recidat in censuram.

 

CAPUT II
De censuris in specie

Can. 2255. § 1. Censurae sunt:

1° Excommunicatio;

2° Interdictum;

3° Suspensio.

§ 2. Excommunicatio afficere potest tantum personas physicas, et ideo, si quando feratur in corpus morale, intelligitur singulos afficere qui in delictum concurrerint; interdictum et suspensio, etiam communitatem, ut personam moralem; excommunicatio et interdictum, etiam laicos; suspensio, clericos tantum; interdictum, etiam locum; excommunicatio est semper censura; interdictum et suspensio possunt esse vel censurae vel poenae vindicativae, sed in dubio praesumuntur censurae.

Can. 2256. In canonibus qui sequuntur:

1° Nomine divinorum officiorum intelliguntur functiones potestatis ordinis, quae de instituto Christi vel Ecclesiae ad divinum cultum ordinantur et a solis clericis fieri queunt;

2° Nomine autem actuum legitimorum ecclesiasticorum significantur: munus administratoris gerere bonorum ecclesiasticorum; partes agere iudicis, auditoris et relatoris, defensoris vinculi, promotoris iustitiae et fidei, notarii et cancellarii, cursoris et apparitoris, advocati et procuratoris in causis ecclesiasticis; munus patrini agere in sacramentis baptismi et confirmationis; suuffragium ferre in electionibus ecclesiasticis; ius patronatus exercere.

 

ART. I
De excommunicatione

Can. 2257. § 1. Excommunicatio est censura qua quis excluditur a communione fidelium cum effectibus qui in canonibus, qui sequuntur, enumerantur, quique separari nequeunt.

§ 2. Dicitur quoque anathema, praesertim si cum sollemnitatibus infligatur quae in Pontificali Romano describuntur.

Can. 2258. § 1. Excommunicati alii sunt vitandi, alii tolerati.

§ 2. Nemo est vitandus, nisi fuerit nominatim a Sede Apostolica excommunicatus, excommunicatio fuerit publice denuntiata et in decreto vel sententia expresse dicatur ipsum vitari debere, salvo praescripto can. 2343, § 1, n. 1.

Can. 2259. § 1. Excommunicatus quilibet caret iure assistendi divinis officiis, non tamen praedicationi verbi Dei.

§ 2. Si passive assistat toleratus, non est necesse ut expellatur; si vitandus, expellendus est, aut, si expelli nequeat, ab officio cessandum, dummodo id fieri possit sine gravi incommodo; ab assistentia vero activa, quae aliquam secumferat participationem in celebrandis divinis officiis, repellatur non solum vitandus, sed etiam quilibet post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam aut alioquin notorie excommunicatus.

Can. 2260. § 1. Nec potest excommunicatus Sacramenta recipere; imo post sententiam declaratoriam aut condemnatoriam nec Sacramentalia.

§ 2. Quod attinet ad ecclesiasticam sepulturam, servetur praescriptum can. 1240, § 1, n. 2.

Can. 2261. § 1. Prohibetur excommunicatus licite Sacramenta et Sacramentalia conficere et ministrare salvis exceptionibus quae sequuntur.

§ 2. Fideles, salvo praescripto § 3, possunt ex qualibet iusta causa ab excommunicato Sacramenta et Sacramentalia petere, maxime si alii ministri desint, et tunc excommunicatus requisitus potest eadem ministrare neque ulla tenetur obligatione causam a requirente percontandi.

§ 3. Sed ab excommunicatis vitandis nec non ab aliis excommunicatis, postquam intercessit sententia condemnatoria aut declaratoria, fideles in solo mortis periculo possunt petere tum absolutionem sacramentalem ad normam can. 882, 2252, tum etiam, si alii desint ministri, cetera Sacramenta et Sacramentalia.

Can. 2262. § 1. Excommunicatus non fit particeps indulgentiarum, suffragiorum, publicarum Ecclesiae precum.

§ 2. Non prohibentur tamen:

1° Fideles privatim pro eo orare;

2° Sacerdotes Missam privatim ac remoto scandalo pro eo applicare; sed, si sit vitandus, pro eius conversione tantum.

Can. 2263. Removetur excommunicatus ab actibus legitimis ecclesiasticis intra fines suis in locis iure definitos; nequit in causis ecclesiasticis agere, nisi ad normam can. 1654; prohibetur ecclesiasticis officiis seu muneribus fungi, concessisque antea ab Ecelesia privilegiis frui.

Can. 2264. Actus iurisdictionis tam fori externi quam fori interni positus ab excommunicato est illicitus; et, si lata fuerit sententia condemnatoria vel declaratoria, etiam invalidus, salvo praescripto can. 2261, § 3; secus est validus, imo etiam licitus, si a fidelibus petitus sit ad normam mem. can. 2261, § 2.

Can. 2265. § 1. Quilibet excommunicatus:

1° Prohibetur iure eligendi, praesentandi, nominandi;

2° Nequit consequi dignitates, officia, beneficia, pensiones ecclesiasticas aliudve munus in Ecclesia;

3° Promoveri nequit ad ordines.

§ 2. Actus tamen positus contra praescriptum § 1, nn. 1, 2, non est nullus, nisi positus fuerit ab excommunicato vitando vel ab alio excommunicato post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam; quod si haec sententia lata fuerit, excommunicatus nequit praeterea gratiam ullam pontificiam valide consequi, nisi in pontificio rescripto mentio de excommunicatione fiat.

Can. 2266. Post sententiam condemnatoriam vel declaratoriam excommunicatus manet privatus fructibus dignitatis, officii, beneficii, pensionis, muneris, si quod habeat in Ecclesia; et vitandus ipsamet dignitate, officio, beneficio, pensione, munere.

Can. 2267. Communionem in profanis cum excommunicato vitando fideles vitare debent, nisi agatur de coniuge, parentibus, liberis, famulis, subditis, et generatim nisi rationabilis causa excuset.

 

ART. II
De interdicto

Can. 2268. § 1. Interdictum est censura qua fideles, in communione Ecclesiae permanentes, prohibentur sacris quae in canonibus, qui sequuntur, enumerantur.

§ 2. Prohibitio fit vel directe per interdictum personale, cum personis ipsis usus eorum bonorum interdicitur; vel indirecte per interdictum locale, cum certis in locis eorundem dispensatio vel perceptio vetatur.

Can. 2269. § 1. Generale interdictum tam locale in territorium dioecesis, reipublicae, quam personale in populum dioecesis, reipublicae, ferri tantum potest a Sede Apostolica vel de eius mandato; interdictum vero generale in paroeciam vel paroeciae populum, et particulare sive locale sive personale, etiam Episcopus ferre potest.

§ 2. Interdictum personale sequitur personas ubique; locale non urget extra locum interdictum, sed in loco interdicto omnes etiam exteri aut exempti, excluso speciali privilegio, illud servare debent.

Can. 2270. § 1. Interdictum locale sive generale sive particulare non vetat morientibus Sacramenta et Sacramentalia, servatis servandis, ministrare, sed prohibet in loco quodlibet divinum officium vel sacrum ritum, salvis exceptionibus de quibus in § 2 huius canonis et in can. 2271, 2272.

§ 2. In die Nativitatis Domini, Paschatis, Pentecostes, sanctissimi Corporis Christi et Beatae Mariae Virginis in caelum assumptae interdictum locale suspenditur, et prohibetur tantum collatio ordinum et sollemnis nuptiarum benedictio.

Can. 2271, Si interdictum fuerit locale generale et interdicti decreto aliud non caveatur expresse:

1° Permittitur clericis, dummodo non sint ipsi personaliter interdicti, omnia divina officia et sacros ritus in quacunque ecclesia aut oratorio privatim obire, ianuis clausis, voce submissa et campanis non pulsatis;

2° In ecclesia vero cathedrali ecclesiis paroecialibus vel in ecclesia quae unica sit in oppido, in iisque solis, permittuntur unius Missae celebratio, asservatio sanctissimi Sacramenti, administratio baptismatis, Eucharistiae, poenitentiae, assistentia matrimoniis, exclusa benedictione nuptiali, mortuorum exsequiae, vetita tamen quavis sollemnitate, benedictio aquae baptismalis et sacrorum oleorum, praedicatio verbi Dei. In his tamen sacris functionibus prohibetur cantus et pompa in sacra supellectili et sonitus campanarum, organorum, aliorumve instrumentorum musicalium; sacrum autem Viaticum ad infirmos privatim deferatur.

Can. 2272. § 1. In interdicto locali particulari, si interdictum fuerit altare vel sacellum alicuius ecclesiae, nullum sacrum officium seu sacer ritus in eisdem celebretur.

§ 2. Si interdictum fuerit coemeterium, fidelium quidem cadavera sepeliri ibidem possunt, sed sine ullo ecclesiastico ritu.

§ 3. Si latum fuerit in certam ecclesiam vel oratorium:

1° Si ecclesia fuerit capitularis nec interdictum sit Capitulum, valet praescriptum can. 2271, n. 1, nisi interdicti decretum praecipiat Missam conventualem celebrari et horas canonicas recitari in alia ecclesia aut oratorio;

2° Si fuerit paroecialis, servetur praescriptum cit. can. 2271, n. 2, nisi interdicti decretum aliam ecclesiam pro interdicti tempore eidem substituat.

Can. 2273. Interdicta civitate, interdicta quoque manent loca accessoria etiam exempta et ipsa ecclesia cathedralis; interdicta ecclesia, interdicta sunt sacella contigua, non vero coemeterium; interdicto sacello, non est interdicta integra ecclesia nec, interdicto coemeterio, interdicta est ecclesia ipsi contigua, sed interdicta sunt omnia oratoria in coemeterio erecta.

Can. 2274. § 1. Si communitas seu collegium delictum perpetraverit, interdictum ferri potest vel in singulas personas delinquentes, vel in communitatem, uti talem, vel in personas delinquentes et in communitatem.

§ 2. Si primum, servetur praescriptum can. 2275.

§ 3. Si alterum, communitas seu collegium nequit ius ullum spirituale exercere quod ei competat.

§ 4. Si tertium, effectus cumulantur.

Can. 2275. Personaliter interdicti:

1° Nequeunt divina officia celebrare eisve, excepta praedicatione verbi Dei, assistere; passive assistentes non est necesse ut expellantur; sed ab assistentia activa, quae aliquam secumferat participationem in divinis officiis celebrandis, repellantur interdicti post latam sententiam condemnatoriam vel declaratoriam, aut alioquin notorie interdicti;

2° Prohibentur Sacramenta et Sacramentalia ministrare, conficere et recipere, ad normam can. 2260 § 1, 2261;

3° Praescripto can. 2265 etiam ipsi adstringuntur;

4° Carent sepultura ecclesiastica ad normam can. 1240, § 1, n. 2.

Can. 2276. Qui interdicto locali vel interdicto in communitatem seu collegium subest, quin eidem causam dederit, nec alia censura prohibeatur, potest, si sit rite dispositus, Sacramenta recipere, ad normam canonum praecedentium, sine absolutione ab interdicto aliave satisfactione.

Can. 2277. Interdictum ab ingressu ecclesiae secumfert prohibitionem ne quis in ecclesia divina officia celebret vel eisdem assistat aut ecclesiasticam sepulturam habeat; si autem assistat, non est necesse ut expellatur, nec, si sepeliatur, oportet ut cadaver amoveatur.

 

ART. III
De suspensione

Can. 2278. § 1. Suspensio est censura qua clericus officio vel beneficio vel utroque prohibetur.

§ 2. Etiam suspensionis effectus separari queunt; sed, nisi aliud constet, in suspensione generaliter lata comprehenduntur omnes effectus qui in canonibus huius articuli enumerantur; contra, in suspensione ab officio vel a beneficio omnes tantum effectus alterutrius speciei.

Can. 2279. § 1. Suspensio ab officio simpliciter, nulla adiecta limitatione, vetat omnem actum tum potestatis ordinis et iurisdictionis, tum etiam merae administrationis ex officio competentis, excepta administratione bonorum proprii beneficii.

§ 2. Suspensio:

1° A iurisdictione generatim, vetat omnem actum potestatis iurisdictionis pro utroque foro tam ordinariae quam delegatae;

2° A divinis, omnem actum potestatis ordinis quam quis sive per sacram ordinationem sive per privilegium obtinet;

3° Ab ordinibus, omnem actum potestatis ordinis receptae per ordinationem;

4° A sacris ordinibus, omnem actum postestatis ordinis receptae per ordinationem in sacris;

5° A certo et definito ordine exercendo, omnem actum ordinis designati; suspensus autem prohibetur insuper eundem ordinem conferre et superiorem recipere receptumque post suspensionem exercere;

6° A certo et definito ordine conferendo, ipsum ordinem conferre, non vero inferiorem nec superiorem;

7° A certo et definito ministerio, ex. gr., audiendi confessiones, vel officio, ex. gr., cum cura animarum, omnem actum eiusdem ministerii vel officii;

8° Ab ordine pontificali, omnem actum potestatis ordinis episcopalis;

9° A pontificalibus, exercitium actuum pontificalium, ad normam can. 337, § 2.

Can. 2280. § 1. Suspensio a beneficio privat fructibus beneficii, excepta habitatione in aedibus beneficialibus, non autem iure administrandi bona beneficialia, nisi decretum vel sententia suspensionis ipsam administrandi potestatem suspenso expresse adimat et alii tribuat.

§ 2. Si, quamvis censura obstet, beneficiarius fructus percipiat, fructus restituere debet et ad hanc restitutionem cogi potest canonicis quoque, si opus sit, sanctionibus.

Can. 2281. Suspensio generaliter lata vel suspensio ab officio aut a beneficio afficit omnia officia aut beneficia, quae clericus habet in dioecesi Superioris suspendentis, nisi aliud appareat.

Can. 2282. Loci Ordinarius nequit clericum suspendere a determinato officio vel beneficio quod in aliena dioecesi reperiatur; sed suspensio latae sententiae, iure communi irrogata, afficit omnia officia vel beneficia in quacunque dioecesi possideantur.

Can. 2283. Quae de excommunicatione can. 2265 statuuntur, etiam suspensioni sunt applicanda.

Can. 2284. Si incursa fuerit censura suspensionis quae vetat administrationem Sacramentorum et Sacramentalium, servetur praescriptum can. 2261; si censura suspensionis quae prohibet actum iurisdictionis in foro seu interno seu externo, actus est invalidus, ex. gr., absolutio sacramentalis, si lata sit sententia condemnatoria vel declaratoria, aut Superior expresse declaret se ipsam iurisdictionis potestatem revocare; secus est illicitus tantum, nisi a fidelibus petitus fuerit ad normam mem. can. 2261, § 2.

Can. 2285. § 1. Si communitas seu collegium clericorum delictum commiserit, suspensio ferri potest vel in singulas personas delinquentes vel in communitatem, uti talem, vel in personas delinquentes et communitatem.

§ 2. Si primum, serventur huius articuli canones.

§ 3. Si alterum, communitas prohibetur exercitio iurium spiritualium quae ipsi, uti communitati, competunt.

§ 4. Si tertium, effectus cumulantur.

 

TITULUS IX
De poenis vindicativis

Can. 2286. Poenae vindicativae illae sunt, quae directe ad delicti expiationem tendunt ita ut earum remissio e cessatione contumaciae delinquentis non pendeat.

Can. 2287. Ab inflictis poenis vindicativis datur appellatio seu recursus in suspensivo, nisi aliud expresse in iure caveatur.

Can. 2288. Exceptis poenis degradationis, depositionis, privationis officii aut beneficii, et nisi urgeat necessitas reparandi scandalum, prudentiae iudicis remittitur, si reus talis sit ut prima vice post vitam laudabiliter peractam deliquerit, poenae ordinariae per sententiam condemnatoriam inflictae exsecutionem suspendere, ea tamen conditione ut, si reus intra proximum triennium aliud delictum eiusdem vel alterius generis commiserit, poenam utrique delicto debitam luat.

Can. 2289. Poena vindicativa finitur eius expiatione vel dispensatione ab eo concessa qui legitimam habeat dispensandi potestatem ad normam can. 2236.

Can. 2290. § 1. In casibus occultis urgentioribus, si ex observatione poenae vindicativae latae sententiae, reus seipsum proderet cum infamia et scandalo, quilibet confessarius potest in foro sacramentali obligationem servandae poenae suspendere, iniuncto onere recurrendi saltem intra mensem per epistolam et per confessarium, si id fieri possit sine gravi incommodo, reticito nomine, ad S. Poenitentiariam vel ad Episcopum facultate praeditum et standi eius mandatis.

§ 2. Et si in aliquo casu extraordinario hic recursus sit impossibilis, tunc ipsemet confessarius potest dispensationem concedere ad normam can. 2254, § 3.

 

CAPUT I
De poenis vindicativis communibus

Can. 2291. Poenae vindicativae quae omnes fideles pro delictorum gravitate afficere possunt, in Ecclesia praesertim sunt:

1° Interdictum locale et interdictum in communitatem seu collegium in perpetuum vel ad tempus praefinitum vel ad beneplacitum Superioris;

2° Interdictum ab ingressu ecclesiae in perpetuum vel ad tempus praefinitum vel ad beneplacitum Superioris;

3° Poenalis translatio vel suppressio sedis episcopalis vel paroecialis;

4° Infamia iuris;

5° Privatio sepulturae ecclesiasticae ad normam can. 1240, § 1;

6° Privatio Sacramentalium;

7° Privatio vel suspensio ad tempus pensionis quae ab Ecclesia vel ex bonis Ecclesiae solvitur, vel alius iuris seu privilegii ecclesiastici;

8° Remotio ab actibus legitimis ecclesiasticis exercendis;

9° Inhabilitas ad gratias ecclesiasticas aut munia in Ecclesia quae statum clericalem non requirant, vel ad gradus academicos auctoritate ecclesiastica consequendos;

10° Privatio vel suspensio ad tempus muneris facultatis vel gratiae iam obtentae;

11° Privatio iuris praecedentiae vel vocis activae et passivae vel iuris ferendi titulos honoris, vestem insignia, quae Ecclesia concesserit;

12° Mulcta pecuniaria.

Can. 2292. Poenalis suppressio aut translatio sedis episcopalis est Romano Pontifici reservata; sedis autem paroecialis, a locorum Ordinariis decerni nequit, nisi cum consilio Capituli.

Can. 2293. § 1. Infamia est vel iuris vel facti.

§ 2. Infamia iuris illa est quae casibus iure communi expressis statuitur.

§ 3. Infamia facti contrahitur, quando quis, ob patratum delictum vel ob pravos mores, bonam existimationem apud fideles probos et graves amisit, de quo iudicium spectat ad Ordinarium.

§ 4. Neutra afficit delinquentis consanguineos aut affines, firmo praescripto can. 2147, § 2, n. 3.

Can. 2294. § 1. Qui infamia iuris laborat, non solum est irregularis ad normam can. 984, n. 5, sed insuper est inhabilis ad obtinenda beneficia, pensiones, officia et dignitates ecclesiasticas, ad actus legitimos ecclesiasticos perficiendos, ad exercitium iuris aut muneris ecclesiastici, et tandem arceri debet a ministerio in sacris functionibus exercendo.

§ 2. Qui laborat infamia facti, repelli debet tum a recipiendis ordinibus ad normam can. 987, n. 7, dignitatibus, beneficiis, officiis ecclesiasticis, tum ab exercendo sacro ministerio et ab actibus legitimis ecclesiasticis.

Can. 2295. Infamia iuris desinit sola dispensatione a Sede Apostolica concessa; infamia facti cum bona existimatio apud fideles probos et graves, omnibus perpensis adiunctis et praesertim diuturna rei emendatione, fuerit, prudenti Ordinarii iudicio, recuperata.

Can. 2296. § 1. Si agatur de rebus ad quas assequendas capacitas iure communi statuitur, inhabilitatis poenam infligere una Sedes Apostolica potest.

§ 2. Iura iam quaesita non amittuntur ob supervenientem inhabilitatem, nisi huic addatur poena privationis.

Can. 2297. Mulctas pecuniarias iure communi inflictas, quarum erogatio non sit eodem iure praefinita, aliasque iure peculiari statutas vel statuendas, Ordinarii locorum erogare debent in pios usus, non vero in commodum mensae episcopalis aut capitularis.

 

CAPUT II
De peculiaribus clericorum poenis vindicativis

Can. 2298. Poenae vindicativae quae clericis tantum applicantur, sunt:

1° Prohibitio exercendi sacrum ministerium praeterquam in certa ecclesia;

2° Suspensio in perpetuum vel ad tempus praefinitum, vel ad beneplacitum Superioris;

3° Translatio poenalis ab officio vel beneficio obtento ad inferius;

4° Privatio alicuius iuris cum beneficio vel officio coniuncti;

5° Inhabilitas ad omnes vel ad aliquot dignitates, officia, beneficia aliave munera propria clericorum;

6° Privatio poenalis beneficii vel officii cum vel sine pensione;

7° Prohibitio commorandi in certo loco vel territorio;

8° Praescriptio commorandi in certo loco vel territorio;

9° Privatio ad tempus habitus ecclesiastici;

10° Depositio;

11° Privatio perpetua habitus ecclesiastici;

12° Degradatio.

Can. 2299. § 1. Si clericus beneficium inamovibile obtineat, eodem in poenam privari potest solum in casibus iure expressis; si amovibile, etiam ob alias rationabiles causas.

§ 2. Clerici obtinentes beneficia, officia, dignitates, possunt etiam aliquo tantum ministerio cum iisdem coniuncto, ex. gr., ministerio praedicandi, confessiones audiendi, etc., prohiberi ad certum tempus.

§ 3. Nequit clericus privari beneficio aut pensione cuius titulo ordinatus fuit nisi aliunde eius honestae sustentationi provideatur, salvo praescripto can. 2303, 2304.

Can. 2300. Si clericus gravia scandala praebeat et monitus non resipiscat, nec scandalum queat aliter removeri, potest interim privari iure deferendi habitum ecclesiasticum; quae privatio, dum perdurat, secumfert prohibitionem exercendi ministeria quaevis ecclesiastica et privationem privilegiorum clericalium.

Can. 2301. Ordinarius nequit praescribere ut clericus certo in loco, extra fines suae dioecesis, commoretur, nisi accedat consensus Ordinarii illius loci vel agatur de domo poenitentiae seu emendationis clericis non solum dioecesanis, sed etiam extraneis destinata, aut de domo religiosa exempta, Superiore eiusdem consentiente.

Can. 2302. Tam praescriptio quam prohibitio certo in loco commorandi et collocatio in domo poenitentiae aut in domo religiosa, praesertim si diu duraturae sint, imponantur tantum in casibus gravibus, in quibus, prudenti Ordinarii iudicio, eae poenae necessariae sint ad clerici emendationem aut scandali reparationem.

Can. 2303. § 1. Depositio, firmis obligationibus e suscepto ordine exortis et privilegiis clericalibus, secumfert tum suspensionem ab officio, et inhabilitatem ad quaelibet officia, dignitates, beneficia, pensiones, munera in Ecclesia, tum etiam privationem illorum quae reus habeat, licet eorum titulo fuerit ordinatus.

§ 2. Sed hoc ultimo in casu, si clericus vere indigeat, Ordinarius pro sua caritate, quo meliore modo fieri potest, ei providere curet, ne cum dedecore status clericalis mendicare cogatur.

§ 3. Poena depositionis infligi nequit, nisi in casibus iure expressis.

Can. 2304. § 1. Si clericus depositus non det emendationis signa et praesertim si scandalum dare pergat monitusque non resipiscat, Ordinarius potest eum perpetuo privare iure deferendi habitum ecclesiasticum.

§ 2. Haec privatio secumfert privationem privilegiorum clericalium et cessationem praescripti can. 2303, § 2.

Can. 2305. § 1. Degradatio in se continet depositionem, perpetuam privationem habitus ecclesiastici et reductionem clerici ad statum laicalem.

§ 2. Haec poena ferri solummodo potest propter delictum in iure expressum, aut si clericus, iam depositus et habitu clericali privatus, grave adhuc scandalum per annum praebere pergat.

§ 3. Alia est verbalis seu edictalis, quae sola sententia irrogatur, ita tamen ut omnes suos effectus iuridicos statim habeat sine ulla exsecutione; alia realis, si serventur sollemnia praescripta in Pontificali Romano.

 

TITULUS X
De remediis poenalibus et poenitentiis

CAPUT I
De remediis poenalibus

Can. 2306. Remedia poenalia sunt:

1° Monitio;

2° Correptio;

3° Praeceptum;

4° Vigilantia.

Can. 2307. Eum qui versatur in proxima occasione delictum committendi vel in quem, ex inquisitione peracta, gravis suspicio cadit delicti commissi, Ordinarius per se vel per interpositam personam moneat.

Can. 2308. Si ex alicuius conversatione scandalum vel gravis ordinis perturbatio oriantur, est locus correptioni, ab Ordinario per se vel per interpositam personam, etiam per epistolam faciendae, peculiaribus accommodatae conditionibus personae et facti de quo agitur.

Can. 2309. § 1. Tam monitio quam correptio potest esse vel publica vel secreta.

§ 2. Correptio vel monitio publica fiat vel coram notario aut duobus testibus, vel per epistolam ita tamen ut de receptione et tenore epistolae ex aliquo documento constet.

§ 3. Correptio publica fieri tantum potest adversus reum de delicto convictum vel confessum; et est iudicialis, si fiat a iudice pro tribunali sedente vel ab Ordinario ante processum criminalem.

§ 4. Correptio iudicialis vel habetur loco poenae vel fit ad augendam poenam, praecipue si agatur de recidivo.

§ 5. De monitione et correptione, etsi secreto factae fuerint, constare debet ex aliquo documento in secreto archivo Curiae asservando.

§ 6. Tam correptio quam monitio fieri potest semel vel pluries, pro Superioris arbitrio et prudentia.

Can. 2310. Monitionibus et correptionibus incassum factis, vel si ex eisdem effectum sperare non liceat, datur praeceptum, quo quid agere quidve evitare praeventus debeat, accurate indicetur, cum poenae comminatione in casu transgressionis.

Can. 2311. § 1. Si casus gravitas ferat et praecipue si agatur de eo qui in periculo versetur relabendi in idem crimen, eum Ordinarius submittat vigilantiae.

§ 2. Vigilantia praecipi quoque potest ad augendam poenam, praecipue in recidivos.

 

CAPUT II
De poenitentiis

Can. 2312. § 1. Poenitentiae in foro externo imponuntur ut delinquens vel poenam effugiat, vel poenae contractae absolutionem aut dispensationem recipiat.

§ 2. Ob delictum aut transgressionem occultam nunquam poenitentia publica imponatur.

§ 3. Poenitentiae non tam secundum quantitatem delicti, quam secundum poenitentis contritionem moderandae sunt, pensatis qualitatibus personarum et delictorum adiunctis.

Can. 2313. § 1. Praecipuae poenitentiae sunt praecepta:

1° Recitandi determinatas preces;

2° Peragendi piam aliquam peregrinationem vel alia pietatis opera;

3° Servandi peculiare ieiunium;

4° Erogandi eleemosynas in pios usus;

5° Peragendi exercitia spiritualia in pia aut religiosa domo per aliquot dies.

§ 2. Poenitentias Ordinarius pro sua prudentia addere potest poenali remedio monitionis et correptionis.

 

PARS TERTIA
DE POENIS IN SINGULA DELICTA

TITULUS XI
De delictis contra fidem et unitatem Ecclesiae

Can. 2314. § 1. Omnes a christiana fide apostatae et omnes et singuli haeretici aut schismatici:

1° Incurrunt ipso facto excommunicationem;

2° Nisi moniti resipuerint, priventur beneficio, dignitate, pensione, officio aliove munere, si quod in Ecclesia habeant, infames declarentur, et clerici, iterata monitione, deponantur;

3° Si sectae acatholicae nomen dederint vel publice adhaeserint, ipso facto infames sunt et, firmo praescripto can. 188, n. 4, clerici, monitione incassum praemissa, degradentur.

§ 2. Absolutio ab excommunicatione de qua in § 1, in foro conscientiae impertienda, est speciali modo Sedi Apostolicae reservata. Si tamen delictum apostasiae, haeresis vel schismatis ad forum externum Ordinarii loci quovis modo deductum fuerit, etiam per voluntariam confessionem, idem Ordinarius, non vero Vicarius Generalis sine mandato speciali, resipiscentem, praevia abiuratione iuridice peracta aliisque servatis de iure servandis, sua auctoritate ordinaria in foro exteriore absolvere potest; ita vero absolutus, potest deinde a peccato absolvi a quolibet confessario in foro conscientiae. Abiuratio vero habetur iuridice peracta cum fit coram ipso Ordinario loci vel eius delegato et saltem duobus testibus.

Can. 2315. Suspectus de haeresi, qui monitus causam suspicionis non removeat, actibus legitimis prohibeatur, et clericus praeterea, repetita inutiliter monitione, suspendatur a divinis; quod si intra sex menses a contracta poena completos suspectus de haeresi sese non emendaverit, habeatur tanquam haereticus, haereticorum poenis obnoxius.

Can. 2316. Qui quoquo modo haeresis propagationem sponte et scienter iuvat, aut qui communicat in divinis cum haereticis contra praescriptum can. 1258, suspectus de haeresi est.

Can. 2317. Pertinaciter docentes vel defendentes sive publice sive privatim doctrinam, quae ab Apostolica Sede vel a Concilio Generali damnata quidem fuit, sed non uti formaliter haeretica, arceantur a ministerio praedicandi verbum Dei audiendive sacramentales confessiones et a quolibet docendi munere, salvis aliis poenis quas sententia damnationis forte statuerit, vel quas Ordinarius, post monitionem, necessarias ad reparandum scandalum duxerit.

Can. 2318. § 1. In excommunicationem Sedi Apostolicae speciali modo reservatam ipso facto incurrunt, opere publici iuris facto, editores librorum apostatarum, haereticorum et schismaticorum, qui apostasiam, haeresim, schisma propugnant, itemque eosdem libros aliosve per apostolicas litteras nominatim prohibitos defendentes aut scienter sine debita licentia legentes vel retinentes.

§ 2. Auctores et editores qui sine debita licentia sacrarum Scripturarum libros vel earum adnotationes aut commentarios imprimi curant, incidunt ipso facto in excommunicationem nemini reservatam.

Can. 2319. § 1. Subsunt excommunicationi latae sententiae Ordinario reservatae catholici:

1° Qui matrimonium ineunt coram ministro acatholico contra praescriptum can. 1063, § 1;

2° Qui matrimonio uniuntur cum pacto explicito vel implicito ut omnis vel aliqua proles educetur extra catholicam Ecclesiam;

3° Qui scienter liberos suos acatholicis ministris baptizandos offerre praesumunt;

4° Parentes vel parentum locum tenentes qui liberos in religione acatholica educandos vel instituendos scienter tradunt.

§ 2. Ii de quibus in § 1, nn. 2-4, sunt praeterea suspecti de haeresi.

 

TITULUS XII
De delictis contra religionem

Can. 2320. Qui species consecratas abiecerit vel ad malum finem abduxerit aut retinuerit, est suspectus de haeresi; incurrit in excommunicationem latae sententiae specialissimo modo Sedi Apostolicae reservatam; est ipso facto infamis, et clericus praeterea est deponendus.

Can. 2321. Sacerdotes qui contra praescripta can. 806, § 1, 808 praesumpserint Missam eodem die iterare vel eam celebrare non ieiuni, suspendantur a Missae celebratione ad tempus ab Ordinario secundum diversa rerum adiuncta, praefiniendum.

Can. 2322. Ad ordinem sacerdotalem non promotus:

1° Si Missae celebrationem simulaverit aut sacramentalem confessionem exceperit, excommunicationem ipso facto contrahit, speciali modo Sedi Apostolicae reservatam; et insuper laicus quidem privetur pensione aut munere, si quod habeat in Ecclesia, aliisque poenis pro gravitate culpae puniatur; clericus vero deponatur;

2° Si alia munia sacerdotalia usurpaverit, ab Ordinario pro gravitate culpae puniatur.

Can. 2323. Qui blasphemaverit vel periurium extra iudicium commiserit, prudenti Ordinarii arbitrio puniatur, maxime clericus.

Can. 2324. Qui deliquerint contra praescriptum can. 827, 828, 840, § 1, ab Ordinario pro gravitate culpae puniantur, non exclusa, si res ferat, suspensione aut beneficii vel officii ecclesiastici privatione, vel, si de laicis agatur, excommunicatione.

Can. 2325. Qui superstitionem exercuerit vel sacrilegium perpetraverit, pro gravitate culpae ab Ordinario puniatur, salvis poenis iure statutis contra aliquos actus superstitiosos vel sacrilegia.

Can. 2326. Qui falsas reliquias conficit, aut scienter vendit, distribuit vel publicae fidelium venerationi exponit, ipso facto excommunicationem Ordinario reservatam contrahit.

Can. 2327. Quaestum facientes ex indulgentiis plectuntur ipso facto excommunicatione Sedi Apostolicae simpliciter reservata.

Can. 2328. Qui cadavera vel sepulcra mortuorum ad furtum vel alium malum finem violaverit, interdicto personali puniatur, sit ipso facto infamis, et clericus praeterea deponatur.

Can. 2329. Ecclesiae vel coemeterii violatores, de quibus in can. 1172, 1207, interdicto ab ingressu ecclesiae aliisque congruis poenis ab Ordinario pro gravitate delicti puniantur.

 

TITULUS XIII
De delictis contra auctoritates, personas, res ecclesiasticas

Can. 2330. Quod attinet ad poenas statutas in delicta quae in eligendo Summo Pontifice committi possunt, unice standum const. Pii X Vacante Sede Apostolica, 25. Dec. 1904.

Can. 2331. § 1. Qui Romano Pontifici vel proprio Ordinario aliqilid legitime praecipienti vel prohibenti pertinaciter non obtemperant, congruis poenis, censuris non exclusis, pro gravitate culpae puniantur.

§ 2. Conspirantes vero contra auctoritatem Romani Pontificis eiusve Legati vel proprii Ordinarii aut contra eorum legitima mandata, itemque subditos ad inobedientiam erga ipsos provocantes, censuris aliisve poenis coerceantur; et dignitatibus, beneficiis aliisve muneribus, si sint clerici; voce activa et passiva atque officio, si religiosi, priventur.

Can. 2332. Omnes et singuli cuiuscunque status, gradus seu conditionis etiam regalis, episcopalis vel cardinalitiae fuerint, a legibus, decretis, mandatis Romani Pontificis pro tempore exsistentis ad universale Concilium appellantes, sunt suspecti de haeresi et ipso facto contrahunt excommunicationem Sedi Apostolicae speciali modo reservatam; Universitates vero, Collegia, Capitula aliaeve personae morales, quocunque nomine nuncupentur, interdictum speciali modo Sedi Apostolicae pariter reservatum incurrunt.

Can. 2333. Recurrentes ad laicam potestatem ad impediendas litteras vel acta quaelibet a Sede Apostolica vel ab eiusdem Legatis profecta, eorumve promulgationem vel exsecutionem directe vel indirecte prohibentes, aut eorum causa sive eos ad quos pertinent litterae vel acta sive alios laedentes vel perterrefacientes, ipso facto subiaceant excommunicationi Sedi Apostolicae speciali modo reservatae.

Can. 2334. Excommunicatione latae sententiae speciali modo Sedi Apostolicae reservata plectuntur:

1° Qui leges, mandata, vel decreta contra libertatem aut iura Ecclesiae edunt;

2° Qui impediunt directe vel indirecte exercitium iurisdictionis ecclesiasticae sive interni sive externi fori, ad hoc recurrentes ad quamlibet laicalem potestatem.

Can. 2335. Nomen dantes sectae massonicae aliisve eiusdem generis associationibus quae contra Ecclesiam vel legitimas civiles potestates machinantur, contrahunt ipso facto excommunicationem Sedi Apostolicae simpliciter reservatam.

Can. 2336. § 1. Clerici qui delictum commiserunt de quo in can. 2334, 2335, praeter poenas citatis canonibus statutas, poena suspensionis vel privationis ipsius beneficii, officii, dignitatis, pensionis aut muneris, si qua forte in Ecclesia habeant; religiosi autem privatione officii et vocis activae ac passivae aliisque poenis ad normam constitutionum plectantur.

§ 2. Insuper clerici et religiosi nomen dantes sectae massonicae aliisque similibus associationibus denuntiari debent Sacrae Congregationi S. Officii.

Can. 2337. § 1. Si parochus, ad impediendum exercitium ecclesiasticae iurisdictionis, ausus fuerit turbas ciere, publicas pro se subscriptiones promovere, populum sermonibus aut scriptis excitare aliaque similia agere, pro gravitate culpae, secundum prudens Ordinarii iudicium, puniatur, non exclusa, si res ferat, suspensione.

§ 2. Eodem modo puniat Ordinarius sacerdotem qui multitudinem quoquo modo excitet ad impediendum ingressum in paroeciam sacerdotis legitime nominati in parochum aut oeconomum.

Can. 2338. § 1. Absolvere praesumentes sine debita facultate ab excommunicatione latae sententiae specialissimo vel speciali modo Sedi Apostolicae reservata, incurrunt ipso facto in excommunicationem Sedi Apostolicae simpliciter reservatam.

§ 2. Impendentes quodvis auxilium vel favorem excommunicato vitando in delicto propter quod excommunicatus fuit; itemque clerici scienter et sponte in divinis cum eodem communicantes et ipsum in divinis officiis recipientes, ipso facto incurrunt in excommunicationem Sedi Apostolicae simpliciter reservatam.

§ 3. Scienter celebrantes vel celebrari facientes divina in locis interdictis vel admittentes ad celebranda officia divina per censuram vetita clericos excommunicatos, interdictos, suspensos post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam, interdictum ab ingressu ecclesiae ipso iure contrahunt, donec, arbitrio eius cuius sententiam contempserunt, congruenter satisfecerint.

§ 4. Qui causam dederunt interdicto locali aut interdicto in communitatem seu collegium, sunt ipso facto personaliter interdicti.

Can. 2339. Qui ausi fuerint mandare seu cogere tradi ecclesiasticae sepulturae infideles, apostatas a fide, vel haereticos, schismaticos, aliosve sive excommunicatos sive interdictos contra praescriptum can. 1240, § 1, contrahunt excommunicationem latae sententiae nemini reservatam; sponte vero sepulturam eisdem donantes, interdictum ab ingressu ecclesiae Ordinario reservatum.

Can. 2340. § 1. Si quis, obdurato animo, per annum insorduerit in censura excommunicationis, est de haeresi suspectus.

§ 2. Si clericus in censura suspensionis per semestre perseveraverit, graviter moneatur; et si, exacto a monitione mense, a contumacia non recesserit, privetur beneficiis aut officiis, si qua in Ecclesia forte habeat.

Can. 2341. Si quis contra praescriptum can. 120 ausus fuerit ad iudicem laicum trahere aliquem ex S. R. E. Cardinalibus vel Legatis Sedis Apostolicae, vel Officialibus maioribus Romanae Curiae ob negotia ad eorum munus pertinentia, vel Ordinarium proprium, contrahit ipso facto excommunicationem Sedi Apostolicae speciali modo reservatam; si alium Episcopum etiam mere titularem, vel Abbatem aut Praelatum nullius, vel aliquem ex supremis religionum iuris pontificii Superioribus, excommunicationem latae sententiae Sedi Apostolicae simpliciter reservatam; demum si, non obtenta ab Ordinario loci licentia, aliam personam privilegio fori fruentem, clericus quidem incurrit ipso facto in suspensionem ab officio reservatam Ordinario, laicus autem congruis poenis pro gravitate culpae a proprio Ordinario puniatur.

Can. 2342. Plectuntur ipso facto excommunicatione Sedi Apostolicae simpliciter reservata:

1° Clausuram monialium violantes, cuiuscunque generis aut conditionis vel sexus sint, in earum monasteria sine legitima licentia ingrediendo, pariterque eos introducentes vel admittentes; quod si clerici sint, praeterea suspendantur per tempus pro gravitate culpae ab Ordinario definiendum;

2° Mulieres violantes regularium virorum clausuram et Superiores aliique, quicunque ii sint, eas cuiuscunque aetatis introducentes vel admittentes; et praeterea religiosi introducentes vel admittentes priventur officio, si quod habeant, et voce activa ac passiva;

3° Moniales e clausura illegitime exeuntes contra praescriptum can. 601.

Can. 2343. § 1. Qui violentas manus in personam Romani Pontificis iniecerit:

1° Excommunicationem contrahit latae sententiae Sedi Apostolicae specialissimo modo reservatam; et est ipso facto vitandus;

2° Est ipso iure infamis;

3° Clericus est degradandus.

§ 2. Qui in personam S. R. E. Cardinalis vel Legati Romani Pontificis:

1° In excommunicationem incurrit latae sententiae Sedi Apostolicae speciali modo reservatam;

2° Est ipso iure infamis;

3° Privetur beneficiis, officiis, dignitatibus, pensionibus et quolibet munere, si quod in Ecclesia habeat.

§ 3. Qui in personam Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi etiam titularis tantum, incurrit in excommunicationem latae sententiae Sedi Apostolicae speciali modo reservatam.

§ 4. Qui in personam aliorum clericorum vel utriusque sexus religiosorum, subiaceat ipso facto excommunicationi Ordinario proprio reservatae, qui praeterea aliis poenis, si res ferat, pro suo prudenti arbitrio eum puniat.

Can. 2344. Qui Romanum Pontificem, S. R. E. Cardinalem, Legatum Romani Pontificis, Sacras Congregationes Romanas, Tribunalia Sedis Apostolicae eorumque officiales maiores, proprium Ordinarium publicis ephemeridibus, concionibus, libellis sive directe sive indirecte, iniuriis affecerit, aut simultates vel odia contra eorundem acta, decreta, decisiones, sententias excitaverit, ab Ordinario non solum ad instantiam partis, sed etiam ex officio adigatur, per censuras quoque, ad satisfactionem praestandam, aliisve congruis poenis vel poenitentiis, pro gravitate culpae et scandali reparatione, puniatur.

Can. 2345. Usurpantes vel detinentes per se vel per alios bona aut iura ad Ecclesiam Romanam pertinentia, subiaceant excommunicationi latae sententiae speciali modo Sedi Apostolicae reservatae; et si clerici fuerint, praeterea dignitatibus, beneficiis, officiis, pensionibus priventur atque inhabiles ad eadem declarentur.

Can. 2346. Si quis bona ecclesiastica cuiuslibet generis, sive mobilia sive immobilia, sive corporalia sive incorporalia, per se vel per alios in proprios usus convertere et usurpare praesumpserit aut impedire ne eorundem fructus seu reditus ab iis, ad quos iure pertinent, percipiantur, excommunicationi tandiu subiaceat, quandiu bona ipsa integre restituerit, praedictum impedimentum removerit, ae deinde a Sede Apostolica absolutionem impetraverit; quod si eiusdem ecclesiae seu bonorum patronus fuerit, etiam iure patronatus eo ipso privatus exsistat; clericus vero, hoc delictum committens vel in eodem consentiens, privetur praeterea beneficiis quibuslibet, ad alia quaelibet inhabilis efficiatur et a suorum ordinum exsecutione, etiam post integram satisfactionem et absolutionem, sui Ordinarii arbitrio suspendatur.

Can. 2347. Firma nullitate actus et obligatione, etiam per censuram urgenda, restituendi bona illegitime acquisita ac reparandi damna forte illata, qui bona ecclesiastica alienare praesumpserit aut in iis alienandis consensum praebere contra praescripta can. 534, § 1, et can. 1532:

1° Si agatur de re cuius pretium non excedit mille libellas, congruis poenis a legitimo Superiore ecclesiastico puniatur;

2° Si agatur de re cuius pretium sit supra mille, sed infra triginta millia libellarum, privetur patronus iure patronatus; administrator, munere administratoris; Superior vel oeconomus religiosus, proprio officio et habilitate ad cetera officia, praeter alias congruas poenas a Superioribus infligendas; Ordinarius vero aliique clerici, officium, beneficium, dignitatem, munus in Ecclesia obtinentes, solvant duplum favore ecclesiae vel piae causae laesae; ceteri clerici suspendantur ad tempus ab Ordinario definiendum;

3° Quod si beneplacitum apostolicum, in memoratis canonibus praescriptum, fuerit scienter praetermissum, omnes quovis modo reos sive dando sive recipiendo sive consensum praebendo, manet praeterea excommunicatio latae sententiae nemini reservata.

Can. 2348. Qui legatum vel donationem ad causas pias sive actu inter vivos sive testamento, etiam per fiduciam, obtinuerit et implere negligat, ab Ordinario, etiam per censuram, ad id cogatur.

Can. 2349. Recusantes praestationes legitime debitas ad normam can. 463, § 1, 1507, prudenti arbitrio Ordinarii puniantur, donec satisfecerint.

 

TITULUS XIV
De delictis contra vitam, libertatem, proprietatem, bonam famam ac bonos mores

Can. 2350. § 1. Procurantes abortum, matre non excepta, incurrunt, effectu secuto, in excommumcationem latae sententiae Ordinario reservatam; et si sint clerici, praeterea deponantur.

§ 2. Qui in seipsos manus intulerint, si quidem mors secuta sit, sepultura ecclesiastica priventur ad normam can. 1240, § 1, n. 3; secus, arceantur ab actibus legitimis ecclesiasticis et, si sint clerici, suspendantur ad tempus ab Ordinario definiendum, et a beneficiis aut officiis curam animarum interni vel externi fori adnexam habentibus removeantur.

Can. 2351. § 1. Servato praescripto can. 1240, § 1, n. 4, duellum perpetrantes aut simpliciter ad illud provocantes vel ipsum acceptantes vel quamlibet operam aut favorem praebentes, nec non de industria spectantes illudque permittentes vel quantum in ipsis est non prohibentes, cuiuscunque dignitatis sint, subsunt ipso facto excommunicationi Sedi Apostolicae simpliciter reservatae.

§ 2. Ipsi vero duellantes et qui eorum patrini vocantur, sunt praeterea ipso facto infames.

Can. 2352. Excommunicatione nemini reservata ipso facto plectuntur omnes, qualibet etiam dignitate fulgentes, qui quoquo modo cogant sive virum ad statum clericalem amplectendum, sive virum aut mulierem ad religionem ingrediendam vel ad emittendam religiosam professionem tam sollemnem quam simplicem, tam perpetuam quam temporariam.

Can. 2353. Qui intuitu matrimonii vel explendae libidinis causa rapuerit mulierem nolentem vi aut dolo, vel mulierem minoris aetatis consentientem quidem, sed insciis vel contradicentibus parentibus aut tutoribus, ipso iure exclusus habeatur ab actibus legitimis ecclesiasticis et insuper aliis poenis pro gravitate culpae plectatur.

Can. 2354. § 1. Laicus qui fuerit legitime damnatus ob delictum homicidii, raptus impuberum alterutrius sexus, venditionis hominis in servitutem vel alium malum finem, usurae, rapinae, furti qualificati vel non qualificati in re valde notabili, incendii vel malitiosae ac valde notabilis rerum destructionis, gravis mutilationis vel vulnerationis vel violentiae, ipso iure exclusus habeatur ab actibus legitimis ecclesiasticis et a quolibet munere, si quod in Ecclesia habeat, firmo onere reparandi damna.

§ 2. Clericus vero qui aliquod delictum commiserit de quibus in § 1, a tribunali ecclesiastico puniatur, pro diversa reatus gravitate, poenitentiis, censuris, privatione officii ac beneficii, dignitatis, et, si res ferat, etiam depositione; reus vero homicidii culpabilis degradetur.

Can. 2355. Si quis non re, sed verbis vel scriptis vel alia quavis ratione iniuriam cuiquam irrogaverit vel eius bonam famam laeserit, non solum potest ad normam can. 1618, 1938 cogi ad debitam satisfactionem praestandam damnaque reparanda, sed praeterea congruis poenis ac poenitentiis puniri, non exclusa, si de clericis agatur et causa ferat, suspensione aut remotione ab officio et beneficio.

Can. 2356. Bigami, idest qui, obstante coniugali vinculo, aliud matrimonium, etsi tantum civile, ut aiunt, attentaverint, sunt ipso facto infames; et si, spreta Ordinarii monitione, in illicito contubernio persistant, pro diversa reatus gravitate excommunicentur vel personali interdicto plectantur.

Can. 2357. § 1. Laici legitime damnati ob delicta contra sextum cum minoribus infra aetatem sexdecim annorum commissa, vel ob stuprum, sodomiam, incestum, lenocinium, ipso facto infames sunt, praeter alias poenas quas Ordinarius infligendas iudicaverit.

§ 2. Qui publicum adulterii delictum commiserint, vel in concubinatu publice vivant, vel ob alia delicta contra sextum decalogi praeceptum legitime fuerint damnati, excludantur ab actibus legitimis ecclesiasticis, donec signa verae resipiscentiae dederint.

Can. 2358. Clerici in minoribus ordinibus constituti, rei alicuius delicti contra sextum decalogi praeceptum, pro gravitate culpae puniantur etiam dimissione e statu clericali, si delicti adiuncta id suadeant, praeter poenas de quibus in can. 2357, si his locus sit.

Can. 2359. § 1. Clerici in sacris sive saeculares sive religiosi concubinarii, monitione inutiliter praemissa, cogantur ab illicito contubernio recedere et scandalum reparare suspensione a divinis, privatione fructuum officii, beneficii, dignitatis, servato praescripto can. 2176-2181.

§ 2. Si delictum admiserint contra sextum decalogi praeceptum cum minoribus infra aetatem sexdecim annorum, vel adulterium, stuprum, bestialitatem, sodomiam, lenocinium, incestum cum consanguineis aut affinibus in primo gradu exercuerint, suspendantur, infames declarentur, quolibet officio, beneficio, dignitate, munere, si quod habeant, priventur, et in casibus gravioribus deponantur.

§ 3. Si aliter contra sextum decalogi praeceptum deliquerint, congruis poenis secundum casus gravitatem coerceantur, non excepta officii vel beneficii privatione, maxime si curam animarum gerant.

 

TITULUS XV
De crimine falsi

Can. 2360. § 1. Omnes fabricatores vel falsarii litterarum, decretorum vel rescriptorum Sedis Apostolicae vel iisdem litteris, decretis vel rescriptis scienter utentes incurrunt ipso facto in excommunicationem speciali modo Sedi Apostolicae reservatam.

§ 2. Clerici delictum de quo in § 1 committentes aliis poenis praeterea coerceantur, quae usque ad privationem beneficii, officii, dignitatis et pensionis ecclesiasticae extendi possunt; religiosi autem priventur omnibus officiis quae in religione habent et voce activa ac passiva, praeter alias poenas in propriis cuiusque constitutionibus statutas.

Can. 2361. Si quis in precibus ad rescriptum a Sede Apostolica vel a loci Ordinario impetrandum fraude vel dolo verum reticuerit aut falsum exposuerit, potest a suo Ordinario pro culpae gravitate puniri, salvo praescripto can. 45, 1054.

Can. 2362. Litterarum vel actorum ecclesiasticorum tam publicorum quam privatorum fabricatores vel falsarii vel huiusmodi documentis scienter utentes, pro gravitate delicti coerceantur, firmo praescripto can. 2406, § 1.

Can. 2363. Si quis per seipsum vel per alios confessarium de sollicitationis crimine apud Superiores falso denuntiaverit, ipso facto incurrit in excommunicationem speciali modo Sedi Apostolicae reservatam, a qua nequit ullo in casu absolvi, nisi falsam denuntiationem formaliter retractaverit, et damna, si qua inde secuta sint, pro viribus reparaverit; imposita insuper gravi ac diuturna poenitentia, firmo praescripto can. 894.

 

TITULUS XVI
De delictis in administratione vel susceptione ordinum aliorumque Sacramentorum

Can. 2364. Minister qui ausus fuerit Sacramenta administrare illis qui iure sive divino sive ecclesiastico eadem recipere prohibentur, suspendatur ab administrandis Sacramentis per tempus prudenti Ordinarii arbitrio definiendum aliisque poenis pro gravitate culpae puniatur, firmis peculiaribus poenis in aliqua huius generis delicta iure statutis.

Can. 2365. Presbyter qui nec a iure nec ex Romani Pontificis concessione facultatem habens sacramentum confirmationis ministrare ausus fuerit, suspendatur; si vero facultatis sibi factae limites praetergredi praesumpserit, eadem facultate eo ipso privatus exsistat.

Can. 2366. Sacerdos qui sine necessaria iurisdictione praesumpserit sacramentales confessiones audire, est ipso facto suspensus a divinis; qui vero a peceatis reservatis absolvere, ipso facto suspensus est ab audiendis confessionibus.

Can. 2367. § 1. Absolvens vel fingens absolvere complicem in peccato turpi incurrit ipso facto in excommunicationem specialissimo modo Sedi Apostolicae reservatam; idque etiam in mortis articulo, si alius sacerdos, licet non approbatus ad confessiones, sine gravi aliqua exoritura infamia et scandalo, possit excipere morientis confessionem, excepto casu quo moribundus recuset alii confiteri.

§ 2. Eandem excommunicationem non effugit absolvens vel fingens absolvere complicem qui peccatum quidem complicitatis, a quo nondum est absolutus, non confitetur, sed ideo ita se gerit, quia ad id a complice confessario sive directe sive indirecte inductus est.

Can. 2368. § 1. Qui sollicitationis crimen de quo in can. 904, commiserit, suspendatur a celebratione Missae et ab audiendis sacramentalibus confessionibus vel etiam pro delicti gravitate inhabilis ad ipsas excipiendas declaretur, privetur omnibus beneficiis, dignitatibus, voce activa et passiva, et inhabilis ad ea omnia declaretur, et in casibus gravioribus degradationi quoque subiiciatur.

§ 2. Fidelis vero, qui scienter omiserit eum, a quo sollicitatus fuerit, intra mensem denuntiare contra praescriptum can. 904, incurrit in excommunicationem latae sententiae nemini reservatam, non absolvendus nisi postquam obligationi satisfecerit aut se satisfacturum serio promiserit.

Can. 2369. § 1. Confessarium, qui sigillum sacramentale directe violare praesumpserit, manet excommunicatio specialissimo modo Sedi Apostolicae reservata; qui vero indirecte tantum, obnoxius est poenis, de quibus in can. 2368, § 1.

§ 2. Quicunque praescriptum can. 889, § 2 temere violaverit, pro reatus gravitate plectatur salutari poena, quae potest esse etiam excommunicatio.

Can. 2370. Episcopus aliquem consecrans in Episcopum, Episcopi vel, loco Episcoporum, presbyteri assistentes, et qui consecrationem recipit sine apostolico mandato contra praescriptum can. 953, ipso iure suspensi sunt, donec Sedes Apostolica eos dispensaverit.

Can. 2371. Omnes, etiam episcopali dignitate aucti, qui per simoniam ad ordines scienter promoverint vel promoti fuerint aut alia Sacramenta ministraverint vel receperint, sunt suspecti de haeresi; clerici praeterea suspensionem incurrunt Sedi Apostolicae reservatam.

Can. 2372. Suspensionem a divinis, Sedi Apostolicae reservatam, ipso facto contrahunt, qui recipere ordines praesumunt ab excommunicato vel suspenso vel interdicto post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam, aut a notorio apostata, haeretico, schismatico; qui vero bona fide a quopiam eorum sit ordinatus, exercitio careat ordinis sic recepti donec dispensetur.

Can. 2373. In suspensionem per annum ab ordinum collatione Sedi Apostolicae reservatam ipso facto incurrunt:

1° Qui contra praescriptum can. 955, alienum subditum sine Ordinarii proprii litteris dimissoriis ordinaverint;

2° Qui subditum proprium, qui alibi tanto tempore moratus sit ut canonicum impedimentum contrahere ibi potuerit, ordinaverint contra praescriptum can. 993, n. 4, 994;

3° Qui aliquem ad ordines maiores sine titulo canonico promoverint contra praescriptum can. 974, § 1, n. 7;

4° Qui, salvo legitimo privilegio, religiosum, ad familiam pertinentem quae sit extra territorium ipsius ordinantis, promoverint, etiam cum litteris dimissorialibus proprii Superioris, nisi legitime probatum fuerit aliquem e casibus occurrere, de quibus in can. 966.

Can. 2374. Qui sine litteris vel cum falsis dimissoriis litteris, vel ante canonicam aetatem, vel per saltum ad ordines malitiose accesserit, est ipso facto a recepto ordine suspensus; qui autem sine litteris testimonialibus vel detentus aliqua censura, irregularitate aliove impedimento, gravibus poenis secundum rerum adiuncta puniatur.

Can. 2375. Catholici qui matrimonium mixtum, etsi validum, sine Ecclesiae dispensatione inire ausi fuerint, ipso facto ab actibus legitimis ecclesiasticis et Sacramentalibus exclusi manent, donec ab Ordinario dispensationem obtinuerint.

 

TITULUS XVII
De delictis contra obligationes proprias status clericalis vel religiosi

Can. 2376. Sacerdotes qui neque ab Ordinario dispensati neque legitimo impedimento detenti examen de quo in can. 130 facere renuerint, ab Ordinario congruis poenis ad illud cogantur.

Can. 2377. Sacerdotes contra praescriptum can. 131, § 1 contumaces, Ordinarius pro suo prudenti arbitrio puniat; quod si fuerint religiosi confessarii curam animarum non gerentes, eos ab audiendis saecularium confessionibus suspendat.

Can. 2378. Clerici maiores qui in sacro ministerio ritus et caeremonias ab Ecclesia praescriptas graviter negligant et moniti sese non emendaverint, suspendantur pro diversa reatus gravitate.

Can. 2379. Clerici, contra praescriptum can. 136, habitum ecclesiasticum et tonsuram clericalem non gestantes, graviter moneantur; transacto inutiliter mense a monitione, quod ad clericos minores attinet, servetur praescriptum eiusdem can. 136, § 3; clerici autem maiores, salvo praescripto can. 188, n. 7, ab ordinibus receptis suspendantur, et si ad vitae genus a statu clericali alienum notorie transierint, nec, rursus, moniti, resipuerint, post tres menses ab hac ultima monitione deponantur.

Can. 2380. Clerici vel religiosi mercaturam vel negotiationem per se aut per alios exercentes contra praescriptum can. 142, congruis poenis pro gravitate culpae ab Ordinario coerceantur.

Can. 2381. Qui officium, beneficium, dignitatem obtinet cum onere residentiae, si illegitime absit:

1° Eo ipso privatur omnibus fructibus sui beneficii vel officii pro rata illegitimae absentiae, eosque tradere debet Ordinario, qui ecclesiae vel alicui pio loco vel pauperibus distribuat;

2° Officio, beneficio, dignitate privetur, ad normam can. 2168-2175.

Can. 2382. Si parochus graviter neglexerit Sacramentorum administrationem, infirmorum assistentiam, puerorum populique institutionem, concionem diebus dominicis ceterisque festis, custodiam ecclesiae paroecialis, sanctissimae Eucharistiae, sacrorum oleorum, ab Ordinario coerceatur ad normam can. 2182-2185.

Can. 2383. Parochus qui paroeciales libros diligenter, ad normam iuris, non conscripserit aut servaverit, a proprio Ordinario pro gravitate culpae puniatur.

Can. 2384. Canonicum theologum et poenitentiarium in suis muneribus obeundis negligentes, Episcopus gradatim compellat monitionibus, comminatione poenarum, subtractione portionis fructuum iis assignandae qui illorum vices suppleant; et perdurante per integrum annum negligentia post monitionem, suspensione a beneficio plectat; negligentia vero producta per aliud semestre, ipso beneficio privet.

Can. 2385. Firmo praescripto can. 646, religiosus, apostata a religione, ipso iure incurrit in excommunicationem, proprio Superiori maiori vel, si religiosit laicalis aut non exempta; Ordinario loci in quo commoratur, reservatam, ab actibus legitimis ecclesiasticis est exclusus, privilegiis omnibus suae religionis privatus; et si redierit, perpetuo caret voce activa et passiva, ac praeterea aliis poenis pro gravitate culpae a Superioribus puniri debet ad normam constitutionum.

Can. 2386. Religiosus fugitivus ipso facto incurrit in privationem officii, si quod in religione habeat, et in suspensionem proprio Superiori maiori reservatam, si sit in sacris; cum autem redierit, puniatur secundum constitutiones, et si constitutiones nihil de hoc caveant, Superior maior pro gravitate culpae poenas infligat.

Can. 2387. Religiosus clericus cuius professio ob admissum ab ipso dolum nulla fuerit declarata, si sit in minoribus ordinibus constitutus, e statu clericali abiiciatur; si in maioribus, ipso facto suspensus manet, donec Sedi Apostoticae aliter visum fuerit.

Can. 2388. § 1. Clerici in sacris constituti vel regulares aut moniales post votum sollemne castitatis, itemque omnes cum aliqua ex praedictis personis matrimonium etiam civiliter tantum contrahere praesumentes, incurrunt in excommunicationem latae sententiae Sedi Apostolicae simpliciter reservatam; clerici praeterea, si moniti, tempore ab Ordinario pro adiunctorum diversitate praefinito, non resipuerint, degradentur, firmo praescripto can. 188, n. 5.

§ 2. Quod si sint professi votorum simplicium perpetuorum tam in Ordinibus quam in Congregationibus religiosis, omnes ut supra, excommunicatio tenet latae sententiae Ordinario reservata.

Can. 2389. Religiosi legem vitae communis constitutionibus praescriptae in re notabili violantes, graviter moneantur et, emendatione non secuta, puniantur etiam privatione vocis activae et passivae et, si Superiores sint, etiam officii.

 

TITULUS XVIII
De delictis in collatione, susceptione et dimissione
dignitatum, officiorum et beneficiorum ecclesiasticorum

Can. 2390. § 1. Libertatem electionum ecclesiasticarum quovis modo per se vel per alios impedientes, vel electores aut electum, peracta canonica electione, propter eam quoquo modo gravantes, pro modo culpae puniantur.

§ 2. Quod si electioni a collegio clericorum vel religiosorum peragendae, laici vel saecularis potestas sese illegitime, contra libertatem canonicam, immiscere praesumpserint, electores qui hanc immixtionem sollicitaverint vel sponte admiserint, ipso facto privati sunt pro ea vice iure eligendi; qui vero suae electioni taliter factae scienter consenserit, fit ad officium vel beneficium, de quo agitur, ipso facto inhabilis.

Can. 2391. § 1. Collegium quod indignum scienter elegerit, ipso facto privatur pro ea vice iure ad novam electionem procedendi.

§ 2. Singuli vero electores qui substantialem electionis formam scienter non servaverint, possunt pro gravitate culpae ab Ordinario puniri.

§ 3. Clerici vel laici qui indignum scienter praesentaverint vel nominaverint, iure praesentandi vel nominandi ipso facto pro ea vice carent.

Can. 2392. Firmo praescripto can. 729, delictum perpetrantes simoniae in quibuslibet officiis, beneficiis aut dignitatibus ecclesiasticis:

1° Incurrunt in excommunicationem latae sententiae Sedi Apostolicae simpliciter reservatam;

2° Ipso facto privati in perpetuum manent iure eligendi, praesentandi, nominandi, si quod habeant;

3° Si clerici sint, praeterea suspendantur.

Can. 2393. Omnes qui iure eligendi, praesentandi, vel nominandi legitime fruuntur, si, neglecta auctoritate illius cui confirmatio vel institutio competit, officium, beneficium aut dignitatem ecclesiasticam conferre praesumpserint, suo iure pro ea vice ipso facto privati manent.

Can. 2394. Qui beneficium, officium vel dignitatem ecclesiasticam propria auctoritate occupaverit vel, ad ea electus, praesentatus, nominatus in eorundem possessionem vel regimen seu administrationem sese ingesserit, antequam necessarias litteras confirmationis vel institutionis acceperit easque illis ostenderit, quibus de iure debet:

1° Sit ipso iure ad eadem inhabilis et praeterea ab Ordinario pro gravitate culpae puniatur;

2° Per suspensionem, privationem beneficii, officii, dignitatis antea obtentae et, si res ferat, etiam per depositionem, cogatur a beneficii, officii, dignitatis occupatione eorumque regimine vel administratione statim, monitione praemissa, recedere;

3° Capitula vero, conventus aliique omnes ad quos spectat, huiusmodi electos, praesentatos vel nominatos ante litterarum exhibitionem admittentes, ipso facto a iure eligendi, nominandi vel praesentandi suspensi maneant ad beneplacitum Sedis Apostolicae.

Can. 2395. Qui scienter acceptat collationem officii, beneficii vel dignitatis de iure non vacantis et patiatur se in eius possessionem immitti, sit ipso facto inhabilis ad illa postea assequenda aliisque poenis pro modo culpae puniatur.

Can. 2396. Clericus, qui assecutus pacificam possessionem officii vel beneficii cum priore incompatibilis, prius quoque retinere praesumpserit contra praescriptum can. 156, 1439, utroque privatus ipso iure exsistat.

Can. 2397. Si quis ad dignitatem cardinalitiam promotus, iusiurandum, de quo in can. 234, emittere recusaverit, ipso facto cardinalitia dignitate privatus perpetuo maneat.

Can. 2398. Si quis ad episcopatum promotus, contra praescriptum can. 333 intra tres menses consecrationem suscipere neglexerit, fructus non facit suos, fabricae ecclesiae cathedralis applicandos; et si postea in eadem negligentia per totidem menses perstiterit, episcopatu privatus ipso iure manet.

Can. 2399. Clerici maiores, munus a proprio Ordinario sibi commissum, sine eiusdem Ordinarii licentia, deserere praesumentes, suspendantur a divinis ad tempus ab Ordinario secundum diversos casus praefiniendum.

Can. 2400. Clericus qui in manus laicorum officium, beneficium aut dignitatem ecclesiasticam resignare praesumpserit, ipso facto in suspensionem a divinis incurrit.

Can. 2401. Si quis in detinendo officio, beneficio, dignitate, non obstante legitima privatione aut remotione, persistat, aut ne ea dimittat, moras illegitime nectat, ea, praemissa monitione, deserere cogatur per suspensionem a divinis aliasve poenas, depositione, si res ferut, non exclusa.

Can. 2402. Abbas vel Praelatus nullius qui contra praescriptum can. 322, § 2, benedictionem non receperit, est ipso facto a iurisdictione suspensus.

Can. 2403. Qui contra praescriptum can. 1406 fidei professionem sine iusto impedimento emittere negligat, moneatur, praefinito quoque congruo termino; quo transacto, contumax, etiam per privationem officii, beneficii, dignitatis, muneris, puniatur; nec interim beneficii, officii, dignitatis, muneris fructus facit suos.

 

TITULUS XIX
De abusu potestatis vel officii ecclesiastici

Can. 2404. Abusus potestatis ecclesiasticae, prudenti legitimi Superioris arbitrio, pro gravitate culpae puniatur, salvo praescripto canonum qui certam poenam in aliquos abusus statuunt.

Can. 2405. Vicarius Capitularis aliive omnes tam de Capitulo, Quam extranei, qui documentum quodlibet ad Curiam episcopalem pertinens sive per se sive per alium subtraxerint vel destruxerint vel celaverint vel substantialiter immutaverint, incurrunt ipso facto in excommunicationem Sedi Apostolicae simpliciter reservatam, et ab Ordinario etiam privatione officii, beneficii, plecti poterunt.

Can. 2406. § 1. Quicunque officio tenetur acta vel documenta seu libros Curiarum ecclesiasticarum vel libros paroeciales conficiendi, conscribendi aut conservandi, si ea falsare, adulterare, destruere vel occultare praesumpserit, suo officio privetur aliisve gravibus poenis ab Ordinario pro modo culpae puniatur.

§ 2. Qui vero acta, documenta vel libros hos legitime petenti exscribere, transmittere seu exhibere dolose detrectaverit aliove quovis modo officium suum prodiderit, privatione officii vel suspensione ab eodem et mulcta ad arbitrium Ordinarii pro gravitate casus puniri potest.

Can. 2407. Qui Curiae officiales seu administros quosvis ecclesiasticos, iudices, advocatos vel procuratores donis aut pollicitationibus ad actionem vel omissionem officio suo contrariam inducere tentaverit, congrua poena plectatur et ad reparanda damna, si qua illata sint, compellatur.

Can. 2408. Taxas consuetas et legitime approbatas ad normam can. 1507, augentes aut ultra eas aliquid exigentes, gravi mulcta pecuniaria coerceantur, et recidivi ab officio suspendantur vel removeantur pro culpae gravitate, praeter obligationem restituendi quod iniuste perceperint.

Can. 2409. Vicarius Capitularis concedens litteras dimissorias pro ordinatione contra praescriptum can. 958, § 1, n. 3, ipso facto subiacet suspensioni a divinis.

Can. 2410. Superiores religiosi qui, contra praescriptum can. 965-967, subditos suos ad Episcopum alienum ordinandos remittere praesumpserint, ipso facto suspensi sunt per mensem a Missae celebratione.

Can. 2411. Superiores religiosi qui candidatum non idoneum contra praescriptum can. 542, aut sine requisitis litteris testimonialibus contra praescriptum can. 544, ad novitiatum receperint, vel ad professionem contra praescriptum can. 571, § 2 admiserint, pro gravitate culpae puniantur, non exclusa officii privatione.

Can. 2412. Religiosarum etiam exemptarum Antistitae pro gravitate culpae, non exclusa, si res ferat, officii privatione, ab Ordinario loci puniantur:

1° Si contra praescriptum can. 549 dotes puellarum receptarum quoquo modo impendere praesumpserint, salva semper obligatione de qua in can. 551;

2° Si contra praescriptum can. 552 omiserint Ordinarium loci certiorem facere de proxima alicuius admissione ad novitiatum vel ad professionem.

Can. 2413. § 1. Antistitae quae post indictam visitationem religiosas in aliam domum, Visitatore non consentiente, transtulerint, itemque religiosae omnes, sive Antistitae sive subditae, quae per se vel per alios, directe vel indirecte, religiosas induxerint ut interrogatae a Visitatore taceant vel veritatem quoquo modo dissimulent aut non sincere exponant; vel eisdem, ob responsa quae Visitatori dederint, molestiam, sub quovis praetextu, attulerint, inhabiles ad officia assequenda, quae aliarum regimen secumferunt, a Visitatore declarentur et Antistitae officio, quo funguntur, priventur.

§ 2. Quae in superiore paragrapho praescripta sunt, etiam virorum religionibus applicentur.

Can. 2414. Antistita quae contra praescriptum can. 521, § 3, 522, 523 se gesserit, a loci Ordinario moneatur; si iterum deliquerit, ab eodem officii privatione puniatur, illico tamen certiore facta Sacra Congregatione de Religiosis.

 

A. M. D. G.

 

Impressum und Datenschutzerklärung