Titulus VIII: De Sacramentalibus
Titulus I: De foro competenti Titulus VII: De litis contestatione Titulus VIII: De litis instantia Titulus IX: De interrogationibus partibus in iudicio faciendis Titulus XII: De processus publicatione, de conclusione in causa et de causae discussione Titulus XIII: De sententia Titulus XV: De re iudicata et de restitutione in integrum Titulus XVII: De exsecutione sententiae

Achtung! Die nachfolgende Suchfunktion ist momentan noch nicht verwendbar und führt zu einer Fehlermeldung!


Canon: Text:
Bei der Suche nach mehreren Wörtern oder Wortteilen:
Datenbank powered by Gossamer Threads Inc.
 

 

Textstände der Gesetzestexte Weiterführende Links Impressum Datenschutzerklärung

 

Codex Iuris Canonici / 1917 lateinisch

LIBER QUARTUS
DE PROCESSIBUS

PARS PRIMA
DE IUDICIIS

Can. 1552. § 1. Nomine iudicii ecclesiastici intelligitur controversiae in re de qua Ecclesia ius habet cognoscendi, coram tribunali ecclesiastico, legitima disceptatio et definitio.

§ 2. Obiectum iudicii sunt:

1° Personarum physicarum vel moralium iura persequenda aut vindicanda, vel earundem personarum facta iuridica declaranda; et tunc iudicium est contentiosum;

2° Delicta in ordine ad poenam infligendam vel declarandam; et tunc iudicium est criminale.

Can. 1553. § 1. Ecclesia iure proprio et exclusivo cognoscit:

1° De causis quae respiciunt res spirituales et spiritualibus adnexas;

2° De violatione legum ecclesiasticarum deque omnibus in quibus inest ratio peccati, quod attinet ad culpae definitionem et poenarum ecclesiasticarum irrogationem;

3° De omnibus causis sive contentiosis sive criminalibus quae respiciunt personas privilegio fori gaudentes ad normam can. 120, 614, 680.

§ 2. In causis in quibus tum Ecclesia tum civilis potestas aeque competentes sunt, quaeque dicuntur mixti fori, est locus praeventioni.

Can. 1554. Actor, qui causas mixti fori ad iudicem ecclesiasticum deductas ad forum saeculare iudicandas defert, congruis poenis puniri potest ad normam can. 2222 et privatur iure contra eandem personam de eadem re et de connexis causam agendi in foro ecclesiastico.

Can. 1555. § 1. Tribunal Congregationis S. Officii suo more institutoque procedit sibique propriam consuetudinem retinet; et etiam inferiora tribunalia in causis quae ad S. Officii tribunal spectant, normas ab eodem traditas sequantur oportet.

§ 2. Cetera tribunalia servare debent praescripta canonum qui sequuntur.

§ 3. In iudicio pro dimissione religiosorum serventur praescripta can. 654-668.

 

SECTIO I
DE IUDICIIS IN GENERE

TITULUS I
De foro competenti

Can. 1556. Prima Sedes a nemine iudicatur.

Can. 1557. § 1. Ipsius Romani Pontificis dumtaxat ius est iudicandi:

1° Eos qui supremum tenent populorum principatum horumque filios ac filias eosve quibus ius est proxime succedendi in principatum;

2° Patres Cardinales;

3° Legatos Sedis Apostolicae, et in criminalibus Episcopos, etiam titulares.

§ 2. Tribunalibus vero Sedis Apostolicae reservatur iudicare:

1° Episcopos residentiales in contentiosis, salvo praescripto can. 1572, § 2;

2° Dioeceses aliasve personas morales ecclesiasticas quae Superiorem infra Romanum Pontificem non habent, uti religiones exemptas, Congregationes monasticas, etc.

§ 3. Alias causas quas Romanus Pontifex ad suum advocaverit iudicium, videt iudex quem ipsemet Romanus Pontifex designaverit.

Can. 1558. In causis de quibus in can. 1556, 1557, aliorum iudicum incompetentia est absoluta.

Can. 1559. § 1. Nemo in prima instantia conveniri potest, nisi coram iudice ecclesiastico qui competens sit ob unum ex titulis qui in can. 1560-1568 determinantur.

§ 2. Incompetentia iudicis cui nullus ex his titulis suffragatur, dicitur relativa.

§ 3. Actor sequitur forum rei; quod si reus multiplex forum habeat, optio fori actori conceditur.

Can. 1560. Forum necessarium habent:

1° Actiones de spolio, coram Ordinario loci rei sitae;

2° Causae respicientes beneficium, quamvis non residentiale, coram Ordinario loci beneficii;

3° Causae quae versantur circa administrationem, coram Ordinario loci ubi administratio gesta est;

4° Causae quae respiciunt hereditates aut legata pia, coram Ordinario loci domicilii testatoris, nisi agatur de mera exsecutione legati, quae videnda est secundum ordinarias competentiae normas.

Can. 1561. § 1. Ratione domicilii vel quasi-domicilii quilibet conveniri potest coram Ordinario loci.

§ 2. Ordinarius autem domicilii vel quasi-domicilii iurisdictionem in subditum, quamvis absentem habet.

Can. 1562. § 1. Qui peregrinus est in Urbe, licet per breve tempus, potest in ipsa tanquam ip proprio domicilio citari; sed ius habet revocandi domum, idest petendi ut ad proprium Ordinarium remittatur.

§ 2. Qui in Urbe ab anno commoratur, ius habet declinandi forum Ordinarii et instandi ut coram Urbis tribunalibus citetur.

Can. 1563. Vagus proprium forum habet in loco ubi actu commoratur; religiosus in loco domus suae.

Can. 1564. Ratione rei sitae pars conveniri potest coram Ordinario loci, ubi res litigiosa sita est, quoties actio in rem directa sit.

Can. 1565. § 1. Ratione contractus pars conveniri potest coram Ordinario loci in quo contractus initus est vel adimpleri debet.

§ 2. In actu autem contractus permittitur contrahentibus, obligationis declarandae, urgendae vel implendae gratia, locum eligere, in quo etiam absentes citari et conveniri possint.

Can. 1566. § 1. Ratione delicti reus forum sortitur in loco patrati delicti.

§ 2. Licet post delictum reus e loco discesserit iudex loci ius habet illum citandi ad comparendum, et sententiam in eum ferendi.

Can. 1567. Ratione connexionis seu continentiae ab uno eodemque iudice cognoscendae sunt causae inter se connexae, nisi legis praescriptum obstet.

Can. 1568. Ratione praeventionis, cum duo vel plures iudices aeque com petentes sunt, ei ius est causam cognoscendi qui prius citatione reum legitime convenit.

 

TITULUS II
De variis tribunalium gradibus et speciebus

Can. 1569. § 1. Ob primatum Romani Pontificis integrum est cuilibet fideli in toto orbe catholico causam suam sive contentiosam sive criminalem, in quovis iudicii gradu et in quovis litis statu, cognoscendam ad Sanctam Sedem deferre vel apud eandem introducere.

§ 2. Recursus tamen ad Sedem Apostolicam interpositus non suspendit, excluso casu appellationis, exercitium iurisdictionis in iudice qui causam iam cognoscere coepit; quique idcirco poterit iudicium prosequi usque ad definitivam sententiam, nisi constiterit Sedem Apostolicam causam ad se advocasse.

Can. 1570. § 1. Exceptis causis Sedi Apostolicae reservatis aut ad eandem advocatis, ceterae omnes cognoscuntur a diversis tribunalibus, de quibus in can. 1572 seqq.

§ 2. Quodlibet tamen tribunal, quod attinet ad partium et testium examen aut citationem, documentorum vel rei controversae inspectionem, decretorum intimationem aliaque huiusmodi, ius habet in auxilium vocandi aliud tribunal, quod normas pro singulis actibus iure praescriptas servare debet.

Can. 1571. Qui causam vidit in uno iudicii gradu, nequit eandem causam in alio iudicare.

 

CAPUT I
De tribunali ordinario primae instantiae
ART. I
De Iudice

Can. 1572. § 1. In unaquaque dioecesi et pro omnibus causis a iure expresse non exceptis, iudex primae instantiae est loci Ordinarius, qui iudiciariam potestatem exercere potest ipse per se, vel per alios, secundum tamen canones qui sequuntur.

§ 2. Si vero agatur de iuribus aut bonis temporalibus Episcopi aut mensae vel Curiae dioecesanae, controversia dirimenda deferatur vel, Episcopo consentiente, ad dioecesanum tribunal collegiale quod constat officiali et duobus iudicibus synodalibus antiquioribus, vel ad iudicem immediate superiorem.

Can. 1573. § 1. Quilibet Episcopus tenetur officialem eligere cum potestate ordinaria iudicandi, a Vicario Generali distinctum, nisi parvitas dioecesis aut paucitas negotiorum suadeat hoc officium ipsi Vicario Generali committi.

§ 2. Officialis unum constituit tribunal cum Episcopo loci: sed nequit iudicare causas quas Episcopus sibi reservat.

§ 3. Officiali dari possunt adiutores, quibus nomen est vice-officialium.

§ 4. Tum officialis tum vice-officiales esse debent sacerdotes, integrae famae, in iure canonico doctores vel ceteroqui periti, annos nati non minus triginta.

§ 5. Sunt amovibiles ad nutum Episcopi; vacante sede, a munere non cessant, nec a Vicario Capitulari amoveri possunt; adveniente autem novo Episcopo, indigent confirmatione.

§ 6. Qui Vicarius Generalis est idemque officialis, sede vacante, cessat quidem a Vicarii, non autem ab officialis munere.

§ 7. Si officialis eligatur in Vicarium Capitularem ipse novum nominat officialem.

Can. 1574. § 1. In qualibet dioecesi presbyteri probatae vitae et in iure canonico periti, etsi extradioecesani, non plures quam duodecim eligantur ut potestate ab Episcopo delegata in litibus iudicandis partem habeant; quibus nomen esto iudicum synodalium aut pro-synodalium, si extra Synodum constituuntur.

§ 2. Quod ad eorum electionem, substitutionem, cessationem aut remotionem a munere attinet, serventur praescripta can. 385-388.

§ 3. Nomine iudicum synodalium in iure veniunt quoque iudices pro-synodales.

Can. 1575. Unicus iudex in quolibet iudicio duos assessores consulentes sibi adsciscere potest; quos tamen ex iudicibus synodalibus eligere debet.

Can. 1576. § 1. Reprobata contraria consuetudine et revocato quolibet contrario privilegio:

1° Causae contentiosae de vinculo sacrae ordinationis, et matrimonii, vel de iuribus aut bonis temporalibus cathedralis ecclesiae; itemque criminales in quibus res est de privatione beneficii inamovibilis aut de irroganda vel declaranda excommunicatione, tribunali collegiali trium iudicum reservantur;

2° Causae vero quibus agitur de delictis quae depositionis, privationis perpetuae habitus ecclesiastici, vel degradationis poenam important, reservantur tribunali quinque iudicum.

§ 2. Loci Ordinarius tribunali collegiali trium vel quinque iudicum cognitionem committere potest etiam aliarum causarum, idque praesertim faciat quando de causis agitur quae, attentis temporis, loci et personarum adiunctis et materia iudicii, difficiliores et maioris momenti videantur.

§ 3. Duos vel quatuor iudices qui una cum praeside tribunal collegiale constituunt, inter iudices synodales Ordinarius, nisi pro sua prudentia aliter opportunum existimaverit, eligat per turnum.

Can. 1577. § 1. Tribunal collegiale collegialiter procedere debet, et ad maiorem suffragiorum partem sententias ferre.

§ 2. Eidem praeest officialis vel vice-officialis, cuius est processum dirigere, et decernere quae pro iustitiae administratione in causa quae agitur necessaria sunt.

Can. 1578. Exceptis causis de quibus in can. 1572, § 2, Episcopus semper potest tribunali ipse per se praeesse; sed valde expedit ut causas, praesertim criminales et contentiosas gravis momenti, iudicandas relinquat tribunali ordinario, cui praesit officialis vel vice-officialis.

Can. 1579. § 1. Si controversia sit inter religiosos exemptos eiusdem religionis clericalis, iudex primae instantiae, nisi aliud in constitutionibus caveatur, est Superior provincialis, aut, si monasterium sit sui iuris, Abbas localis.

§ 2. Salvo diverso constitutionum praescripto, si res contentiosa agatur inter duas provincias, in prima instantia iudicabit ipse per se vel per delegatum supremus religionis Moderator, si inter duo monasteria, supremus Moderator Congregationis monasticae.

§ 3. Si demum controversia enascatur inter religiosas personas physicas vel morales diversae religionis, aut etiam inter religiosos eiusdem religionis non exemptae vel laicalis, aut inter religiosum et clericum saecularem vel laicum, iudex primae instantiae est Ordinarius loci.

 

ART. II
De Auditoribus et Relatoribus

Can. 1580. § 1. Potest Ordinarius unum aut plures auditores, seu actorum instructores sive stabiliter sive pro certa aliqua causa constituere.

§ 2. Iudex auditorem eligere potest tantummodo pro causa quam cognoscit, nisi Ordinarius iam providerit.

Can. 1581. Auditores pro tribunali dioecesano, quantum fieri potest, deligantur ex iudicibus synodalibus; pro tribunali vero religiosorum deligendi semper sunt ex alumnis eiusdem religionis ad normam constitutionum.

Can. 1582. Eorum est testes citare et audire, aliaque acta iudicialia instruere secundum tenorem mandati, non autem sententiam definitivam ferre.

Can. 1583. Auditor in quovis litis momento ab officio removeri potest ab eo qui eundem elegit, iusta tamen de causa, et citra partium praeiudicium.

Can. 1584. Tribunalis collegialis praeses debet unum de iudicibus collegii ponentem seu relatorem designare qui in coetu iudicum de causa referat et sententias in scriptis redigat; et ipsi idem praeses potest alium ex iusta causa substituere.

 

ART. III
De Notario, Promotore iustitiae, vinculi Defensore

Can. 1585. § 1. Cuilibet processui interesse oportet notarium, qui actuarii officio fungatur; adeo ut nulla habeantur acta, si actuarii manu non fuerint exarata, vel saltem ab eo subscripta.

§ 2. Quare iudex, antequam causam cognoscere incipiat, in actuarium assumere debet unum e notariis legitime constitutis, nisi ipse Ordinarius aliquem pro ea causa iam designaverit.

Can. 1586. Constituatur in dioecesi promotor iustitiae et defensor vinculi; ille pro causis, tum contentiosis in quibus bonum publicum, Ordinarii iudicio, in discrimen vocari potest, tum criminalibus; iste pro causis, in quibus agitur de vinculo sacrae ordinationis aut matrimonii.

Can. 1587. § 1. In causis in quibus eorum praesentia requiritur, promotore iustitiae aut vinculi defensore non citato, acta irrita sunt, nisi ipsi, etsi non citati, revera interfuerint.

§ 2. Si legitime citati aliquibus actibus non interfuerint, acta quidem valent, verum postea eorum examini subiicienda omnino sunt ut ea omnia sive voce sive scriptis possint animadvertere et proponere quae necessaria aut opportuna iudicaverint.

Can. 1588. § 1. Eadem persona officium promotoris iustitiae et defensoris vinculi gerere potest, nisi multiplicitas negotiorum et causarum id prohibeat.

§ 2. Promotor et defensor constitui possunt tum ad universitatem causarum tum pro singulis causis.

Can. 1589. § 1. Ordinarii est promotorem iustitiae et vinculi defensorem eligere, qui sint sacerdotes integrae famae, in iure canonico doctores vel ceteroqui periti, ac prudentiae et iustitiae zelo probati.

§ 2. In tribunali religiosorum promotor iustitiae sit praeterea eiusdem religionis alumnus.

Can. 1590. § 1. Promotor iustitiae et vinculi defensor electi ad universitatem causarum a munere non cessant, sede episcopali vacante, nec a Vicario Capitulari possunt removeri; adveniente autem novo Praelato, indigent confirmatione.

§ 2. Iusta tamen intercedente causa, Episcopus eos removere potest.

 

ART. IV
De Cursoribus et Apparitoribus

Can. 1591. § 1. Ad acta iudicialia intimanda, nisi alia sit probata tribunalis consuetudo, constituantur cursores sive pro omnibus causis sive pro causa peculiari; item apparitores ad sententias ac decreta iudicis, eo committente, exsecutioni mandanda.

§ 2. Eadem persona utroque officio defungi potest.

Can. 1592. Laici ipsi sint, nisi prudentia in aliqua causa suadeat ut ecclesiastici ad id muneris assumantur; quod vero ad eorum nominationem, suspensionem et revocationem attinet, eaedem serventur regulae quae pro notariis can. 373 statutae sunt.

Can. 1593. Acta quae hi confecerint, publicam fidem faciunt.

 

CAPUT II
De tribunali ordinario secundae instantiae

Can. 1594. § 1. A tribunali Episcopi Suffraganei appellatur ad Metropolitam.

§ 2. A causis in prima instantia pertractatis coram Metropolita fit appellatio ad loci Ordinarium, quem ipse Metropolita, probante Sede Apostolica, semel pro semper designaverit.

§ 3. Pro causis primum agitatis coram Archiepiscopo qui caret Suffraganeis vel coram loci Ordinario immediate Sedi Apostolicae subiecto, fit appellatio ad Metropolitam, de quo in can. 285.

§ 4. Inter religiosos exemptos, pro omnibus causis coram Superiore provinciali actis tribunal secundae instantiae est penes supremum Moderatorem; pro causis actis coram Abbate locali, penes supremum Moderatorem Congregationis monasticae; pro causis vero de quibus in can. 1579, § 3, servetur praescriptum §§ 1, 2, 3 huius canonis.

Can. 1595. Tribunal appellationis eodem modo quo tribunal primae instantiae constitui debet; et eaedem regulae, accommodatae ad rem, in causae discussione servandae sunt.

Can. 1596. Si collegialiter causa in prima instantia cognita fuerit, etiam in gradu appellationis collegialiter nec a minore iudicum numero definiri debet.

 

CAPUT III
De ordinariis Apostolicae Sedis tribunalibus

Can. 1597. Romanus Pontifex pro toto orbe catholico ad normam can. 1569 iudex est supremus, qui vel ipse per se ius dicit, vel per tribunalia ab ipso constituta, vel per iudices a se delegatos.

 

ART. I
De Sacra Romana Rota

Can. 1598. § 1. Tribunal ordinarium a Sancta Sede constitutum pro appellationibus recipiendis est Sacra Rota Romana, quae est tribunal collegiale constans certo Auditorum numero cui praesidet Decanus, qui primus est inter pares.

§ 2. Ii sacerdotes esse debent laurea doctorali in utroque saltem iure praediti.

§ 3. Auditorum electio Romano Pontifici reservatur.

§ 4. Sacra Rota ius dicit aut per singulos turnos trium Auditorum, aut videntibus omnibus, nisi aliter pro aliqua causa Summus Pontifex constituat.

Can. 1599. § 1. Sacra Rota iudicat:

1° In secunda instantia causas quae a quorumvis Ordinariorum tribunalibus in primo gradu diiudicatae fuerint et ad Sanctam Sedem per appellationem legitimam deferantur;

2° In ultima instantia causas ab ipsa Sacra Rota et ab aliis quibusvis tribunalibus in secunda vel ulteriore instantia iam cognitas, quae in rem iudicatam non transierint.

§ 2. Hoc tribunal iudicat etiam in prima instantia causas de quibus in can. 1557, § 2 aliasve quas Romanus Pontifex sive motu proprio, sive ad instantiam partium ad suum tribunal advocaverit et Sacrae Rotae commiserit; easque, nisi aliud cautum sit in commissionis rescripto, Sacra Rota iudicat quoque in secunda et tertia instantia ope turnorum qui sibi invicem succedunt.

Can. 1600. Causae maiores penitus excluduntur ab ambitu competentiae huius tribunalis.

Can. 1601. Contra Ordinariorum decreta non datur appellatio seu recursus ad Sacram Rotam; sed de eiusmodi recursibus exclusive cognoscunt Sacrae Congregationes.

 

Art. II
De Signatura Apostolica

Can. 1602. Supremum Signaturae Apostolicae Tribunal constat nonnullis S. R. E. Cardinalibus, quorum unus Praefecti munere fungitur.

Can. 1603. § 1. Apostolica Signatura videt potestate ordinaria:

1° De violatione secreti, ac de damnis ab Auditoribus Sacrae Rotae illatis eo quod actum nullum vel iniustum posuerint;

2° De exceptione suspicionis contra aliquem Sacrae Rotae Auditorem;

3° De querela nullitatis contra sententiam rotalem;

4° De expostulatione pro restitutione in integrum adversus rotalem sententiam quae in rem iudicatam transierit;

5° De recursibus adversus sententias rotales in causis matrimonialibus quas ad novum examen Sacra Rota admittere renuit;

6° De conflictu competentiae quem enasci contingat inter tribunalia inferiora, ad normam can. 1612, § 2.

§ 2. Videt ex potestate delegata de petitionibus per supplices libellos ad Sanctissimum porrectis ad obtinendam causae commissionem apud Sacram Rotam.

Can. 1604. § 1. In causa criminali, de qua in can. 1603, § 1, n. 1, si forte locus sit iudicio appellationis, hoc obtinetur penes ipsum Supremum Tribunal.

§ 2. In casu suspicionis, Apostolica Signatura definit utrum sit locus recusationi Auditoris, necne; quo facto, iudicium ad Sacram Rotam remittit, ut, secundum suas regulas ordinarias, procedat, Auditore, contra quem exceptio mota fuit, in suo turno manente vel excluso.

§ 1. In casu querelae nullitatis aut restitutionis in integrum aut recursus de quibus in can. 1603, § 1, nn. 3, 4, 5, de hoc tantum iudicat num sit nulla sententia rotalis, num locus sit restitutioni vel recursus sit admittendus; et nullitate declarata aut restitutione concessa vel admisso recursu, causam remittit ad Sacram Rotam, nisi Sanctissimus aliter providerit.

§ 4. In examine supplicum libellorum Signatura, habitis opportunis notitiis et auditis iis quorum interest, decernit utrum precibus annuendum sit, necne.

Can. 1605. § 1. Supremi Tribunalis Signaturae sententiae suam vim habent, quamvis rationes in facto et in iure non contineant.

§ 2. Nihilominus sive ad instantiam partis sive ex officio, si res postulet, Supremum Tribunal edicere potest ut praedictae rationes exponantur secundum regulas Tribunalis proprias.

 

CAPUT IV
De tribunali delegato

Can. 1606. Delegati iudices servare tenentur regulas statutas in can. 199-207, 209.

Can. 1607. § 1. Iudex a Sancta Sede delegatus uti potest ministris constitutis in Curia dioecesis in qua iudicare debet; sed potest etiam alios quoscunque maluerit eligere et assumere, nisi in delegationis rescripto aliud cautum sit.

§ 2. Iudices vero ab Ordinariis locorum delegati uti debent ministris Curiae dioecesanae, nisi Episcopus in aliquo peculiari casu ob gravem causam proprios et extraordinarios ministros constituendos decreverit.

 

TITULUS III
De disciplina in tribunalibus servanda

CAPUT I
De officio iudicum et tribunalis ministrorum

Can. 1608. Iudex competens parti legitime requirenti suum ministerium ne recuset, firmo praescripto can. 1625, § 1.

Can. 1609. § 1. Iudex antequem ad suum trahat tribunal et iudicaturus sedeat, videat utrum ipse sit competens, necne.

§ 2. Eodemque modo antequam aliquem ad agendum admittat, cognoscere tenetur num is in iudicio possit iure consistere.

§ 3. Non est tamen necesse ut de his referatur in actis.

Can. 1610. § 1. Si exceptio proponatur contra iudicis competentiam, hac de re ipse iudex videre debet.

§ 2. In casu exceptionis de incompetentia relativa, si iudex se competentem pronuntiet, eius decisio non admittit appellationem.

§ 3. Quod si iudex se incompetentem declaret, pars quae se gravatam reputat, potest intra decem dierum spatium appellationem ad superius tribunal interponere.

Can. 1611. Iudex quovis in stadio causae se absolute incompetentem agnoscens, suam incompetentiam declarare tenetur.

Can. 1612. § 1. Si inter duos pluresve iudices controversia oriatur quisnam eorum ad aliquod negotium competens sit, res definienda est a tribunali immediate superiore.

§ 2. Quod si iudices, inter quos exsistit competentiae conflictus, subsint distinctis tribunalibus superioribus, controversine definitio reservatur tribunali superiori illius iudicis, coram quo actio primo promota est; si non habeant tribunal superius, conflictus dirimatur vel a Legato Sanctae Sedis, si adsit, vel ab Apostolica Signatura.

Can. 1613. § 1. Iudex cognoscendam ne suscipiat causam, in qua ratione consanguinitatis vel affinitatis in quolibet gradu lineae rectae et in primo et secundo gradu lineae collateralis, vel ratione tutelae et curatelae, intimae vitae consuetudinis, magnae simultatis, vel lucri faciendi aut damni vitandi, aliquid ipsius intersit, vel in qua antea advocatum aut procuratorem egerit.

§ 2. In iisdem rerum adiunctis ab offtcio suo abstinere debent iustitiae promotor et defensor vinculi.

Can. 1614. § 1. Cum iudex, etsi competens, a parte recusatur ut suspectus, haec exceptio, si proponatur contra iudicem delegatum in causa unicum vel contra collegium vel maiorem delegatorum iudicum partem, definienda est a delegante; si contra unum vel alterum ex pluribus iudicibus delegatis, etsi Collegii praesidem, a ceteris iudicibus delegatis et non suspectis; si contra Auditorem Sacrae Rotae, a Signatura Apostolica ad normam can. 1603, § 1, n. 2; si contra officialem, ab Episcopo; si contra auditorem, a iudice principali.

§ 2. Si ipsemet Ordinarius sit iudex et contra ipsum exceptio suspicionis opponatur, vel abstineat a iudicando vel quaestionem suspicionis definiendam committat iudici immediate superiori.

§ 3. Si exceptio suspicionis opponatur contra promotorem iustitiae, defensorem vinculi aut alios tribunalis administros, de hac exceptione videt praeses in tribunali collegiali vel ipse iudex, si unicus sit.

Can. 1615. § 1. Si iudex unicus aut aliquis vel etiam omnes iudices qui tribunal collegiale constituunt suspecti declarentur, personae mutari debent, non vero iudicii gradus.

§ 2. Ordinarii autem est in locum iudicum qui suspecti declarati sunt, alios a suspicione immunes subrogare.

§ 3. Quod si ipsemet Ordinarius declaratus fuerit suspectus, idem peragat iuder immediate superior.

Can. 1616. Exceptio suspicionis expeditissime definienda est, auditis partibus, promotore iustitiae vel vinculi defensore, si intersint, nec in ipsos suspicio cadat.

Can. 1617. Quod ad tempus attinet quo exceptiones incompetentiae et suspicionis proponendae sint, servetur praescriptum can. 1628.

Can. 1618. In negotio quod privatorum solummodo interest, iudex procedere potest dumtaxat ad instantiam partis; sed in delictis, et in iis quae publicum Ecclesiae bonum aut animarum salutem respiciunt, etiam ex officio.

Can. 1619. § 1. Si actor pro re sua probationes quas afferre posset, non afferat, vel reus exceptiones sibi competentes non opponat, iudex ne suppleat.

§ 2. Si vero agatur vel de publico bono vel de animarum salute, eas supplere potest et debet.

Can. 1620. Iudices et tribunalia curent ut quamprimum, salva iustitia, causae omnes terminentur, utque in tribunali primae instantiae ultra biennium non protrahantur, in tribunali vero secundae instantiae ultra annum.

Can. 1621. § 1. Excepto Episcopo qui per se potestatem iudiciariam exerceat, omnes qui tribunal constituunt aut eidem opem ferunt, iusiurandum de officio rite et fideliter implendo coram Ordinario vel coram iudice a quo electi sunt, vel coram viro ecclesiastico ab alterutro delegato, praestare debent: idque ab initio suscepti officii, si sint stabiles, aut antequam causa agatur, si pro peculiari aliqua causa sint constituti.

§ 2. Etiam iudex a Sede Apostolica delegatus vel iudex ordinarius in religione clericali exempta idem iusiurandum praestare tenetur cum primum tribunal constituitur, adstante ipsius tribunalis notario, qui de praestito iureiurando actum redigat.

Can. 1622. § 1. Quotiescunque iusiurandum praestatur sive a iudicibus aut tribunalis administris, sive, a partibus, testibus, peritis, semper emitti debet praemissa divini Nominis invocatione et a sacerdotibus quidem tacto pectore, a ceteris fidelibus, tacto Evangeliorum libro.

§ 2. Iudex partem, testem aut peritum ad iusiurandum recipiens, eum regulariter commonefaciat tum de sanctitate actus et de gravissimo delicto quod admittunt iurisiurandi violatores, tum etiam de poenis, quibus obnoxii fiunt qui falsum in iudicio iurati affirmant.

§ 3. Iusiurandum secundum formulam a iudice probatam praestari debet coram eodem iudice aut eius delegato, adstante utraque aut alterutra parte, quae interesse iurisiurandi praestationi velit.

Can. 1623. § 1. In iudicio criminali semper, in contentioso autem si ex revelatione alicuius actus processualis praeiudicium partibus obvenire possit, iudices et tribunalis adiutores tenentur ad secretum officii.

§ 2. Tenentur etiam semper ad inviolabile secretum servandum de discussione quae in tribunali collegiali ante ferendam sententiam habetur, tum etiam de variis suffragiis et opinionibus ibidem prolatis.

§ 3. Imo quoties causae vel probationum natura talis sit ut ex actorum vel probationum evulgatione aliorum fama periclitetur, vel praebeatur ansa dissidiis, aut scandalum aliudve id genus incommodum oriatur, iudex poterit testes, peritos, partes earumque advocatos vel procuratores iureiurando adstringere ad secretum servandum.

Can. 1624. Iudex et omnes tribunalis administri, occasione agendi iudicii, munera quaevis acceptare prohibentur.

Can. 1625. § 1. Iudices qui cum certe et evidenter competentes sunt, ius reddere recusant, vel qui temere se competentes declarant, vel qui ex culpabili negligentia aut dolo actum nullum cum aliorum detrimento vel iniustum ponunt aut aliud litigantibus damnum inferunt, tenentur de damnis et ab Ordinario loci vel, si de Episcopo agatur, a Sede Apostolica, ad instantiam partis aut etiam ex officio, congruis poenis pro gravitate culpae puniri possunt, non exclusa officii privatione.

§ 2. Iudices qui secreti legem violare vel acta secreta cum aliis quoquo modo communicare praesumpserint, puniantur mulcta pecuniaria aliisque poenis, privatione officii non exclusa, pro diversa reatus gravitate, salvis peculiaribus statutis, quibus graviores poenae praescribantur.

§ 3. Eisdem sanctionibus subsunt tribunalis officiales et adiutores, si officio suo, ut supra, defuerint, quos omnes etiam iudex punire potest.

Can. 1626. Cum iudex praevidet actorem probabiliter spreturum esse sententiam ecclesiasticam si forte haec ipsi sit contraria, et idcirco conventi iuribus non satis consultum iri, potest, ad eiusdem conventi instantiam vel etiam ex officio, actorem adigere ad congruam cautionem praestandam pro ecclesiasticae sententiae observantia.

 

CAPUT II
De ordine cognitionum

Can. 1627. Iudices et tribunalia tenentur causas ad se delatas eo ordine cognoscere quo fuerunt propositae, nisi aliqua earum celerem prae ceteris expeditionem exigat, quod quidem peculiari decreto a iudice seu a tribunali statuendum est.

Can. 1628. § 1. Exceptiones dilatoriae, eae praesertim quae respiciunt personas et modum iudicii, proponendae et cognoscendae sunt ante contestationem litis, nisi contestata iam lite primum emerserint aut pars iureiurando affirmet eas tunc tantum sibi innotuisse.

§ 2. Exceptio tamen de incompetentia iudicis absoluta a partibus opponi potest in quovis statu et gradu causae.

§ 3. Pariter exceptio excommunicationis opponi potest in quolibet iudicii statu et gradu, dummodo ante sententiam definitivam; imo si agatur de excommunicatis vitandis, aut toleratis contra quos sententia condemnatoria vel declaratoria lata fuerit, ii ex officio semper excludi debent.

Can. 1629. § 1. Exceptiones peremptoriae, quae dicuntur litis finitae, veluti exceptio rei iudicatae, transactionis, etc., proponi et cognosci debent ante contestationem litis; qui serius eas opposuerit, non est reiiciendus, sed condemnetur in expensis, nisi probet se oppositionem malitiose non distulisse.

§ 2. Aliae exceptiones peremptoriae proponi debent post contestatam litem, et suo tempore tractandae sunt secundum regutas circa quaestiones incidentes.

Can. 1630. § 1. Actiones reconventionales satius statim post litis contestationem, utiliter quovis iudicii momento, ante sententiam tamen, proponi possunt.

§ 2. Cognoscantur autem simul cum conventionali actione, hoc est pari gradu cum ea, nisi eas separatim cognoscere necessarium sit aut iudex opportunius existimaverit.

Can. 1631. Quaestiones de cautione pro expensis iudicialibus praestanda aut de concessione gratuiti patrocinii, quod statim ab initio postulatum fuerit, et aliae huiusmodi videndae regulariter sunt ante litis contestationem.

Can. 1632. Quoties, proposita principali controversia, quaestio praeiudicialis suboriatur, id est eiusmodi ex cuius solutione pendeat solutio quaestionis principalis, illa ante omnia a iudice cognoscenda est.

Can. 1633. § 1. Si ex principali controversia quaestiones incidentes nascantur, cognoscantur prius eae quarum solutio viam sternat ad aliarum solutionem.

§ 2. Quod si nullo nexu logico inter se cohaereant, quae prius ab alterutra parte propositae sunt, illae antea definiantur.

§ Si de spolio incidat quaestio, haec ante omnia est dirimenda.

 

CAPUT III
De dilationum terminis fatalibus

Can. 1634. § 1. Fatalia legis quae dicuntur, idest termini perimendis iuribus a lege constituti, prorogari non possunt.

§ 2. Termini autem iudiciales et conventionales, ante eorum lapsum, poterunt, iusta intercedente causa, a iudice, auditis vel petentibus partibus, prorogari.

§ 3. Caveat tamen iudex ne nimis diuturna lis fiat ex prorogatione.

Can. 1635. Si dies, pro actu iudiciali indicta, sit feriata nec in decreto iudicis dicatur expresse tribunal vacaturum nihilominus causis cognoscendis, terminus intelligitur prorogatus ad primam sequentem diem non feriatam.

 

CAPUT IV
De loco et tempore iudicii

Can. 1636. Quamvis Episcopus in quolibet suae dioecesis loco, qui non sit exemptus, ius habeat erigendi tribunal, nihilominus penes suam sedem aulam statuat, quae sit ordinarius iudiciorum locus: ibique Crucifixi imago emineat, et adsit Evangeliorum liber.

Can. 1637. Iudex e territorio suo vi expulsus vel a iurisdictione ibi exercenda impeditus, potest extra territorium iurisdictionem suam exercere et sententiam ferre, certiore tamen hac de re facto loci Ordinario.

Can. 1638. § 1. In unaquaque dioecesi Ordinarius publico decreto dies et horas definiri curet, pro loci ac temporum adiunctis opportunas, quibus tribunal adiri regulariter possit, et ab eo iustitiae administratio exigi.

§ 2. Iusta tamen de causa, et quoties periculum sit in mora, fas est fidelibus quovis tempore iudicis ministerium in sui iuris vel boni publici tutelam invocare.

Can. 1639. § 1. Dies festi de praecepto, et ultimi tres dies hebdomadae sanctae feriati habeantur; et in iis citationes intimare audientias habere, partes et testes excutere, probationes assumere, decreta et sententias ferre, denuntiare et exsequi vetitum est, nisi necessitas, christiana caritas, aut bonum publicum aliud postulent.

§ 2. Iudicis autem est in singulis casibus statuere et denuntiare, an et quae acta supra dictis diebus expleri debeant.

 

CAPUT V
De personis ad disceptationem iudicialem admittendis et de modo confectionis et conservationis actorum

Can. 1640. § 1. Dum causae coram tribunali aguntur,extranei ab aula arceantur et ii tantummodo adsint, quos ad processum expediendum iudex necessarios esse iudicaverit.

§ 2. Omnes assistentes, qui reverentiae et obedientiae tribunali debitae graviter defuerint, iudex, etiam illico et in continenti si coram tribunali sedente in id quis peccaverit, potest censuris quoque aliisve congruis poenis ad officium reducere, advocatos praeterea et procuratores etiam iure alias causas apud tribunalia ecclesiastica pertractandi privare.

Can. 1641. Si alicui actui processuali interveniat persona linguae loci ignara et iudices ac partes linguam huius personae propriam non intelligant, interpres adhibeatur iuratus, et a iudice designatus, contra quem alterutra pars legitimam exceptionem non proposuerit.

Can. 1642. § 1. Acta iudicialia, tum quae meritum quaestionis respiciunt, seu acta causae, ex. gr., sententiae et cuiusque generis probationes, tum quae ad formam procedendi pertinent, seu acta processus, ex. gr., citationes, intimationes, etc., scripto redacta esse debent.

§ 2. Nisi iusta causa aliud suadeat, quoad eius fieri potest, lingua latina redigantur; sed interrogationes et responsiones testium, aliaque similia, lingua vernacula confici debent.

Can. 1643. § 1. Singula folia processus numerentur; et actuarii subscriptio cum sigillo tribunalis apponatur in unoquoque folio.

§ 2. Singulis actis completis vel interruptis seu ad aliam sessionem remissis, apponatur subscriptio actuarii et iudicis vel tribunalis praesidis.

§ 3. Quoties in actis iudicialibus partium aut testium subscriptio requiritur, si pars aut testis hanc facere nequeat vel nolit, id in ipsis actis adnotetur, simulque iudex et actuarius fidem faciant actum ipsum de verbo ad verbum parti aut testi perlectum fuisse, et partem aut testem vel non potuisse vel noluisse subscribere.

Can. 1644. § 1. In casu appellationis, actorum exemplaria ad normam can. 1642, 1643 conscripta et in fasciculum religata, cum indice omnium actorum et documentorum et cum testificatione actuarii seu cancellarii de eorum fideli transcriptione et integritate, mittantur ad superius tribunal; si exemplaria sine gravi incommodo exscribi nequeant, mittantur cum opportunis cautelis acta ipsa originalia.

§ 2. Si eo mittenda sint ubi vernacula lingua non sit cognita, acta ipsa in linguam latinam vertantur, adhibitis cautelis ut de fideli translatione constet.

§ 3. Si acta debita forma et charactere confecta non fuerint, a iudice superiore repelli possunt quo in casu illi, quibus culpa imputanda est, acta suis impensis denuo conficere et mittere tenentur.

Can. 1645. § 1. Iudicio expleto, documenta partibus restitui debent, nisi in criminalibus, bono publico ita exigente, iudex aliquod retinendum censuerit.

§ 2. Documenta omnia, quae apud tribunal manent, in archivo Curiae deponantur sive publico sive secreto, prout eorum natura exigit.

§ 3. Notarii, actuarii et cancellarius sine iudicis mandato tradere prohibentur exemplar actorum iudicialium et documentorum quae sunt processui acquisita.

§ 4. Anonymae epistolae quae nihil ad causae meritum conferunt, et etiam subscriptae quae sint certu calumniosae, destruantur.

 

TITULUS IV
De partibus in causa

CAPUT I
De actore et de reo convento

Can. 1646. Quilibet potest in iudicio agere, nisi a sacris canonibus prohibeatur; reus autem legitime conventus respondere debet.

Can. 1647. Licet actor vel reus conventus procuratorem vel advocatum constituerit, semper tamen tenetur in iudicio ipsemet adesse ad praescriptum iuris vel iudicis.

Can. 1648. § 1. Pro minoribus et iis qui rationis usu destituti sunt, agere et respondere tenentur eorum parentes aut tutores vel curatores.

§ 2. Si iudex existimet ipsorum iura esse in conflictu cum iuribus parentum vel tutorum vel curatorum, aut ipsos tam longe distare a parentibus aut tutoribus vel curatoribus, ut hisce uti aut minime aut difficulter liceat, tunc stent in iudicio per curatorem a iudice datum.

§ 3. Sed in causis spiritualibus et cum spiritualibus connexis, si minores usum rationis assecuti sint, agere et respondere queunt sine patris vel tutoris consensu; et quidem, si aetatem quatuordecim annorum expleverint, etiam per seipsos; secus per tutorem ab Ordinario datum, vel etiam per procuratorem a se, Ordinarii auctoritate, constitutum.

Can. 1649. Nomine eorum de quibus in can. 100, § 3, stat in iudicio rector vel administrator, firmo praescripto can. 1653; in conflictu vero eorum iurium cum iuribus rectoris vel administratoris, procurator ab Ordinario designatus.

Can. 1650. Bonis interdicti, et ii qui minus firmae mentis sunt, stare in iudicio per se ipsi possunt tantummodo ut de propriis delictis respondeant, aut ad praescriptum iudicis: in ceteris agere et respondere debent per suos curatores.

Can. 1651. § 1. Ut curator ab auctoritate civili alicui datus a iudice ecclesiastico admittatur, debet accedere consensus Ordinarii proprii illius cui datus est.

§ 2. Ordinarius potest quoque alium curatorem constituere pro foro ecclesiastico, si, omnibus mature perpensis, id statuendum esse prudenter censuerit.

Can. 1652. Religiosi sine Superiorum consensu non habent personam standi in iudicio, nisi in casibus qui sequuntur:

1° Si de vindicandis adversus religionem iuribus sibi ex professione quaesitis agatur;

2° Si ipsi extra claustra legitime morentur et iurium suorum tuitio urgeat;

3° Si contra ipsum Superiorem denuntiationem instituere velint.

Can. 1653. § 1. Ordinarii locorum possunt nomine ecclesiae cathedralis aut mensae episcopalis stare in iudicio; sed, ut licite agant, debent audire Capitulum cathedrale vel Consilium administrationis eorumve consensum vel consilium habere, quando periculo vertitur pecuniae summa pro qua alienanda ad normam can. 1532, §§ 2, 3 eorundem consensus vel consilium requiritur.

§ 2. Beneficiarii omnes nomine beneficii possunt in iudicio agere aut respondere; quod tamen ut licite faciant, servare debent praescriptum can. 1526.

§ 3. Praelati ac Superiores Capitulorum, sodalitatum et quorumlibet collegiorum stare in iudicio nequeunt, nomine suae cuiusque communitatis, sine eiusdem consensu ad normam statutorum.

§ 4. Adversus eos de quibus in §§ 1-3, si sine praescripto consensu aut consilio in iudicio egerint, piae causae aut communitati ius est ad refectionem damnorum.

§ 5. In casu vero defectus vel negligentiae illius qui administratoris munere fungitur, potest ipse loci Ordinarius per se vel per alium stare in iudicio nomine personarum moralium quae sub eius iurisdictione sunt.

§ 6. Superiores religiosi nequeunt nomine suae communitatis stare in iudicio, nisi ad normam constitutionum.

Can. 1654. § 1. Excommunicatis vitandis aut toleratis post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam permittitur ut per se ipsi agant tantummodo ad impugnandam iustitiam aut legitimitatem ipsius excommunicationis; per procuratorem, ad aliud quodvis animae suae praeiudicium avertendum; in reliquis ab agendo repelluntur.

§ 2. Alii excommunicati generatim stare in iudicio queunt.

 

CAPUT II
De procuratoribus ad lites et advocatis

Can. 1655. § 1. In iudicio criminali reus aut a se electum aut a iudice datum semper habere debet advocatum.

§ 2. Etiam in iudicio contentioso, si agatur de minoribus aut de iudicio in quo bonum publicum vertitur, iudex parti carenti defensorem ex officio attribuat, aut, si casus ferat, parti etiam habenti alium adiungat.

§ 3. Praeter hos casus pars libere potest advocatum et procuratorem constituere, sed potest quoque in iudicio per se ipsa agere et respondere, nisi iudex procuratoris vel advocati ministerium necessarium existimaverit.

§ 4. At Episcopus, si quando in causa est, aliquem constituat, qui eius personam, procuratorio nomine, gerat.

Can. 1656. § 1. Unicum quisque potest eligere procuratorem, qui nequit alium sibimet substituere, nisi expressa facultas eidem facta fuerit.

§ 2. Quod si, iusta causa suadente, plures ab eodem deputentur, hi ita constituantur, ut detur inter ipsos locus praeventioni.

§ 3. Advocati autem plures simul constitui queunt.

§ 4. Utrumque munus, procuratoris et advocati, etiam in eadem causa et pro eodem cliente eadem persona exercere potest.

Can. 1657. § 1. Procurator et advocatus esse debent catholici, aetate maiores, bonae famae; acatholicus non admittitur, nisi per exceptionem et ex necessitate.

§ 2. Advocatus debet praeterea esse doctor vel alioqui vere peritus, saltem in iure canonico.

§ 3. Religiosus admitti potest, nisi aliud in constitutionibus caveatur, in causis tantum in quibus vertitur utilitas suae religionis, de licentia tamen Superioris.

Can. 1658. § 1. Quilibet pro lubitu a parte potest eligi et deputari procurator, dummodo secundum praecedentem canonem idoneus sit, quin opus sit ut Ordinarii approbatio antecesserit.

§ 2. Advocatus autem, ut ad patrocinium admittatur, indiget approbatione Ordinarii, quae aut generalis sit omnes causas aut specialis pro certa causa.

§ 3. In iudicio coram Sanctae Sedis delegato; ipsius delegati est approbare et admittere advocatum, quo pars uti se velle ostenderit.

§ 4. Procurator et advocatus, in causis quae ad normam can. 1579, §§ 1, 2 aguntur in religionis tribunali, eligendi sunt ex eadem religione et ante patrocinii susceptionem approbandi ab eo, qui partes iudicis in causa agit; in causis vero quae ad normam eiusdem canonis § 3 apud tribunal Ordinarii loci pertractantur, admitti potest etiam religioni extraneus.

Can. 1659. § 1. Procurator ne prius a iudice admittatur quam speciale mandatum ad lites scriptum, etiam in calce ipsius citationis, mandantis subscriptione munitum, et locum, diem, mensem et annum referens, apud tribunal deposuerit.

§ 2. Quod si mandans scribere nesciat, hoc ipsum ex scriptura constet necesse est, et parochus vel notarius Curiae vel duo testes, loco mandantis, mandatum subsignent.

Can. 1660. Mandatum procurationis asservari debet in actis causae.

Can. 1661. Advocatus, ut causae patrocinium suscipiat, habeat necesse est a parte vel a iudice commissionem ad instar mandati procuratorii, de qua in actis constare debet.

Can. 1662. Nisi speciale mandatum habuerit, procurator non potest renuntiare actioni, instantiae vel actis iudicialibus, nec transigere, pacisci, compromittere in arbitros, deferre aut referre iusiurandum, et generatim ea agere pro quibus ius requirit mandatum speciale.

Can. 1663. Tum procurator tum advocatus possunt a iudice, dato decreto, repelli sive ex officio sive ad instantiam partis, iusta tamen de causa.

Can. 1664. § 1. Advocati et procuratores possunt ab eo a quo constituti sunt, removeri, salva obligatione solvendi honoraria ipsis debita; verum ut remotio effectum sortiatur, necesse est ut ipsis intimetur, et, si lis iam contestata fuerit, iudex et adversa pars certiores facti sint de remotione.

§ 2. Lata definitiva sententia, ius et officium appellandi, si mandans non renuat, procuratori manet.

Can. 1665. § 1. Vetatur uterque emere litem, aut sibi de immodico emolumento vel rei litigiosae parte vindicata pacisci.

§ 2. Quae si fecerint, nulla est pactio, et a iudice vel ab Ordinario poterunt poena pecuniaria mulctari; advocatus praeterea tum ab officio suspendi, tum etiam, si recidivus sit, destitui et titulo privari.

Can 1666. Advocati ac procuratores qui ob dona aut pollicitationes aut quamlibet aliam rationem suum officium prodiderint, ab officio repellantur, et, praeter damnorum refectionem, mulcta pecuniaria aliisve congruis poenis plectantur.

 

TITULUS V
De actionibus et exceptionibus

Can. 1667. Quodlibet ius non solum actione munitur, nisi aliud expresse cautum sit, sed etiam exceptione, quae semper competit et est suapte natura perpetua.

Can. 1668. § 1. Qui ad rem sibi vindicandam, seu ad ius suum in iudicio persequendum titulo agit iuris auctoritate subnixo, actione dimicat quae petitoria dicitur.

§ 2. Si vero rei possessionem vel iuris quasi-possessionem postulat, eius actio possessoria vocatur.

Can. 1669. § 1. Actor pluribus simul actionibus, quae tamen secum ipsae non confligant, sive de eadem re, sive de diversis, reum convenire potest, si aditi tribunalis competentiam non egrediantur.

§ 2. Reus non prohibetur pluribus exceptionibus etiam contrariis uti.

Can. 1670. § 1. Actor potest una instantia cumulare actiones possessorias et petitorias, nisi spolii exceptio ex adverso opponatur.

§ 2. Pariter fas est reo convento in petitorio, actorem reconvenire in possessorio; et viceversa, nisi res sit de spolio.

Can. 1671. § 1. Item fas est actori, antequam conclusum fuerit in causa, ab instituto iudicio petitorio regredi ad possessorium adipiscendae vel recuperandae.

§ 2. Imo ex iusta causa iudex etiam post conclusionem in causa, sed ante sententiam definitivam, hunc regressum permittere potest.

§ 3. Iudicis est, attentis partium allegationibus, aut utramque quaestionem unica sententia definire, aut prius uni, postea alteri satisfacere, prouti magis expedire ipsi videatur ad celeriorem et pleniorem iurium tuitionem.

 

CAPUT I
De rei sequestratione et inhibitione exercitii iuris

Can. 1672. § 1. Qui ostenderit super aliqua re ab alio detenta ius se habere sibique damnum imminere nisi res ipsa custodienda tradatur, ius habet obtinendi a iudice eiusdem rei sequestrationem.

§ 2. In similibus rerum adiunctis obtinere potest ut iuris exercitium alicui inhibeatur.

§ 3. Sequestratio rei et inhibitio exercitii iuris a iudice decerni potest ex officio, instante praesertim promotore iustitiae aut defensore vinculi, quoties bonum publicum id postulare videatur.

Can. 1673. § 1. Ad crediti quoque securitatem sequestratio rei admittitur, dummodo de creditoris iure liquido constet et servata norma de qua in can. 1923, § 1.

§ 2. Sequestratio extenditur etiam ad res debitoris quae depositi causa aut quolibet alio titulo apud alias personas reperiantur.

Can. 1674. Sequestratio rei et suspensio exercitii iuris decerni nullatenus possunt, si damnum quod timetur, possit aliter reparari et idonea cautio de eo reparando offeratur.

Can. 1675. § 1. Ad custodiam rei sequestrationi subiectae idonea persona, proponentibus partibus, a iudice designetur, quae sequester dicitur; si partes inter se dissentiant, iudex ex officio sequestrem deligat.

§ 2. Sequester in re custodienda, curanda et servanda non minorem diligentiam adhibere debet quam suis adhibet rebus, eamque postea, cui iudex decreverit, reddere tenetur cum omni causa.

§ 3. Iudex congruam decernat mercedem sequestri, si eam petat.

 

CAPUT II
De actionibus ex novi operis nuntiatione et damno infecto

Can. 1676. § 1. Qui ex aliquo novo opere damnum timet suae rei obventurum, potest illud iudici nuntiare ut opus interrumpatur, donec utriusque partis iura, iudicis sententia, definiantur.

§ 2. Is cui intimata fuerit prohibitio, continuo ab opere cessare debet, sed, dummodo idonee caveat se in pristinum omnia restituturum si absoluto iudicio victus discesserit, poterit a iudice continuationem eiusdem impetrare.

§ 3. Nuntianti novum opus ad ius suum demonstrandum duo menses praefiniuntur; qui ex iusta et necessaria causa a iudice, audita altera parte, prorogari vel reduci poterunt.

Can. 1677. Si vetus opus magna ex parte immutetur, idem ius esto quod de novo opere can. 1676 constitutum est.

Can. 1678. Qui grave damnum rei suae imminere pertimescit ex alieno aedificio quod ruinam minatur, ex arbore aut ex alia re quacunque, actionem habet de damno infecto ad obtinendam periculi remotionem, aut cautionem de damno vel avertendo, vel compensando, si forte evenerit.

 

CAPUT III
De actionibus ob nullitatem actorum

Can. 1679. Si actus aut contractus sit ipso iure nullus, datur ei, cuius interest, actio ad obtinendam a iudice declarationem nullitatis.

Can. 1680. § 1. Nullitas actus tunc tantum habetur, cum in eo deficiunt quae actum ipsum essentialiter constituunt, aut sollemnia seu conditiones desiderantur a sacris canonibus requisitae sub poena nullitatis.

§ 2. Nullitas alicuius actus non importat nullitatem actorum qui praecedunt aut subsequuntur et ab actu non dependent.

Can. 1681. Qui actum posuit nullitatis vitio infectum, tenetur de damnis et expensis erga partem laesam.

Can. 1682. Nullitas actus a iudice declarari non potest ex officio, nisi aut publice id intersit, aut agatur de pauperibus vel de minoribus aliisve qui minorum iure censentur.

Can. 1683. Iudex inferior de confirmatione, a Romano Pontifice actui vel instrumento adiecta, videre non potest, nisi Apostolicae Sedis praecesserit mandatum.

 

CAPUT IV
De actionibus rescissoriis et de restitutione in integrum

Can. 1684. § 1. Si quis motus metu gravi iniuste incusso, vel dolo circumventus actum posuerit vel contractum inierit qui ipso iure non sit nullus, poterit, metu vel dolo probato, obtinere actus vel contractus rescissionem actione quae vocatur rescissoria.

§ 2. Eadem actione intra biennium uti potest, qui gravem ex contractu laesionem ultra dimidium ex errore passus est.

Can. 1685. Institui haec actio potest:

1° Contra eum qui metum intulit aut dolum patravit, quamvis ipse non in suum, sed in alterius commodum talia peregerit;

2° Contra quemlibet malae fidei et etiam bonae fidei possessorem, qui res metu vel dolo extortas possidet, salvo iure regressus contra quemlibet usque ad ipsum metus vel doli auctorem.

Can. 1686. Si is qui metum intulit aut dolum patravit, urgeat actus vel contractus exsecutionem, parti laesae seu deceptae competit exceptio metus vel doli.

Can. 1687. § 1. Minoribus vel minorum iure fruentibus graviter laesis eorumque heredibus et successoribus, ad laesionem reparandam ex negotio seu actu valido rescindibili, praeter alia ordinaria remedia, suppetit remedium extraordinarium restitutionis in integrum.

§ 2. Hoc beneficium maioribus quoque conceditur quos deficit rescissoria actio aut aliud ordinarium remedium, dummodo iustam subesse causam et laesionem sibi imputandam non esse probaverint.

Can. 1688. § 1. Restitutio in integrum peti debet ab ordinario iudice, qui competens est respectu illius, contra quem petitur, intra quadriennium ab adepta maioritate computandum, si agatur de minoribus, a die laesionis factae et cessati impedimenti, si de maioribus aut personis moralibus.

§ 2. Minoribus vel minorum iure fruentibus restitutio concedi potest a iudice etiam ex officio, audito vel instante promotore iustitiae.

Can. 1689. Restitutio in integrum id efficit ut omnia revocentur in pristinum, idest restituantur in statum quo erant ante laesionem, salvis iuribus quae alii, bona fide, ante petitam restitutionem quaesiverint.

 

CAPUT V
De mutuis petitionibus seu de actionibus reconventionalibus

Can. 1690. § 1. Actio quam reus coram eodem iudice in eodem iudicio instituit contra actorem ad submovendam vel minuendam eius petitionem, dicitur reconventio.

§ 2. Reconventio reconventionis non admittitur.

Can. 1691. Actio reconventionalis locum habere potest in omnibus causis contentiosis, exceptis causis spolii; in criminalibus vero non admittitur, nisi ad normam can. 2218, § 3.

Can. 1692. Proponenda est iudici coram quo actio principalis instituta est, licet ad unam causam dumtaxat delegato vel alioquin incompetenti, nisi sit absolute incompetens.

 

CAPUT VI
De actionibus seu remediis possessoriis

Can. 1693. Qui ad possessionem alicuius rei adipiscendam, vel ad alicuius iuris exercitium obtinendum munitur titulo legitimo, petere potest, ut in rei possessionem vel iuris exercitium immittatur.

Can. 1694. Non solum possessio, sed etiam simplex detentio praestat, ad normam canonum qui sequuntur, actionem vel exceptionem possessoriam.

Can. 1695. § 1. Qui annum integrum in possessione rei vel in quasi-possessione iuris manserit, si molestiam patiatur quominus suam possessionem vel quasi-possessionem retineat, habet actionem retinendae possessionis.

§ 2. Haec actio non admittitur nisi intra annum ab illata molestia adversus molestiae auctorem ut a molestiis desistat.

Can. 1696. § 1. Etiam qui vi, clam vel precario possidet, actione retinendae possessionis uti potest adversus quemlibet deturbatorem: non autem contra personam a qua ipse rem vi vel clam surripuit aut precario accepit.

§ 2. In causis quae ad bonum publicum spectant, iustitiae promotori ius est opponendi vitium possessionis adversus eum qui vi, clam vel precario possidet.

Can. 1697. § 1. Si inter duos controversia oriatur uter eorum possideat, ille in possessione praeferendus est qui intra annum frequentiores et potiores possessionis actus exercuit.

§ 2. In dubio iudex possessionem pro indiviso utrique parti attribuat.

§ 3. Si rei vel iuris indoles aut contentionum et rixarum periculum non patiatur ut litigantibus pro indiviso possessio interim attribuatur, iudex rem apud sequestrem deponi, aut iuris quasi-possessionem suspendi iubeat usque ad iudicii petitorii exitum.

Can. 1698. § 1. Qui vi aut clam quoquo modo a possessione rei vel quasi-possessione iuris deiectus est, adversus quemlibet spolii auctorem vel rei detentorem habet actionem recuperandae possessionis vel de spolio et spolii exceptionem.

§ 2. Haec actio non admittitur praeterlapso anno postquam spolium passus rei notitiam habuit; exceptio, contra, perpetua est.

Can. 1699. § 1. Spoliatus adversus spoliantem excipiens et probans spolium, non tenetur respondere, nisi prius fuerit in suam possessionem restitutus.

§ 2. Spoliatus ut in possessionem restituatur, nil aliud probare debet, nisi spoliationem ipsam.

§ 3. Sed si in restitutione rei vel exercitii iuris aliquod occurrat periculum (ex. gr., saevitiarum, cum vir contra uxorem postulat restitutionem coniugalis consortii), iudex, ad instantiam partis vel promotoris iustitiae, pro diversis personarum causarumve adiunctis decernat aut restitutionem suspendi, aut rem vel personam apud sequestrem custodiri, donec causa petitorio iudicio definiatur.

Can. 1700. Iudicia possessoria absolvenda sunt, citata dumtaxat adversa parte in iudiciis retinendae vel recuperandae; citatis vero omnibus iis quorum interest, in iudiciis adipiscendae.

 

CAPUT VII
De exstinctione actionum

Can. 1701. In contentiosis actiones tum reales tum personales exstinguuntur praescriptione ad normam can. 1508-1512; actiones autem de statu personarum nunquam exstinguuntur.

Can. 1702. Omnis criminalis actio perimitur morte rei, condonatione legitimae potestatis, et lapsu temporis utilis ad actionem criminalem proponendam.

Can. 1703. Firmo praescripto can. 1555, § 1 de delictis Sacrae Congregationi S. Officii reservatis, tempus utile ad actionem criminalem proponendam est triennium, nisi agatur:

1° De actione iniuriarum, quae uno anno perimitur;

2° De actione ob delicta qualificata contra VI et VII divinum praeceptum, quae quinquennio perimitur;

3° De actionibus ob simoniam vel homicidium contra quae actio criminalis decennio perdurat.

Can. 1704. Sublata per praescriptionem actione criminali:

1° Non est hoc ipso sublata actio contentiosa, forte ex delicto orta, ad damna sarcienda;

2° Ordinarius remediis can. 2222, § 2 statutis uti adhuc potest.

Can. 1705. § 1. Praescriptio in contentiosis currit ex quo actio primum potuit iure proponi; in criminalibus, a die patrati delicti.

§ 2. Si delictum habeat tractum, ut vocant, successivum, non currit praescriptio, nisi a die qua delicti tractus cessaverit.

§ 3. In delicto habituali vel continuato praescriptio non decurrit nisi post ultimum actum; et conventus ob aliquem criminosum actum non praescriptum, tenetur de antiquioribus, qui cum eodem actu connectuntur, etiamsi singulatim sumpti ob praescriptionem excluderentur.

 

TITULUS VI
De causae introductione

CAPUT I
De libello litis introductorio

Can. 1706. Qui aliquem convenire vult, debet libellum competenti iudici exhibere, in quo controversiae obiectum proponatur, et ministerium iudicis ad deducta iura persequenda expostuletur.

Can. 1707. § 1. Qui scribere nescit, aut legitime impeditur quominus libellum exhibeat, oretenus petitionem suam coram tribunali proponere potest.

§ 2. Item in causis facilioris investigationis et minoris momenti ac propterea cito expediendis, iudicis arbitrio relinquitur petitionis admissio oretenus sibi facta.

§ 3. In utroque tamen casu iudex notarium iubeat scriptis actum redigere qui actori legendus est et ab eo probandus.

Can. 1708. Libellus quo lis introducitur debet:

1° Exprimere coram quo iudice causa introducatur, quid petatur, et a quo petatur;

2° Indicare, generatim saltem, quo iure innitatur actor ad comprobanda ea quae allegantur et asseruntur;

3° Subscribi ab actore vel eius procuratore, appositis die, mense et anno, nec non loco in quo actor vel eius procurator habitant, aut residere se dixerint actorum recipiendorum gratia.

Can. 1709. § 1. Iudex vel tribunal, postquam viderit et rem esse suae competentiae et actori legitimam personam esse standi in iudicio, debet quantocius libellum aut admittere aut reiicere, adiectis in hoc altero casu reiectionis causis.

§ 2. Si iudicis decreto libellus reiectus fuerit ob vitia quae emendari possunt, actor novum libellum rite confectum potest eidem iudici denuo exhibere; quod si iudex emendatum libellum reiecerit, novae reiectionis rationes exponere debet.

§ 3. Adversus libelli reiectionem integrum semper est parti intra tempus utile decem dierum recursum interponere ad superius tribunal: a quo, audita parte, et promotore iustitiae aut vinculi defensore, quaestio reiectionis expeditissime definienda est.

Can. 1710. Si iudex continuo mense ab exhibito libello decretum non ediderit quo libellum admittit vel reiicit ad normam can. 1709, pars cuius interest instare potest ut iudex suo munere fungatur; quod si nihilominus iudex sileat, lapsis quinque diebus a facta instantia, poterit recursum ad Ordinarium loci, si ipse iudex non sit, vel ad superius tribunal interponere ut vel iudex ad definiendam causam adigatur vel alius in eius locum subrogetur.

 

CAPUT II
De citatione et denuntiatione actorum iudicialium

Can. 1711. § 1. Libello vel orali petitione admissa, locus est vocationi in ius seu citationi alterius partis.

§ 2. Quod si partes litigantes sponte coram iudice se sistant ad causam agendam, opus non est citatione, sed actuarius significet in actis partes sponte sua iudicio adfuisse.

Can. 1712. § 1. Citatio fit a iudice, et libello litis introductorio inscribitur aut adiungitur.

§ 2. Denuntiatur autem reo, et, si sint plures, singulis.

§ 3. Debet insuper actori nota fieri, ut statuta die et hora ipse quoque coram iudice se sistat.

Can. 1713. Si lis moveatur ei qui non habet liberam administrationem rerum, de quibus disceptatur, citatio denuntianda est ei qui ipsius nomine iudicium suscipere tenetur ad normam can. 1648-1654.

Can. 1714. Quaelibet citatio est peremptoria; nec iteretur necesse est, nisi in casu de quo in can. 1845, § 2.

Can. 1715. § 1. Citatio denuntietur per schedam, quae praeceptum iudicis parti conventae factum ad comparendum exprimat, idest a quo iudice, ob quam causam saltem verbis generalibus indicatam, quo actore, reus, nomine et cognomine rite designatus, conveniatur; nec non locum, et tempus, idest annum, mensem, diem et horam ad comparendum praefixam perspicue indicet.

§ 2. Citatio, sigillo tribunalis munita, subscribenda est a iudice vel ab eius auditore et a notario.

Can. 1716. Citatio duplici scheda conficiatur, quarum altera remittatur reo convento, altera asservetur in actis.

Can. 1717. § 1. Citationis scheda, si fieri poterit, per Curiae cursorem tradenda est ipsi convento ubicunque is invenitur.

§ 2. Ad hoc cursor etiam fines alterius dioecesis ingredi potest, si iudex id expedire censuerit et eidem cursori mandaverit.

§ 3. Si cursor personam conventam non invenerit in loco ubi commoratur, relinquere poterit citatoriam schedam alicui de eius familia aut famulatu, si hic eam recipere paratus sit ac spondeat se reo convento quamprimum schedam acceptam traditurum; sin minus eam ad iudicem referat, ut transmittatur ad normam can. 1719, 1720.

Can. 1718. Reus qui citatoriam schedam recipere recuset, legitime citatus habeatur.

Can. 1719. Si ob distantiam vel aliam causam difficulter per cursorem tradi possit reo convento scheda citatoria, poterit iussu iudicis transmitti per tabellarios publicos, dummodo commendata et cum syngrapha receptionis, vel alio modo qui secundum locorum leges et conditiones tutissimus sit.

Can. 1720. § 1. Quoties, diligenti inquisitione peracta, adhuc ignoratur ubi commoretur reus, locus est citationi per edictum.

§ 2. Hoc autem fit affigendo per cursorem ad fores Curiae schedam citationis ad modum edicti per tempus prudenti iudicis arbitrio determinandum et in aliqua publica ephemeride eam inserendo; si vero utrumque fieri nequeat, alterutrum sufficiet.

Can. 1721. § 1. Cursor, cum in manu rei conventi citationis schedam relinquit, debet eam subsignare, adnotatis die et hora qua reo tradita est.

§ 2. Idem peragat si eam relinquat in manibus alicuius de familia aut famulatu rei conventi, addito insuper nomine personae cui schedam tradidit.

§ 3. Si citatio fiat per edictum, cursor in edicti calce signet qua die et hora edictum affixum ad fores Curiae fueiit et quandiu affixum manserit.

§ 4. Si reus receptionem schedae recuset, cursor schedam ipsam subsignatam, addita die et hora recusationis, iudici remittat.

Can. 1722. § 1. Cursor quae peregit ad iudicem referat in scriptis manu propria subsignatis, quae in actis serventur.

§ 2. Si per tabellariorum officium citatio transmittatur, asservetur in actis fides eiusdem officii.

Can. 1723. Si scheda citatoria non referat quae in can. 1715 praescribuntur aut non fuerit legitime intimata, nullius momenti sunt tum citatio tum acta processus.

Can. 1724. Regulae superius statutae pro rei citatione, ceteris quoque iudicii actibus, pro diversa tamen eorum natura, accommodandae et applicandae sunt, ut decretorum vel sententiarum denuntiationi aliisque huiusmodi.

Can. 1725. Cum citatio legitime peracta fuerit aut partes sponte in iudicium venerint:

1° Res desinit esse integra;

2° Causa fit propria illius iudicis aut tribunalis, coram quo actio instituta est;

3° In iudice delegato firma redditur iurisdictio ita ut non exspiret resoluto iure delegantis;

4° Interrumpitur praescriptio, nisi aliud cautum sit, ad normam can. 1508;

5° Lis pendere incipit; et ideo statim locum habet principium: lite pendente, nihil innovetur.

 

TITULUS VII
De litis contestatione

Can. 1726. Obiectum seu materia iudicii constituitur ipsa litis contestatione, seu formali conventi contradictione petitioni actoris, facta animo litigandi coram iudice.

Can. 1727. Ad litis contestationem nulla necessaria est sollemnitas, sed sufficit ut partibus coram iudice vel eius delegato comparentibus, in actis inseratur petitio actoris et contradictio conventi, unde constet qua de re agatur seu quinam sint controversiae termini.

Can. 1728. In causis tamen implicatioribus, in quibus petitio actoris nec perspicua sit nec simplex vel contradictio conventi difficultatibus scateat, iudex, ex officio aut ad instantiam actoris vel conventi, partes citet ad rite definiendos controversiae articulos, idest ad causae dubia, ut dicitur, concordanda.

Can. 1729. § 1. Si die dubiis concordandis praestituta, pars in ius vocata non compareat nec iustam absentiae excusationem alleget, contumax declaretur, et dubiorum formula statuatur ex officio, parte, quae praesens fuerit, id postulante. Parti autem contumaci statim id notum fiat ex officio ut quas velit exceptiones contra dubiorum seu articulorum formulam possit proponere et a contumacia se purgare, intra tempus quod iudici congruum videatur.

§ 2. Partibus praesentibus et in formula dubiorum seu articulorum concordibus, si iudex, quod ad se attinet, nihil excipiendum putaverit, eius rei fiat mentio in decreto quo formula firmatur.

§ 3. Si vero partes dissentiant aut earum conclusiones iudici non probentur, iudex ipse controversiam dirimat decreto.

§ 4. Dubiorum seu articulorum formula semel statuta mutari non potest, nisi novo decreto, ex gravi causa, ad instantiam partis, vel promotoris iustitiae, vel defensoris vinculi, audita utraque vel altera parte eiusque rationibus perpensis.

Can. 1730. Antequam litis contestatio locum habuerit, iudex ad testium aliarumve probationum receptionem ne procedat, nisi in casu contumaciae, aut nisi testium depositionem recipere oporteat, ne ipsa ob probabilem testis mortem, ob discessum eiusdem vel ob aliam iustam causam recipi postea nequeat, aut difficulter possit.

Can. 1731. Lite contestata:

1° Haud licet actori libellum mutare, nisi, reo consentiente, iudex, iustis de causis, censeat mutationem esse admittendam, salva semper reo compensatione damnorum et expensarum, si quae debeatur. Libellus non censetur mutatus, si coarctetur aut mutetur probationis modus; si minuantur aut petitio aut accessoria petitionis; si facti adiuncta in libello pridem posita ita illustrentur, compleantur aut emendentur, ut controversiae obiectum idem remaneat; si in locum rei petatur pretium, foenus aut aliquid aequivalens;

2° Iudex congruum tempus partibus praestituat probationibus proponendis et explendis; quod quidem poterit, instantibus partibus, arbitrio suo prorogare, dummodo ne lis, ultra quam aequum sit, protrahatur;

3° Possessor rei alienae desinit esse bonae fidei; quapropter damnatus rem restituere, non solum rem ipsam, sed et rei fructus a litis contestatae tempore restituere tenetur et damna praeterea sarcire, si qua secuta fuerint.

 

TITULUS VIII
De litis instantia

Can. 1732. Instantiae initium fit litis contestatione; finis autem omnibus modis, quibus iudicium terminatur, sed et antea non solum interrumpi, verum etiam finiri potest sive peremptione sive renuntiatione.

Can. 1733. Si pars litigans moriatur aut statum mutet aut cesset ab officio cuius ratione agit:

1° Causa nondum conclusa, instantia interrumpitur, donec heres defuncti aut successor litem instauret;

2° Causa conclusa, instantia non interrumpitur, sed iudex procedere debet ad ulteriora, citato procuratore, si adsit, secus defuncti herede vel successore.

Can. 1734. Si controvertatur cuinam ex clericis litigantibus ius sit ad beneficium, et alter, lite pendente, moriatur, aut beneficio renuntiet, instantia non interrumpitur, sed contra superstitem eam prosequitur promotor iustitiae qui pro beneficii aut ecclesiae libertate dimicet, nisi beneficium sit liberae collationis Ordinarii et hic praeferat causam ut victam superstiti adiudicare.

Can. 1735. Procuratore aut curatore a munere cessante, tandiu interrupta manet instantia, quandiu pars aut ii ad quos pertinet novum procuratorem vel curatorem nominaverint aut per se ipsi in posterum agere se velle professi fuerint.

Can. 1736. Si nullus actus processualis, quin aliquod obstet impedimentum, ponatur in tribunali primae instantiae per biennium aut in gradu appellationis per annum, instantia perimitur, et in altero casu sententia per appellationem oppugnata transit in rem iudicatam.

Can. 1737. Peremptio obtinet ipso iure et adversus omnes, minores quoque aliosve minoribus aequiparatos, eaque ex officio etiam excipi debet, salvo iure regressus ad indemnitatem adversus tutores, administratores, procuratores qui culpa se caruisse non probaverint.

Can. 1738. Peremptio exstinguit acta processus, non vero acta causae; imo haec vim habere possunt etiam in alia instantia, dummodo ea inter easdem personas et super eadem re intercedat; sed ad extraneos quod attinet, non aliam vim obtinent, nisi documentorum.

Can. 1739. In casu peremptionis, quas quisque ex litigatoribus fecerit, has ipse ferat expensas perempti iudicii.

Can. 1740. § 1. In quolibet statu et gradu iudicii potest actor instantiae renuntiare; item tum actor tum reus possunt processus actis renuntiare sive omnibus sive nonnullis tantum.

§ 2. Renuntiatio ut valeat, peragenda est in scriptis, et a parte vel ab eius procuratore, speciali tamen mandato munito, debet subscribi, alteri parti communicari, ab eaque acceptari, vel saltem non impugnari, et a iudice admitti.

Can. 1741. Admissa, pro actis quibus renuntiatum est, eosdem parit effectus ac peremptio instantiae: et obligat renuntiantem ad solvendas expensas actorum, quibus renuntiatum fuit.

 

TITULUS IX
De interrogationibus partibus in iudicio faciendis

Can. 1742. § 1. Iudex ad eruendam veritatem facti quod publice interest ut extra dubium ponatur, debet partes interrogare.

§ 2. In aliis casibus potest unum ex contendentibus interrogare non solum ad instantiam alterius partis, sed etiam ex officio, quoties agitur de illustranda probatione adducta.

§ 3. Interrogatio partium fieri a iudice potest in quovis stadio iudicii ante conclusionem in causa; post conelusionem in causa servetur praescriptum can. 1861.

Can. 1743. § 1. Iudici legitime interroganti partes respondere tenentur et fateri veritatem, nisi agatur de delicto ab ipsis commisso.

§ 2. Si pars legitime interrogata respondere recuset, quanti facienda sit haec recusatio, utrum iusta sit, an confessioni aequiparanda, necne, iudicis est aestimare.

§ 3. Pars, quae respondere debet, si illegitime respondere recusaverit aut si postquam responderit mendax reperta fuerit, puniatur, ad tempus a iudice pro rerum adiunctis definiendum remotione ab actibus legitimis ecclesiasticis; et si ante responsionem iusiurandum de veritate dicenda praestiterit, laicus interdicto personali, clericus suspensione plectatur.

Can. 1744. Iusiurandum de veritate dicenda in causis criminalibus nequit iudex accusato deferre; in contentiosis, quoties bonum publicum in causa est, debet illud a partibus exigere; in aliis, potest pro sua prudentia.

Can. 1745. § 1. Tum actor tum reus invicem, tum etiam promotor iustitiae et defensor vinculi possunt iudici exhibere articulos, seu quaesita, super quibus pars interrogetur, quaeque vulgo positiones dicuntur.

§ 2. In positionibus exarandis, admittendis et parti proponendis regulae cum proportione serventur quae in can. 1773-1781 statutae sunt.

Can. 1746. Ad iusiurandum praestandum vel interrogationibus respondendum partes personaliter coram iudice se sistere debent, exceptis iis de quibus in can. 1770, § 2, nn. 1, 2.

 

TITULUS X
De probationibus

Can. 1747. Non indigent probatione:

1° Facta notoria, ad normam can. 2197, nn. 2, 3;

2° Quae ab ipsa lege praesumuntur;

3° Facta ab uno ex contendentibus asserta et ab altero admissa, nisi a iure vel a iudice probatio nihilominus exigatur.

Can: 1748. § 1. Onus probandi incumbit ei qui asserit.

§ 2. Actore non probante, reus absolvitur.

Can. 1749. Probationes quae ad moras iudicio nectendas postulari videntur, ceu examen testis longe dissiti, aut cuius domicilium nescitur, vel cognitio documenti quod cito haberi non potest, iudex ne admittat, nisi hae probationes necessariae videantur quia ceterae deficiant aut satis non sint.

 

CAPUT I
De confessione partium

Can. 1750. Assertio de aliquo facto, in scriptis aut oretenus ab una parte contra se et pro adversario coram iudice, sive sponte, sive iudice interrogante peracta, dicitur confessio iudicialis.

Can. 1751. Si agatur de negotio aliquo privato et in causa non sit bonum publicum, confessio iudicialis unius partis, dummodo libere et considerate facta, relevat alteram ab onere probandi.

Can. 1752. Pars, aliquid confessa in iudicio, non potest contra confessionem suam venire, nisi aut in continenti hoc faciat, aut probet confessionem ipsam vel carere conditionibus in can. 1750 expressis vel errori facti esse adscribendam.

Can. 1753. Confessio sive scriptis, sive oretenus, ipsimet adversario aut aliis extra iudicium facta, dicitur extraiudicialis: eaque in iudicium deducta, iudicis est, perpensis omnibus rerum adiunctis, aestimare quanti facienda sit.

 

CAPUT II
De testibus et attestationibus

Can. 1754. Probatio per testes in quibuslibet causis admittitur, sub iudicis tamen moderatione, secundum modum praefinitum in canonibus qui sequuntur.

Can. 1755. § 1. Testes iudici legitime interroganti respondere et veritatem fateri debent.

§ 2. Salvo praescripto can. 1757, § 3, n. 2, ab hac obligatione eximuntur:

1° Parochi aliique sacerdotes quod attinet ad ea quae ipsis manifestata sunt ratione sacri ministerii extra sacramentalem confessionem; civitatum magistratus, medici, obstetrices, advocati, notarii aliique qui ad secretum officii etiam ratione praestiti consilii tenentur, quod attinet ad negotia huic secreto obnoxia;

2° Qui ex testificatione sua sibi vel consanguineis vel affinibus in quolibet gradu lineae rectae et in primo gradu lineae collateralis, infamiam, periculosas vexationes, aliave mala valde gravia obventura timent.

§ 3. Testes iudici legitime interroganti scienter falsum affirmantes aut verum occultantes puniantur ad normam can. 1743, § 3; eademque poena mulctentur omnes, qui testem vel peritum donis, pollicitationibus aut alio quovis modo inducere praesumpserint ad falsum testimonium dicendum aut ad veritatem occultandam.

 

ART. I
Qui testes esse possint

Can. 1756. Omnes possunt esse testes, nisi expresse a iure repellantur vel in totum vel ex parte.

Can. 1757. § 1. Ut non idonei repelluntur a testimonio ferendo impuberes et mente debiles.

§ 2. Ut suspecti:

1° Excommunicati, periuri, infames, post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam;

2° Qui ita abiectis sunt moribus ut fide digni non habeantur;

3° Publici gravesque partis inimici.

§ 3. Ut incapaces:

1° Qui partes sunt in causa, aut partium vice funguntur, veluti tutor in causa pupilli, Superior aut administrator in causa suae communitatis aut piae causae, cuius nomine in iudicio consistit, iudex eiusve assistentes, advocatus aliique qui partibus in eadem causa assistunt vel astiterunt;

2° Sacerdotes, quod attinet ad ea omnia quae ipsis ex confessione sacramentali innotuerunt, etsi a vinculo sigilli soluti sint; imo audita a quovis et quoquo modo occasione confessionis ne ut indicium quidem veritatis recipi possunt;

3° Coniux in causa sui coniugis, consanguineus et affinis in causa consanguinei vel affinis, in quolibet gradu lineae rectae et in primo gradu collateralis, nisi agatur de causis quae ad statum civilem aut religiosum personae spectant, cuius notitia aliunde haberi nequeat, et bonum publicum exigat ut habeatur.

Can. 1758. Non idonei et suspecti audiri poterunt ex decreto iudicis, quo id expedire declaretur; sed eorum testimonium valebit tantummodo ut indicium et probationis adminiculum, et generatim iniurati audiantur.

 

ART. II
A quibus, quomodo, et quot testes induci et qui excludi possint

Can. 1759. § 1. Testes a partibus inducuntur.

§ 2. Possunt quoque induci a promotore iustitiae et defensore vinculi, si id ad causam intersit.

§ 3. Sed ipse iudex, quoties agatur de minoribus aliisve qui minoribus aequiparantur, et generatim quoties publicum bonum id exigat, potest testes ex officio inducere.

§ 4. Pars, quae testem induxit, potest eius examini renuntiare; sed adversarius postulare potest, ut, hac non obstante renuntiatione, testis examini subiiciatur.

Can. 1760. § 1. Si quis sponte compareat testimonii reddendi gratia, iudex poterit eius testimonium admittere vel repellere prout expedire censuerit.

§ 2. Debet autem testem, qui se sponte obtulerit, repellere cum comparere sibi videatur moras iudicio nectendi causa vel iustitiae et veritati quoquo modo officiendi.

Can. 1761. § 1. Cum probatio per testes postulatur, eorum nomina et domicilium tribunali indicentur; praeterea exhibeantur positiones seu articuli argumentorum super quibus testes sint interrogandi.

§ 2. Si ne intra diem quidem peremptorium a iudice praestitutum, obtemperatum fuerit, postulatio deserta censetur.

Can. 1762. Iudici ius et obligatio est nimiam multitudinem testium refrenandi.

Can. 1763. Partes debent sibi invicem nota facere testium nomina antequam eorum examen inchoetur, aut, si id, prudenti iudicis existimatione, fieri sine gravi difficultate nequeat, saltem ante testificationum publicationem.

Can. 1764. § 1. Testes debent ex officio excludi, si iudici liquido constet eos a testimonio ferendo prohiberi, salvo praescripto can. 1758.

§ 2. Ast etiam, postulante adversario, testes excludendi sunt, si iusta exclusionis causa demonstretur, quae exclusio dicitur reprobatio personae testis.

§ 3. Pars nequit reprobare personam testis quem ipsa induxit, nisi nova reprobationis causa supervenerit, quamvis possit eius dicta reprobare.

§ 4. Reprobatio testis fieri debet intra triduum postquam testium nomina cum parte communicata fuerunt, nec postea facta admittatur, nisi a parte demonstretur vel saltem iuramento affirmetur defectum testis antea sibi notum non fuisse.

§ 5. Iudex autem reprobationis discussionem in finem litis reservet, nisi contra testem stet praesumptio iuris, aut defectus sit notorius vel statim ac facile probari possit vel postea probari nequeat.

Can. 1765. Citatio testium fit ministerio iudicis, decreto interveniente, et intimanda est testibus ad normam can. 1715-1723.

Can. 1766. § 1. Testis rite citatus parere debet aut causam suae absentiae iudici notam facere.

§ 2. Testis inobediens, qui nempe sine legitima causa non comparuit, aut, etsi comparuit, renuit respondere vel iusiurandum praestare vel attestationi subscribere, a iudice potest congruis poenis coerceri et insuper mulctari pro rata damni quod ex eius inobedientia partibus obveniat.

 

ART. III
De iureiurando testium

Can. 1767. § 1. Testis, antequam testimonium edat, iusiurandum praestare debet de tota ac sola veritate dicenda, salvo praescripto can. 1758.

§ 2. Partes earumve procuratores praestationi iurisiurandi testium assistere possunt, salvo praescripto can. 1763.

§ 3. Testibus, si de iure partium mere privato agatur, poterit iusiurandum, utraque parte consentiente, remitti.

§ 4. Sed etiam cum iusiurandum a teste non exigitur, iudex testem commonefaciat gravis obligationis, qua semper tenetur, veritatem dicendi.

Can. 1768. Testes, tametsi iusiurandum praestiterint de veritate dicenda, poterunt nihilominus pro prudenti iudicis arbitrio, absoluto examine, adigi ad iusiurandum de veritate dictorum sive circa omnes positionum articulos sive circa aliquos tantum, quoties gravitas negotii et editae testificationis adiuncta id postulare videantur.

Can. 1769. Testes adigi etiam iureiurando possunt ad secretum servandum circa propositas interrogationes dataque interrogationibus responsa, usque dum acta et allegata publici iuris fiant; imo etiam perpetuo ad normam can. 1623, § 3.

 

ART. IV
De testium examine

Can. 1770. § 1. Testes sunt examini subiiciendi in ipsa tribunalis sede.

§ 2.Ab hac generali regula excipiuntur:

1° S. R. E. Cardinales, Episcopi et personae illustres quae suae civitatis iure eximuntur ab obligatione comparendi coram iudice testificandi causa: ii omnes eligere ipsi possunt locum ubi testificentur, de quo iudicem certiorem facere debent;

2° Qui morbo aliove corporis vel animi impedimento aut conditione vitae, uti moniales, tribunalis sedem adire nequeunt; ii domi audiendi sunt;

3° Qui extra dioecesim degentes, in dioecesim reverti et ad tribunalis sedem accedere sine gravi incommodo nequeunt; ii audiendi sunt a tribunali loci in quo commorantur ad normam can. 1570, § 2, secundum interrogationes et instructiones a causae iudice transmissas;

4° Qui in dioecesi quidem commorantur, sed in locis ita dissitis a tribunalis sede, ut sine gravibus impensis neque ipsi iudicem adire, neque a iudice adiri possint. Hoc in casu iudex debet propiorem aliquem sacerdotem dignum et idoneum deputare, ut cum assistentia alicuius, qui actuarii munere fungatur, examen horum testium perficiat, transmissis pariter eidem interrogationibus faciendis, datisque opportunis instructionibus.

Can. 1771. Examini testium partes assistere nequeunt, nisi iudex eas admittendas censuerit.

Can. 1772. § 1. Testes seorsum singuli examinandi sunt.

§ 2. Prudenti tamen iudicis arbitrio relinquitur post edita testimonia testes inter se aut cum parte conferre, seu, vulgo, confrontare.

§ 3. Id autem fieri poterit si haec omnia simul concurrant, scilicet:

1° Si testes inter se aut cum parte in re gravi et causae substantiam attingente dissentiant;

2° Si nulla alia facilior ad veritatem detegendam suppetat via;

3° Si scandali vel dissidiorum periculum non sit ex collatione pertimescendum.

Can. 1773. § 1. Examen fit a iudice, vel ab eius delegato aut auditore, cui assistat oportet notarius.

§ 2. In examine interrogationes non ab alio quam a iudice vel ab eo qui iudicis locum tenet, testibus deferendae sunt. Quapropter si partes, vel promotor iustitiae, vel defensor vinculi examini intersint et novas interrogationes testi faciendas habeant, has non testi, sed iudici vel eius locum tenenti proponere debent, ut eas ipse deferat.

Can. 1774. Testis primo interrogari debet non modo de generalibus personae adiunctis, hoc est, de nomine, cognomine, origine, aetate, religione, conditione, domicilio, sed etiam quae ipsi cum partibus in causa sit necessitudo; deinde deferendae sunt interrogationes quae causam ipsam respiciunt et sciscitandum unde et quomodo ea quae asserit, habeat cognita.

Can. 1775. Interrogationes breves sunto, non plura simul complectentes, non captiosae, non subdolae, non suggerentes responsionem, remotae a cuiusvis offensione et pertinentes ad causam quae agitur.

Can. 1776. § 1. Interrogationes non sunt cum testibus antea communicandae.

§ 2. Attamen si ea quae testificanda sunt ita a memoria sint remota, ut nisi prius recolantur, certo affirmari nequeant, poterit iudex nonnulla testem praemonere, si id sine periculo fieri posse censeat.

Can. 1777. Testes oretenus testimonium dicant et scriptum ne legant, nisi de calculo et rationibus agatur; tunc enim adnotationes, quas secum attulerunt, poterunt consulere.

Can. 1778. Responsio ex continenti redigenda est scripto ab actuario non solum quod attinet ad substantiam, sed etiam ad ipsa editi testimonii verba, nisi iudex, attenta causae exiguitate, satis habeat unam depositionis substantiam referri.

Can. 1779. Actuarius in actis mentionem faciat de praestito, remisso aut recusato iureiurando, de partium aliorumque praesentia, de interrogationibus ex officio additis et generatim de omnibus memoria dignis quae forte acciderint, cum testes excutiebantur.

Can. 1780. § 1. Testi, antequam ab auditorio discedat, debent legi quae actuarius de iis quae ipse viva voce testatus est, scripto redegit, data eidem testi facultate addendi, supprimendi, corrigendi, variandi.

§ 2. Denique actui subscribere debent testis, iudex et notarius.

Can. 1781. Testes, quamvis iam excussi, poterunt, parte postulante aut ex officio, antequam acta seu testificationes publici iuris fiant, denuo ad examen vocari, si iudex id necessarium vel utile ducat, dummodo tamen omnis collusionis vel corruptelae absit periculum.

 

ART. V
De testimoniorum evulgatione eorumque reprobatione

Can. 1782. § 1. Cum partes aut earum procuratores examini non interfuerunt, testimonia statim post absolutum omnium testium examen poterunt, decreto iudicis, evulgari.

§ 2. Sed poterit iudex differre testimoniorum evulgationem in tempus quo cetera probationum capitula fuerint absoluta, si id e re existimet.

Can. 1783. Post testificationum evulgationem:

1° Cessat facultas reprobandi testis personam, excepto casu de quo in can. 1764, § 4;

2° Sed est ius reprobandi testes sive quod attinet ad modum examinis, cum scilicet obiiciuntur regulae iuris in examine peragendo neglectae, sive quod attinet ad testificationes ipsas, cum nempe testimonia impugnantur de falso aut de variatione, contradictione, obscuritate, defectu scientiae et similibus.

Can. 1784. Reprobationem iudex decreto suo reiiciat, si eam futili inniti fundamento aut ad retardandum iudicium factam animadvertat.

Can. 1785. Si iudicium reprobationis admittatur, iudex brevem terminum parti postulanti praestituat ad probandam reprobationem, et deinde procedat uti in aliis incidentibus causis.

Can. 1786. Post evulgatas testificationes, testes iam auditi denuo super iisdem articulis ne interrogentur, neque novi testes admittantur, nisi caute et ex gravi ratione in causis quae nunquam transeunt in rem iudicatam; ex gravissima ratione in ceteris; et in quolibet casu omni fraudis et subornationis periculo remoto, altera parte audita, et requisito voto promotoris iustitiae vel defensoris vinculi, si hi iudicio intersint; quae omnia iudex decreto suo definiat.

 

ART. VI
De indemnitate testium

Can. 1787. § 1. Testis ius habet ad petendam compensationem impensarum, quas sustinuerit ratione itineris et commorationis in loco iudicii, et ad congruam indemnitatem pro interruptione sui negotii vel operis.

§ 2. Iudicis est, auditis parte ac teste, et, si opus sit, etiam peritis, taxare indemnitatem et impensas testi solvendas.

Can. 1788. Si intra peremptorium terminum a iudice praestitutum congrua pecuniae quantitas de qua in can. 1909, § 2, ab eo qui testes inducere vult deposita non sit, is testium examini renuntiasse censeatur.

 

ART. VII
De testimoniorum fide

Can. 1789. In aestimandis testimoniis iudex prae oculis habeat:

1° Quae conditio sit personae, quaeve honestas et an aliqua dignitate testis praefulgeat;

2° Utrum de scientia propria, praesertim de visu et auditu proprio testificetur, an de credulitate, de fama, aut de auditu ab aliis;

3° Utrum testis constans sit et firmiter sibi cohaereat; an varius, incertus, vel vacillans;

4° Denique utrum testimonii contestes habeat, an sit singularis.

Can. 1790. Si testes inter se discrepent, iudex perpendat utrum edita ab eis testimonia sibi invicem adversentur, an sint dumtaxat diversa vel adminiculativa.

Can. 1791. § 1. Unius testis depositio plenam fidem non facit, nisi sit testis qualificatus qui deponat de rebus ex officio gestis.

§ 2. Si sub iuramenti fide duae vel tres personae, omni exceptione maiores, sibi firmiter cohaerentes, de aliqua re vel facto in iudicio testificentur de scientia propria, sufficiens probatio habetur; nisi in aliqua causa iudex ob maximam negotii gravitatem, vel ob indicia quae aliquod dubium de veritate rei assertae ingerunt, necessariam censeat pleniorem probationem.

 

CAPUT III
De peritis

Can. 1792. Peritorum opera utendum est quoties ex iuris vel iudicis praescripto eorum examen et votum requiritur ad factum aliquod comprobandum vel ad veram alicuius rei naturam dignoscendam.

Can. 1793. § 1. Iudicis est peritos eligere vel designare.

§ 2. Hanc designationem in causis mere privatis iudex facere potest rogatu utriusque partis vel etiam alterutrius, altera tamen consentiente; in causis vero bonum publicum respicientibus, audito promotore iustitiae aut vinculi defensore.

§ 3. Prudenti iudicis arbitrio relinquitur unum pluresve peritos eligere pro causae natura et rei difficultate, nisi lex ipsa numerum peritorum praefiniat.

Can. 1794. Peritorum est peritiam suam ad veritatis et iustitiae leges exigere, neque falsum affirmando neque verum occultando; in quo si deliquerint, puniantur ad normam can. 1743, § 3.

Can. 1795. § 1. Ad periti munus, ceteris paribus, deligantur, qui competentis magistratus auctoritate idonei fuerint comprobati.

§ 2. Qui a testimonio ferendo exeluduntur ad normam can. 1757, ne ad peritorum quidem officium assumi possunt.

Can. 1796. § 1. Easdem ob causas quibus testes, possunt et periti recusari.

§ 2. Iudex suo decreto edicat utrum sit admittenda recusatio, necne, et, recusatione admissa, in locum periti recusati alium sufficiat.

Can. 1797. § 1. Periti demandatum munus suscipere censentur praestatione iurisiurandi de munere fideliter implendo.

§ 2. Partes non solum interesse possunt iurisiurandi praestationi, sed etiam exsecutioni muneris perito demandati, nisi aliud rei natura vel honestas exigat aut lex vel iudex statuat.

Can. 1798. Post iusiurandum praestitum, si periti intra praefinitum tempus mandato non paruerint aut sine iusta causa exsecutionem defugiant, tenentur damnorum.

Can. 1799. § 1. Iudex, attentis iis quae a litigantibus forte deducantur, omnia et singula capita decreto suo definiat circa quae periti opera versari debeat.

§ 2. Tempus intra quod examen perficiendum est et votum proferendum, si necessarium vel opportunum iudici videatur, potest ab ipso iudice praefiniri et etiam, auditis partibus, prorogari.

Can. 1800. § 1. Si dubitetur quis scriptum aliquod exaraverit, iudex praeter scripturam quaestioni obnoxiam assignet peritis, proponentibus partibus, scripturas cum quibus illa comparari et conferri debeat.

§ 2. Si de scripturis, quae sint inter se comparandae, partes dissentiant, iudex seligat, comparationis gratia, eas, quas pars ipsa alias recognovit, aut quas qui accusatur auctor scripturae controversae, scripsit ut persona publica et in archivis aut alio publico tabulario custodiuntur; aut eius subscriptiones quas ex fide notarii vel personae publicae constet coram ipsis fuisse exaratas.

§ 3. Quod si scripturae a partibus et a iudice pro comparatione designatae, peritorum iudicio, investigationi non sufficiant, et is cui scriptura controversa tribuitur, in vivis sit, iudex ad instantiam partis aut etiam ex officio eum citet, ut manu propria coram iudice vel eius delegato scribat quidquid periti, iudex ipse, eiusve delegatus dictaturi sint.

§ 4. Recusatio scribendi, non probata legitima recusationis causa, habetur ut confessio genuinitatis scripturae controversae in praeiudicium recusantis.

Can. 1801. § 1. Periti votum suum vel in scriptis proferre possunt, vel oretenus coram iudice; sed si ore proferatur, statim in scriptis redigi debet a notario et a peritis subscribi.

§ 2. Peritus autem, praescrtim si sententiam suam in scriptis protulerit, accersiri potest a iudice ut explicationes, quae ulterius necessariae videantur, suppeditet.

§ 3. Periti debent indicare perspicue qua via et ratione processerint in explendo munere sibi demandato et quibus potissimum argumentis sententia ab ipsis prolata nitatur.

Can. 1802. Periti suam quisque relationem a ceteris distinctam conficiant, nisi, lege non contradicente, iudex unam a singulis subscribendam fieri iubeat; quod si fiat, sententiarum discrimina, si qua fuerint, diligenter adnotentur.

Can. 1803. § 1. Si periti inter se discrepent, licet iudici aut peritioris suffragium super relatis a primis peritis exquirere aut novos de integro peritos adhibere.

§ 2. Eadem facultas iudici est quoties periti post electionem in suspicionem inciderint ve1 impares atque non idonei muneri perspecti fuerint.

Can. 1804. § 1. Iudex non peritorum tantum conclusiones, etsi concordes, sed cetera quoque causae adiuncta attente perpendat.

§ 2. Cum reddit rationes decidendi, exprimere debet quibus motus argumentis peritorum conclusiones aut admiserit aut reiecerit.

Can. 1805. Peritorum expensas et honoraria iudex, receptam uniuscuiusque loci consuetudinem prae oculis habens, ex bono et aequo taxare debet, salvo iure recursus ad normam can. 1913, § 1.

 

CAPUT IV
De accessu et recognitione iudiciali

Can. 1806. Si ad controversiae locum iudex accedere atque ipsam rem controversam inspicere necessarium existimet, decreto id praestituat, quo ea quae in accessu praestanda sint, auditis partibus, summatim describat.

Can. 1807. Iudex recognitionem peragere potest vel ipse per se vel per auditorem aut iudicem delegatum.

Can. 1808. § 1. Iudex, rem vel locum recognoscens, peritos adhibere potest, si ipsorum opera necessaria vel utilis videatur.

§ 2. Si periti adhibeantur, serventur, quantum fieri potest, quae praescripta sunt can. 1793-1805.

Can. 1809. Si iurgii vel perturbationis periculum pertimescendum iudiei videatur, poterit ipse prohibere ne partes vel earum advocati iudiciali recognitioni intersint.

Can. 1810. Iudex testes, vel ex officio accitos vel a partibus ante recognitionem rite productos, potest in ipso iudiciali accessu examini subiicere, si id expedire videatur ad pleniorem probationem aut ad removenda dubia ob quae recognitio decerni debuit.

Can. 1811. § 1. Notarius diligenter curet ut constet ex actis qua die et hora recognitio facta sit, quae personae interfuerint, quae, recognitione durante, aut dicta aut peracta aut a iudice decreta sint.

§ 2. Peractae recognitionis instrumenta tum iudex tum notarius subscribant.

 

CAPUT V
De probatione per instrumenta
ART. I
De natura et fide instrumentorum

Can. 1812. In quolibet iudicii genere admittitur probatio per documenta tum publica tum privata.

Can. 1813. § 1. Praecipua documenta publica ecclesiastica haec sunt:

1° Acta Summi Pontificis et Curiae Romanae et Ordinariorum in exercitio suorum munerum authentica forma exarata, itemque attestationes authenticae de iisdem actibus datae ab illis vel eorum notariis;

2° Instrumenta a notariis ecclesiasticis confecta;

3° Acta iudicialia ecclesiastica;

4° Inscriptiones baptismi, confirmationis, ordinationis, professionis religiosae, matrimonii, mortis, quae habentur in regestis Curiae vel paroeciae, vel religionis, et attestationes scriptae ex iisdem desumptae et a parochis, vel Ordinariis, vel notariis ecclesiasticis confectae aut earum exemplaria authentica.

§ 2. Documenta publica civilia ea sunt quae secundum uniuscuiusque loci leges talia iure censentur.

§ 3. Litterae, contractus, testamenta et scripta quaelibet a privatis confecta, privatorum documentorum numero habentur.

Can. 1814. Documenta publica sive ecclesiastica sive civilia genuina praesumuntur, donec contrarium evidentibus argumentis evincatur.

Can. 1815. Recognitio aut impugnatio scripturae proponi potest in iudicio tum incidenter, tum ad instar causae principalis.

Can. 1816. Documenta publica fidem faciunt de iis quae directe et principaliter in eisdem affirmantur.

Can. 1817. Documentum privatum, sive agnitum a parte sive recognitum a iudice, probat adversus auctorem vel subscriptorem et causam ab eis habentes, perinde ac confessio extra iudicium facta; sed per se non habet vim probandi adversus extraneos.

Can. 1818. Si abrasa, correcta, interpolata aliove vitio documenta infecta demonstrentur, iudicis est aestimare an et quanti huiusmodi documenta facienda sint.

 

ART. II
De productione documentorum et actione ad exhibendum

Can. 1819. Documenta vim probandi in iudicio non habent, nisi originalia sint aut in exemplari authentico exhibita et penes tribunalis cancellariam deposita, exceptis documentis quae publici iuris sunt, ceu leges rite promulgatae.

Can. 1820. Documenta in forma authentica sunt exhibenda et in iudicio deponenda, ut a iudice et ab adversario examinari possint.

Can. 1821. § 1. Si dubium excitetur utrum fideliter exscriptum sit exemplar, an non, iudex ad instantiam partis vel etiam ex officio decernere potest, ut ipsum documentum exhibeatur, unde exemplar est desumptum.

§ 2. Si id fieri aut minime aut valde difficulter possit, iudex potest auditorem delegare aut loci Ordinarium rogare pro examine et collatione documenti, praescribens quibus de articulis et quemadmodum fieri debeat collatio; collationi vero utraque pars assistere potest.

Can. 1822. Documenta communia quaeve de communi agunt negotio, ut testamenta et instrumenta quae respiciunt successiones, bonorum partitiones, contractus aliaque huiusmodi de quibus lis est inter partes, quilibet ex litigantibus potest postulare ut in iure exhibeantur ab ea parte quae illa possidere dicitur.

Can. 1823. § 1. Nemo tamen exhibere tenetur documenta, etsi communia, quae communicari nequeunt sine periculo damni ad normam can. 1755, § 2, n. 2 aut sine periculo violationis secreti servandi.

§ 2. Attamen si qua saltem documenti particula, quam produci intersit, describi possit, et in exemplari exhiberi sine memoratis incommodis, iudex decernere potest ut eadem exhibeatur.

Can. 1824. § 1. Si pars exhibere recuset documentum de iure producendum, quod ipsa fertur possidere, iudex, altera parte postulante, auditoque, si opus sit, promotore iustitiae vel vinculi defensore, interlocutoria sententia statuat, an et quomodo eiusdem documenti exhibitio facienda sit.

§ 2. Parte parere recusante, iudicis est aestimare quanti haec recusatio facienda sit.

§ 3. Quod si pars documentum apud se esse neget, iudex poterit eam examini subiicere et ad iusiurandum de ea re praestandum adigere.

 

CAPUT VI
De praesumptionibus

Can. 1825. § 1. Praesumptio est rei incertae probabilis coniectura; eaque alia est iuris, quae ab ipsa lege statuitur; alia hominis, quae a iudice coniicitur.

§ 2. Praesumptio iuris alia est iuris simpliciter, alia iuris et de iure.

Can. 1826. Contra praesumptionem iuris simpliciter admittitur probatio tum directa tum indirecta; contra praesumptionem iuris et de iure, tantum indirecta, hoc est contra factum quod est praesumptionis fundamentum.

Can. 1827. Qui habet pro se iuris praesumptionem, liberatur ab onere probandi, quod recidit in partem adversam; qua non probante, sententia ferri debet in favorem partis pro qua stat praesumptio.

Can. 1828. Praesumptiones, quae non statuuntur a iure, iudex ne coniiciat, nisi ex facto certo et determinato, quod cum eo, de quo controversia est, directe cohaereat.

 

CAPUT VII
De iureiurando partium

Can. 1829. Si habeatur semiplena tantum probatio nec alia probationis adiumenta iam supersint et iudex aut iubeat aut admittat iusiurandum ad probationes supplendas, hoc iusiurandum dicitur suppletorium.

Can. 1830. § 1. Huic iuriiurando vel maxime locus est cum adiuncta, quae civilem vel religiosum personae statum respiciunt, aliter comperiri nequeunt.

§ 2. Sed eodem abstineat iudex tum in causis criminalibus, tum in contentiosis, si de iure vel re magni pretii agatur aut de facto nimii momenti, aut si ius, res, factum non sit proprium personae cui iusiurandum esset deferendum.

§ 3. Deferri autem hoc iusiurandum potest sive ex officio, sive ad instantiam alterius partis, vel promotoris iustitiae, vel defensoris vinculi, si iudicio intersint.

§ 4. Regulariter deferatur ei qui pleniores habet probationes.

§ 5. Iudicis tamen est decreto definire an et quando adiuncta concurrant, cur iusiurandum suppletorium deferri debeat.

Can. 1831. § 1. Pars cui iusiurandum suppletorium defertur in rebus quae ad eius statum civilem vel religiosum non pertinent, potest ex iusta causa illud recusare vel in adversarium referre.

§ 2. Quanti autem haec recusatio facienda sit, utrum iusta sit, an potius confessioni aequiparanda, iudicis est aestimare.

§ 3. Iusiurandum suppletorium, ab una parte praestitum, potest ab altera impugnari.

Can. 1832. Si de iure ad damni reparationem constet, sed quantitas damni aestimari certe non possit, iudex potest parti quae damnum passa est, iusiurandum deferre, quod aestimatorium dicitur.

Can. 1833. In deferendo iureiurando aestimatorio haec servanda sunt:

1° Iudex a parte, quae damnum passa est, petat ut sub iurisiurandi sanctitate designet res sibi ablatas vel dolo perditas, earumque pretium et valorem secundum probabilem suam aestimationem exprimat;

2° Si taxatio iudici nimia videatur, eam ad aequitatem reducat, prae oculis habens omnia indicia et argumenta usu comprobata, adhibitis etiam, si opus sit, peritis, quo magis veritati et iustitiae consulatur.

Can. 1834. § 1. Non solum ante initam litem partes convenire possunt ut controversia per iusiurandum ab alterutra praestandum transigendo dirimatur, sed pendente quoque lite et in quolibet eius momento et statu, altera pars potest, iudice probante, alteri iusiurandum deferre, ea conditione ut quaestio sive principalis sive incidens, secundum iusiurandum decisa habeatur.

§ 2. Iusiurandum huiusmodi dicitur decisorium.

Can. 1835. Decisorium iusiurandum deferri nequit, nisi:

1° De re, in qua cessio et transactio admittitur, et quae pro litigantium personis non sit nimii momenti seu pretii;

2° Ab eo qui cedere aut transigere potest;

3° Ei, qui cedere vel transigere valet, quique pariter pro se non habeat plenam probationem;

4° De mera notitia facti aut de facto, quod proprium sit illius, cui iusiurandum defertur.

Can. 1836. § 1. Hoc iusiurandum potest a parte, a qua delatum est, revocari quousque praestitum non fuerit, et ab altera parte acceptari et praestari, vel minus, aut referri in adversarium.

§ 2. Praestito iureiurando, quaestio secundum iuratam formulam finita est, perinde ac si cessio aut transactio iudicialis intercessisset.

§ 3. Si iusiurandum recusetur nec referatur in adversarium, iudicis est aestimare quanti facienda sit recusatio, utrum iustis innitatur causis an potius confessioni sit aequiparanda.

§ 4. Si in adversarium referatur, hic debet illud praestare, secus causa cadit.

§ 5. Ut iusiurandum in adversarium referri possit, eaedem illae concurrant conditiones necesse est, quae ad illud deferendum requiruntur, atque idem intercedat iudicis ministerium.

 

TITULUS XI
De causis incidentibus

Can. 1837. Causa incidens habetur, quoties, incepto saltem per citationem iudicio, ab una ex partibus aut a promotore iustitiae vel vinculi defensore, si iudicio intersint, quaestio proponitur quae, tametsi libello, quo lis introducitur, non contineatur expresse, nihilominus ita ad causam pertinet ut resolvi plerumque debeat ante quaestionem principalem.

Can. 1838. Causa incidens proponitur vel oretenus vel per libellum, indicato nexu qui intercedit inter ipsam et causam principalem, et servatis, quoad eius fieri poterit, regulis can. 1706-1725 statutis.

Can. 1839. Iudex, libello vel petitione verbali receptis, auditis partibus, et, si opus sit, promotore iustitiae, vel vinculi defensore, secum deliberet num proposita incidens quaestio futilis sit et ad retardandum principale iudicium unice excitata; itemque num causa incidens talis sit naturae et tali nexu cum causa principali cohaereat, ut ante eam resolvi debeat. Si ita se res habeat, libellum vel instantiam admittat; aliter decreto suo eam reiiciat.

Can. 1840. § 1. Utrum incidens quae excitetur quaestio, definienda sit iudicii forma servata, an mero decreto, iudex, attenta rei qualitate et gravitate, aestimet.

§ 2. Si causa incidens sit iudicialiter definienda, regulae, quoad eius fieri poterit, servandae sunt, quae in ordinariis iudiciis obtinent; curet tamen iudex ut dilationum termini sint quam maxime breves.

§ 3. Iudex in decreto quo, non servata iudicii forma, vel reiicit vel definit quaestionem incidentem, rationes quibus innititur, in iure et in facto breviter exponat.

Can. 1841. Antequam finiatur causa principalis, iudex interlocutoriam sententiam potest, iusta intercedente causa, corrigere aut revocare sive ex se, auditis partibus, sive ad instantiam unius partis audita altera parte, et requisito semper voto promotoris iustitiae aut defensoris vinculi, si adsint.

 

CAPUT I
De contumacia

Can. 1842. Reus citatus qui sine iusta causa nec ipse per se nec per procuratorem comparet, contumax declarari potest.

Can. 1843. § 1. Non potest tamen iudex reum contumacem declarare nisi prius constiterit:

1° Citationem, legitime factam, tempore utili ad rei notitiam pervenisse aut saltem pervenire debuisse;

2° Reum absentiae excusationem afferre neglexisse aut non iustam attulisse.

§ 2. Haec comprobari possunt sive per novam citationem reo factam ut contumaciam suam, si possit, excuset, sive alio modo.

Can. 1844. § 1. Ad instantiam partis vel promotoris iustitiae vel vinculi defensoris, si iudicio intersint, iudex rei contumaciam declarare potest, eaque declarata, procedere, servatis servandis, usque ad sententiam definitivam eiusque exsecutionem.

§ 2. Si procedatur ad sententiam definitivam, lite non contestata, sententia respicere tantum debet petita in libello; si lite contestata, ipsum contestationis obiectum.

Can. 1845. § 1. Sed potest quoque iudex ad frangendam rei contumaciam comminari ecclesiasticas poenas.

§ 2. Quod si facere velit, iteranda est rei citatio, cum comminatione poenarum; nec iam tunc licet aut contumaciam declarare aut, ea declarata, poenas irrogare, nisi probetur hanc quoque secundam citationem suo effectu caruisse.

Can. 1846. Rei a contumacia recedentis seque in iudicio sistentis ante causae definitionem, conclusiones probationesque, si quas afferat, admittantur; caveat autem iudex ne mala fide in longiores et non necessarias moras iudicium protrahatur.

Can. 1847. Post latam vero sententiam, contumax beneficium restitutionis in integrum ad appellandum ab ipso iudice qui eam tulit, petere potest, non ultra tamen trimestre ab ipsius sententiae intimatione, nisi agatur de causis quae non transeunt in rem iudicatam.

Can. 1848. Regulis superius traditis etiam tum locus est cum reus, etsi primae citationi obtemperaverit, fit tamen postea, progressu iudicii, contumax.

Can. 1849. Si die et hora, qua reus secundum citationis praescriptum coram iudice primum se sistit, actor non adsit, nullamque vel insufficientem absentiae excusationem attulerit, iudex eum ad instantiam rei conventi citet iterum; et si actor novae citationi non paruerit vel postea iudicium inchoare vel inchoatum prosequi neglexerit, instante reo convento vel promotore iustitiae aut defensore vinculi, contumax a iudice declaretur, iisdem servatis regulis quae supra traditae sunt pro rei contumacia.

Can. 1850. § 1. Actoris contumacia a iudice declarata perimit eiusdem actoris ius ad suam instantiam prosequendam.

§ 2. Permittitur tamen promotori iustitiae vel vinculi defensori instantiam facere suam eamque prosequi, quoties publicum bonum id postulare videatur.

§ 3. Reus autem exinde ius habet petendi ut vel libere possit a iudicio abire, vel nulla habeantur omnia eo usque gesta, vel definitive ipse absolvatur a petitione actoris, vel iudicium, absente quoque actore, ad finem adducatur.

Can. 1851. § 1. Qui contumax declaratus contumaciam suam non purgaverit, sive actor sit sive reus, condemnetur tum ad litis expensas, quae ob suam contumaciam factae sunt, tum etiam, si opus sit, ad indemnitatem alteri parti praestandam.

§ 2. Si tum actor tum reus sint contumaces, ad expensas litis tenentur in solidum.

 

CAPUT II
De interventu tertii in causa

Can. 1852. § 1. Is cuius interest, admitti potest ad interveniendum in causa in qualibet litis instantia.

§ 2. Sed ut admittatur, debet ante conclusionem in causa libellum iudici exhibere, in quo breviter de iure interveniendi ipsum edoceat.

§ 3. Qui intervenit in causa, admittendus est in eo statu in quo causa reperitur, assignato eidem brevi ac peremptorio termino ad probationes suas exhibendas, si causa ad periodum probatoriam pervenerit:

Can. 1853. Si tertii interventus appareat necessarius, iudex ad instantiam partis vel etiam ex officio debet interventum in causa iubere.

 

CAPUT III
De attentatis lite pendente

Can. 1854. Attentatum est quidquid, lite pendente, aut altera pars adversus alteram aut ipse iudex adversus alterutram vel utramque partem innovat, parte dissentiente et in eius praeiudicium; sive innovatio respiciat litis materiam, salvo tamen praescripto can. 1672, 1673, sive respiciat terminos partibus a iure vel a iudice assignatos ad ponendos certos actus iudiciales.

Can. 1855. § 1. Attentata sunt ipso iure nulla.

§ 2. Idcirco parti ex attentato laesae competit actio ad obtinendam declarationem nullitatis.

§ 3. Actio haec instituenda est coram ipso iudice causae principalis; quod si ob attentatum pars laesa iudicem suspectum habeat, exceptionem suspicionis potest opponere, in qua procedendum est ad normam can. 1615.

Can. 1856. § 1. Pendente quaestione de attentato, cursus causae principalis regulariter suspenditur, sed si iudici opportunius videatur, quaestio de attentato potest una cum causa principali pertractari et resolvi.

§ 2. Quaestiones de attentatis expeditissime sunt pertractandae et decreto iudicis definiendae, auditis partibus et promotore iustitiae vel defensore vinculi, si hi iudicio intersint.

Can. 1857. § 1. Demonstrato attentato, iudex decernere debet eius revocationem seu purgationem.

§ 2. Quod si attentatum vi vel dolo patratum sit, qui illud commisit, tenetur etiam de damnis erga partem laesam.

 

TITULUS XII
De processus publicatione, de conclusione in causa et de causae discussione

Can. 1858. Ante causae discussionem et sententiam omnes probationes quae sunt in actis et quae adhuc secretae permanserunt, sunt publicandae.

Can. 1859. Concessa partibus earumque advocatis facultate acta processualia inspiciendi petendique eorum exemplar, intelligitur facta publicatio processus.

Can. 1860. § 1. Expletis omnubus quae ad probationes producendas pertinent, ad conclusionem in causa deveniendum est.

§ 2. Haec conclusio habetur quoties aut partes a iudice interrogatae declarent se nihil aliud deducendum habere, aut utile proponendis probationibus tempus a iudice praestitutum elapsum sit, aut iudex declaret se satis instructam causam habere.

§ 3. De peracta conclusione in causa, quocunque modo ea acciderit, iudex decretum ferat.

Can. 1861. § 1. Post conclusionem in causa novae probationes inhibentur, nisi agatur de causis quae nunquam transeunt in rem iudicatam aut de documentis nunc primum repertis, aut de testibus qui antea ob legitimum impedimentum tempore utili induci non potuerunt.

§ 2. Si novas probationes admittendas censeat, id decernat iudex, audita altera parte, cui congruum tempus concedat ut novas probationes cognoscere et se defendere possit; aliter iudicium nullius est momenti.

Can. 1862. § 1. Facta conclusione in causa, iudex, pro suo prudenti arbitrio, partibus congruum temporis spatium praestituat ad defensiones suas seu allegationes sive per se sive per advocatum exhibendas.

§ 2. Hic terminus prorogari a iudice potest instante una parte, audita altera; vel etiam coarctari, utraque consentiente.

Can. 1863. § 1. Defensio in scriptis est conficienda, et regulariter tot exemplaribus conscribenda quot sunt iudices, ut singula singulis iudicibus possint exemplaria distribui.

§ 2. Sed etiam promotori iustitiae et defensori vinculi, si iudicio intersint, debet exemplar tradi; praeterea partes inter se exemplaria commutare debent.

§ 3. Tribunalis praeses, quoties pro suo prudenti arbitrio necessarium censeat, et sine nimio partium gravamine fieri animadvertat, mandare potest ut defensio typis imprimatur una cum documentis principalibus in fasciculo coniungendis, qui actorum et documentorum summarium continet.

§ 4. Quo in casu iubeat ne quidquam imprimatur, nisi prius exhibito manuscripto et venia illud publicandi obtenta; praeterea sedulo caveat de secreto, si quod sit in causa servandum.

Can. 1864. Iudicis et in tribunali collegiali praesidis est moderari, pro sua prudentia, nimiam defensionum extensionem, nisi de hoc peculiari tribunalis lege sit cautum.

Can. 1865. § 1. Communicatis vicissim inter partes defensionum scripturis, utrique parti responsiones exhibere liceat, intra breve tempus a iudice praestitutum, et servatis regulis et cautelis de quibus in can. 1863, 1864.

§ 2. Hoc ius partibus semel tantum esto, nisi iudici gravi ex causa iterum videatur concedendum; tunc autem concessio, uni parti facta, alteri quoque data censeatur.

Can. 1866. § 1. Informationes, uti vocant, orales, quibus videlicet advocati iudicem de adiunctis iuris et facti causam respicientibus instruere satagunt, prohibentur.

§ 2. Admittitur tamen moderata disputatio coram iudice pro tribunali sedente ad aliquid illustrandum, si, alterutra vel utraque parte postulante, iudex eam utilem censeat atque admittat.

§ 3. Ad disputationem obtinendam partes exhibere debent in scriptis quaestionum capita cum altera parte discutienda, paucis verbis expressa; iudicis autem est ea cum partibus hinc inde communicare, ac diem et horam disputationi assignare et disputationem ipsam moderari.

§ 4. Disputationi assistat unus ex notariis tribunalis ad hoc ut, si iudex praecipiat aut pars postulet et iudex consentiat, possit de disceptatis, confessis aut conclusis, scripto ad tramitem iuris ex continenti referre.

Can. 1867. In causis contentiosis, si partes parare sibi tempore utili defensionem negligant, aut se remittant iudicis scientiae et conscientiae, iudex, si ex actis et probatis rem habeat plane perspectam, poterit statim sententiam pronuntiare.

 

TITULUS XIII
De sententia

Can. 1868. § 1. Legitima pronuntiatio qua iudex causam a litigantibus propositam et iudiciali modo pertractatam definit, sententia est: eaque interlocutoria dicitur, si dirimat incidentem causam; definitiva, si principalem.

§ 2. Ceterae iudicis pronuntiationes decreta vocantur.

Can. 1869. § 1. Ad pronuntiationem cuiuslibet sententiae requiritur in iudicis animo moralis certitudo cirqa rem sententia definiendam.

§ 2. Hanc certitudinem iudex haurire debet ex actis et probatis.

§ 3. Probationes autem aestimare iudex debet ex sua conscientia, nisi lex aliquid expresse statuat de efficacia alicuius probationis.

§ 4. Iudex qui eam certitudinem efformare sibi non potuit, pronuntiet non constare de iure actoris et reum dimittat, nisi agatur de causa favorabili, quo in casu pro ipsa pronuntiandum est, et salvo praescripto can. 1697, § 2.

Can. 1870. Sententia ferri a iudice debet, expleta causae disceptatione; et si causa sit implicatior et contentionum vel documentorum mole difficilior, interponi potest congruum temporis intervallum.

Can. 1871. § 1. In tribunali collegiali, qua die et hora iudices ad deliberandum conveniant, collegii praeses constituat; et nisi peculiaris causa aliud suadeat, in ipsa tribunalis sede conventus habeatur.

§ 2. Assignata conventui die, singuli iudices scriptas afferent conclusiones suas in merito causae, et rationes tam in facto quam in iure, quibus ad conclusionem suam venerint: quae conclusiones actis causae adiungantur, secreto servandae.

§ 3. Prolatis ex ordine, secundum praecedentiam, ita tamen ut semper a causae ponente seu relatore initium fiat, singulorum conclusionibus, habeatur moderata discussio sub tribunalis praesidis ductu, praesertim ut constabiliatur quid statuendum sit in parte dispositiva sententiae.

§ 4. In discussione autem fas unicuique est a pristina sua conclusione recedere.

§ 5. Quod si iudices in prima discussione ad hanc sententiam devenire aut nolint aut nequeant, differri poterit decisio ad novum conventum; qui tamen ultra hebdomadam comperendinari non debet.

Can. 1872. Si unicus sit iudex, ipsius tantum est sententiam exarare; in tribunali vero collegiali servetur praescriptum can. 1584.

Can. 1873. § 1. Sententia debet:

1° Definire controversiam coram tribunali agitatam; hoc est reum absolvere vel condemnare quod attinet ad petitiones vel accusationes adversus eum prolatas, data singulis dubiis, seu controversiae articulis, congrua responsione;

2° Determinare (saltem quatenus fas sit et materia patiatur), quid pars damnata dare, facere, praestare, aut pati debeat, aut a quo abstinere; itemque quo modo, loco vel tempore obligatio implenda sit;

3° Continere rationes seu motiva quae dicuntur, tam in facto quam in iure, quibus dispositiva sententiae pars innititur;

4° Statuere de litis expensis.

§ 2. In tribunali collegiali motiva ab extensore desumantur ex iis quae singuli iudices in discussione attulerunt, nisi ab ipsa iudicum maiore parte praefinitum fuerit quaenam sint motiva proferenda.

Can. 1874. § 1. Sententia ferri debet, divino Nomine ab initio semper invocato.

§ 2. Dein exprimat oportet ex ordine qui sit iudex aut tribunal; qui sit actor, reus procurator, nominibus et domicilio rite designatis, promotor iustitiae, defensor vinculi, si partem in iudicio habuerint.

§ 3. Referre postea debet breviter facti speciem cum partium conlusionibus.

§ 4. Hisce subsequatur pars dispositiva sententiae, praemissis rationibus quibus innititur.

§ 5. Claudatur cum indicatione diei et loci in quibus exarata est et cum subscriptione iudicis vel omnium iudicum, si plures fuerint, et notarii.

Can. 1875. Regulae superius positae locum habent potissimum in proferenda sententia definitiva; sed applicantur etiam, quantum diversa res patitur, in proferenda interlocutoria.

Can. 1876. Sententia, hac ratione redacta, quamprimum publicetur.

Can. 1877. Publicatio sententiae fieri potest tribus modis, vel citando partes ad audiendam sententiae lectionem sollemniter factam a iudice pro tribunali sedente; vel partibus denuntiando sententiam esse penes cancellariam tribunalis, unaque facultatem ipsis fieri eandem legendi et eiusdem exemplar petendi; vel tandem, ubi usus viget, sententiae exemplar transmittendo ad partes per publicos tabellarios ad normam can. 1719.

 

TITULUS XIV
De iuris remediis contra sententiam

Can. 1878. § 1. Si agatur de errore materiali qui inciderit vel in transcribenda parte dispositiva sententiae vel in referendis factis aut partium petitionibus aut in ponendis calculis, errorem corrigere valet ipse iudex.

§ 2. Iudex ad hanc correctionem deveniat edito decreto ad instantiam partis, nisi pars altera refragetur.

§ 3. Si altera pars refragetur, quaestio incidens ad normam can. 1840, § 3 decreto definiatur; et decretum ad calcem sententiae correctae referatur.

 

CAPUT I
De appellatione

Can. 1879. Pars quae aligua sententia se gravatam putat, itemque promotor iustitiae et defensor vinculi in causis in quibus interfuerunt, ius habent a sententia appellandi, id est provocandi ab inferiore iudice qui sententiam tulit, ad superiorem, salvo praescripto can. 1880.

Can. 1880. Non est locus appellationi:

1° A sententia ipsius Summi Pontificis vel Signaturae Apostolicae;

2° A sententia iudicis qui a Sancta Sede delegatus est ad videndam causam cum clausula appellatione remota;

3° A sententia vitio nullitatis infecta;

4° A sententia quae in rem iudicatam transiit;

5° A definitiva quae iuriurando litis decisorio innixa est;

6° A iudicis decreto vel a sententia interlocutoria, quae non habeat vim definitivae, nisi cumuletur cum appellatione a sententia definitiva;

7° A sententia in causa pro qua ius cavet expeditissime rem esse definiendam;

8° A sententia contra contumacem, qui a contumacia se non purgaverit;

9° A sententia lata contra eum qui in scriptis expresse professus est se appellationi renuntiare.

Can. 1881. Appellatio interponi debet coram iudice a quo sententia prolata est intra decem dies a notitia publicationis sententiae.

Can. 1882. § 1. Appellatio fieri potest oretenus coram iudice pro tribunali sedente, si publice sententia legatur, statimque ab actuario scriptis redigenda est.

§ 2. Aliter facienda est in scriptis, salvo casu de quo in can. 1707.

Can. 1883. Appellatio prosequenda est coram iudice ad quem dirigitur intra mensem ab eius interpositione, nisi iudex a quo longius tempus ad eam prosequendam parti praestituerit.

Can. 1884. § 1. Ad prosequendam appellationem requiritur et sufficit ut pars ministerium invocet iudicis superioris ad impugnatae sententiae emendationem, adiuncto exemplari huius sententiae et libelli appellatorii quem iudici inferiori exhibuerat.

§ 2. Quod si pars exemplar impugnatae sententiae intra utile tempus a tribunali a quo obtinere nequeat, interim termini non decurrunt et impedimentum significandum est iudici appellationis, qui iudicem a quo praecepto obstringat officio suo quamprimum satisfaciendi.

Can. 1885. § 1. Si casus de quo in can. 1733 contigerit intra terminum ad appellandum utilem sed antequam appellatio interposita sit, sententia debet iis quorum interest denuntiari eisque concessi intelliguntur termini a iure statuti a die denuntiationis computandi.

§ 2. Si contigerit postquam fuerit appellatum, appellatio interposita eisdem denuntietur, in quorum favorem a die denuntiationis denuo currere incipit tempus utile ad appellationem prosequendam.

Can. 1886. Inutiliter elapsis fatalibus appellatoriis sive coram iudice a quo, sive coram iudice ad quem, deserta censetur appellatio.

Can. 1887. § 1. Appellatio facta ab actore prodest etiam reo, et vicissim.

§ 2. Si interponatur ab una parte super aliquo sententiae capite, pars adversa, etsi fatalia appellationis fuerint transacta, potest super aliis capitibus incidenter appellare; idque facere potest etiam sub conditione recedendi, si prior pars ab instantia recesserit.

§ 3. Si sententia plura capita contineat, et appellans quaedam tantummodo capita impugnet, cetera capita exclusa habeantur; si nullum determinavit caput, appellatio praesumitur facta contra omnia capita.

Can. 1888. Si unus ex pluribus correis aut actoribus sententiam impugnet, impugnatio censetur ab omnibus facta, quoties res petita sit individua aut obligatio solidalis; expensas vero iudiciales ille tantum sustinere debet qui appellavit, si iudex appellationis primam sententiam confirmaverit.

Can. 1889. § 1. Appellatio in suspensivo exsecutionem appellatae sententiae suspendit ac propterea in suo robore permanet principium: "lite pendente nihil innovetur"; appellatio autem in devolutivo tantum, non suspendit exsecutionem sententiae, licet lis adhuc pendeat circa meritum causae.

§ 2. Omnis appellatio est in suspensivo, nisi aliud in iure expresse caveatur, firmo praescripto can. 1917, § 2.

Can. 1890. Interposita appellatione tribunal a quo debet ad iudicem ad quem actorum causae authenticum exemplar vel ipsamet originalia acta causae transmittere ad normam can. 1644.

Can. 1891. § 1. In gradu appellationis non potest admitti nova petendi causa, ne per modum quidem utilis cumulationis; ideoque litis contestatio in eo tantum versari potest ut prior sententia vel confirmetur, vel reformetur sive ex toto sive ex parte.

§ 2. Sed novis exhibitis documentis et novis probationibus poterit causa instrui, servatis regulis traditis in can. 1786, 1861.

 

CAPUT II
De querela nullitatis contra sententiam

Can. 1892. Sententia vitio insanabilis nullitatis laborat, quando:

1° Lata est a iudice absolute incompetenti vel in tribunali collegiali a non legitimo iudicum numero contra praescriptum can. 1576, § 1;

2° Lata est inter partes, quarum altera saltem non habet personam standi in iudicio;

3° Quis nomine alterius egit sine legitimo mandato.

Can. 1893. Nullitas de qua in can. 1892 proponi potest per modum exceptionis in perpetuum, per modum vero actionis coram iudice qui sententiam tulit intra triginta annos a die publicationis sententiae.

Can. 1894. Sententia vitio sanabilis nullitatis laborat, quando:

1° Legitima defuit citatio;

2° Motivis seu rationibus decidendi est destituta salvo praescripto can. 1605;

3° Subscriptionibus caret iure praescriptis;

4° Non refert indicationem anni, mensis, diei et loci quo prolata fuit.

Can. 1895. Querela nullitatis in casibus de quibus in can. 1894, proponi potest vel una cum appellatione intra decendium, vel seorsim et unice qua querela intra tres menses a die publicationis sententiae coram iudice qui sententiam tulit.

Can. 1896. Si pars vereatur ne iudex, qui sententiam, querela nullitatis impugnatam, tulit, praeoccupatum animum habeat et proinde eum suspectum merito existimet, exigere potest ut alius iudex, sed in eadem iudicii sede, in eius locum subrogetur ad normam can. 1615.

Can. 1887. § 1. Querelam nullitatis interponere possunt nedum partes, quae se gravatas putant, sed etiam promotor iustitiae aut defensor vinculi, quoties iudicio interfuerunt.

§ 2. Imo ipse iudex potest ex officio sententiam nullam a se latam retractare et emendare intra terminos ad agendum supra statutos.

 

CAPUT III
De oppositione tertii

Can. 1898. Si sententiae definitivae praescriptum iura aliorum offendat, hi habent remedium extraordinarium quod oppositio tertii dicitur, vi cuius qui ex sententia suorum iurium laesionem verentur, possunt sententiam ipsam ante eius exsecutionem impugnare eique se opponere.

Can. 1899. § 1. Oppositio fieri potest ad recurrentis arbitrium sive postulando revisionem sententiae ab ipso iudice qui eam tulit, sive appellando ad iudicem superiorem.

§ 2. In utroque casu oppositor probare debet ius suum revera esse laesum aut probabiliter laedendum.

§ 3. Laesio autem oriri debet ex ipsa sententia quatenus aut ipsa sit causa laesionis, aut, si exsecutioni mandetur, oppositorem gravi praeiudicio sit affectura.

§ 4. Si neutrum probetur, iudex, non obstante tertii oppositione, sententiae exsecutionem decernat.

Can. 1900. Admissa instantia, si oppositor agere velit in gradu appellationis, tenetur legibus pro appellatione statutis; si coram ipso iudice qui sententiam tulit, regulae servandae sunt pro causis incidentibus datae.

Can. 1801. Causa ab oppositore victa, sententia antea lata mutanda est a iudice, secundum oppositoris instantiam.

 

TITULUS XV
De re iudicata et de restitutione in integrum

Can. 1902. Res iudicata habetur:

1° Duplici sententia conformi;

2° Sententia intra utile tempus non appellata; aut quae, licet appellata coram iudice a quo, deserta fuit coram iudice ad quem;

3° Sententia definitiva unica, a qua non datur appellatio ad normam can. 1880.

Can. 1903. Nunquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum; sed ex duplici sententia conformi in his causis consequitur, ut ulterior propositio non debeat admitti, nisi novis prolatis iisdemque gravibus argumentis vel documentis.

Can. 1904. § 1. Res iudicata praesumptione iuris et de iure habetur vera et iusta nec impugnari directe potest.

§ 2. Facit ius inter partes et dat exceptionem ad impediendam novam eiusdem causae introductionem.

Can. 1905. § 1. Adversus sententiam contra quam non suppetat ordinarium remedium appellationis aut querelae nullitatis, datur remedium extraordinarium restitutionis in integrum intra fines can. 1687, 1688, dummodo de evidenti iniustitia rei iudicatae manifesto constet.

§ 2. De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi:

1° Sententia documentis innitatur, quae postea fuerint falsa deprehensa;

2° Postea detecta fuerint documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia peremptorie probent;

3° Sententia ex dolo partis prolata fuerit in damnum alterius;

4° Legis praescriptum evidenter neglectum fuerit.

Can. 1906. Ad restitutionem in integrum concedendam competens est iudex qui sententiam tulit, nisi ea petatur ex neglecto a iudice praescripto legis; quo in casu eam concedit tribunal appellationis.

Can. 1907. § 1. Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam suspendit.

§ 2. Si tamen suspicio sit ex probabilibus indiciis petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, iudex decernere potest ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen restitutionem petenti idonea cautione ut, si restituatur in integrum, indemnis fiat.

 

TITULUS XVI
De expensis iudicialibus et gratuito patrocinio

CAPUT I
De expensis iudicialibus

Can. 1908. In causis contentiosis possunt partes adigi ad aliquid solvendum, titulo expensarum iudicialium, nisi ab hoc onere eximantur ad normam can. 1914-1916.

Can. 1909. § 1. Concilii Provincialis, vel conventus Episcoporum est taxarum notulam ac regulam statuere in qua praefiniatur quid partes debeant pro expensis iudicialibus; quae sit retributio pro advocatorum et procuratorum opera a partibus solvenda; quae mercedis mensura pro versionibus et transcriptionibus; pro his examinandis et fide facienda de earum fidelitate; itemque pro exscribendis ex archivo documentis.

§ 2. Potest autem iudex pro suo prudenti arbitrio exigere ut pecunia pro iudicialibus expensis, pro indemnitate testium, pro honorariis peritorum debita a parte quae petit vel, si iudex ex officio agat, ab actore, antea deponatur penes tribunalis cancellariam aut saltem congrua cautio praestetur pecuniam deinde solutum iri.

Can. 1910. § 1. Victus victori iudiciales expensas regulariter reficere tenetur tum in causa principali tum in incidenti.

§ 2. Si actor vel reus temere litigaverit, etiam ad damnorum refectionem damnari debet.

Can. 1911. Si actor vel reus partialiter tantum succubuerit, aut lis agitata fuerit inter consanguineos vel affines, aut de quaestione valde ardua actum fuerit, aut quacunque alia iusta et gravi de causa, poterit iudex pro suo prudenti arbitrio ex toto vel ex parte inter litigantes expensas compensare; idque debet exprimere in ipso sententiae tenore.

Can. 1912. Si plures sint in causa qui condemnationem ad expensas mereantur, iudex eos damnet in solidum, si agatur de obligatione solidati; aliter pro rata.

Can. 1913. § 1. A pronuntiatione circa expensas non datur distincta appellatio; sed pars quae se gravatam putat, oppositionem intra decem dies facere potest coram eodem iudice: qui de hac re cognoscere denuo poterit, et taxationem emendare ac moderari.

§ 2. Appellatio a sententia circa causam principalem secumfert appellationem a pronuntiatione circa expensas.

 

CAPUT II
De gratuito patrocinio, aut expensarum iudicialium deminutione

Can. 1914. Pauperes, si in totum impares sint expensis iudicialibus sustinendis, ius habent ad gratuitum patrocinium; si ex parte tantum, ad expensarum deminutionem.

Can. 1915. § 1. Qui exemptionem ab expensis vel earum deminutionem assequi vult, eam a iudice postulare debet, dato supplici libello, allatisque documentis quibus quae conditio sit postulantis quaeve eius rei familiaris copia demonstret; praeterea probare debet se non futilem neque temerariam causam agere.

§ 2. Iudex postulationem nec admittat nec reiiciat, nisi requisitis, si opus sit, notitiis etiam secretis quibus statum rei familiaris ipsius postulantis compertum habere possit auditoque promotore iustitiae; imo concessam potest etiam revocare, si in decursu processus assertam paupertatem non adesse compertum habuerit.

Can. 1916. § 1. Ad gratuitum pauperum patrocinium iudex in singulis causis eligat aliquem ex advocatis in suo foro approbatum, qui ab hoc munere explendo, nisi ex causa iudici probata, sese subducere nequit, secus a iudice congrua poena, etiam suspensionis ab officio, plecti potest.

§ 2. Deficientibus advocatis, iudex Ordinarium loci roget ut aliam idoneam personam, si opus sit, designet ad pauperis patrocinium suscipiendum.

 

TITULUS XVII
De exsecutione sententiae

Can. 1917. § 1. Sententia quae transiit in rem iudicatam, exsecutioni mandari potest.

§ 2. Iudex tamen potest sententiae, quae nondum transiit in rem iudicatam, provisoriam exsecutionem iubere:

1° Si agatur de provisionibus seu praestationibus ad necessariam sustentationem ordinatis;

2° Si alia gravis urgeat necessitas, ita tamen ut, concessa provisoria exsecutione, per cautiones, fideiiussiones aut pignora satis consultum sit indemnitati alterius partis casu quo exsecutio revocanda sit.

Can. 1918. Non antea exsecutioni locus esse poterit, quam exsecutorium iudicis decretum habeatur quo scilicet edicatur sententiam ipsam exsecutioni mandari debere; quod decretum pro diversa causarum natura vel in ipso sententiae tenore includatur vel separatim edatur.

Can. 1919. Si sententiae exsecutio praeviam rationum redditionem exigat, causa incidens habetur, ab illo ipso iudice, servatis de iure servandis, decidenda, qui tulit sententiam exsecutioni mandandam.

Can. 1920. § 1. Sententiam exsecutioni mandare debet per se vel per alium Ordinarius loci in quo sententia primi gradus lata est.

§ 2. Quod si hic renuat vel negligat, parte cuius interest instante vel etiam ex officio, exsecutio spectat ad iudicem appellationis.

§ 3. Inter religiosos exsecutio sententiae spectat ad Superiorem, qui definitivam sententiam tulit aut iudicem delegavit.

Can. 1921. § 1. Exsecutor, nisi quid eius arbitrio in ipso sententiae tenore fuerit permissum, debet sententiam ipsam, secundum obvium verborum sensum, exsecutioni mandare.

§ 2. Licet ei videre de exceptionibus circa modum et vim exsecutionis, non autem de merito causae; quod si habeat aliunde compertum sententiam esse manifeste iniustam, abstineat ab exsecutione, et partem ad eum qui exsecutionem commisit, remittat.

Can. 1922. § 1. Quod attinet ad reales actiones, adiudicata actori re aliqua, haec actori tradenda est statim ac res iudicata habetur.

§ 2. Quod vero attinet ad actiones personales, cum reus damnatus est ad rem mobilem praestandam, vel ad solvendam pecuniam, vel ad aliud dandum aut faciendum, quadrimestre conceditur pro implenda obligatione.

§ 3. Iudex potest terminum praescriptum vel reducere vel protrahere, ita tamen ut neque infra bimestre coaretetur, neque semestre excedat.

Can. 1923. § 1. In exsecutione peragenda exsecutor caveat ut quam minimum damnato noceatur, eaque de causa incipiat exsecutionem a distrahendis rebus quae minus ei necessariae sunt, salvis semper quae eius victui vel industriae deserviunt; et si agatur de clerico, salva honesta eiusdem sustentatione ad normam can. 122.

§ 2. Ad exsecutionem privationis beneficii iudex ne procedat contra clericum qui Sanctam Sedem adierit; sed si agatur de beneficio, cui adnexa sit animarum cura, Ordinarius provideat per designationem vicarii substituti.

Can. 1924. Exsecutor utatur prius monitis et praeceptis erga reluctantem; ad poenas autem spirituales et ad censuras ne deveniat, nisi ex necessitate et gradatim.

 

SECTIO II
DE PECULIARIBUS NORMIS IN CERTIS QUIBUSDAM IUDICIIS SERVANDIS

TITULUS XVIII
De modis evitandi iudicium contentiosum

CAPUT I
De transactione

Can. 1925. § 1. Cum valde optandum sit ut lites inter fideles evitentur, iudex exhortationes adhibeat, ut cum aliqua contentiosa controversia quae privatum eorum bonum respiciat, ei proponitur iudicii forma dirimenda, per transactionem, si qua concordiae spes affulgeat, lis componatur.

§ 2. Huic officio iudex satisfacere poterit sive antequam partes in iudicium vocentur, sive cum primum iudicio steterint, sive denique quocunque tempore et efficacius et opportunius id tentari posse existimaverit.

§ 3. Convenit tamen dignitati iudicantis ne ipse per se, regulariter saltem, hoc negotium suscipiat tractandum, sed ut illud alicui sacerdoti, praesertim ex iudicibus synodalibus, committat.

Can. 1926. In transactione serventur normae statutae a legibus civilibus loci in quo transactio initur, nisi iuri divino vel ecclesiastico adversentur et salvo praescripto canonum qui sequuntur.

Can. 1927. § 1. Transactio fieri valide nequit sive in causa criminali, sive in contentiosa in qua agitur vel de matrimonio dissolvendo, vel de materia beneficiaria, cum de ipso beneficii titulo disceptatur, nisi legitima accedat auctoritas, nec de rebus spiritualibus quotiescunque interveniat solutio rei temporalis.

§ 2. Sed si quaestio fiat de bonis temporalibus ecclesiasticis et de iis rebus quae, etsi spiritualibus sunt adnexae, seorsum tamen a spiritualibus considerari queunt, transactio fieri potest, servatis tamen, si materia id postulet, sollemnitatibus a iure statutis pro alienatione rerum ecclesiasticarum.

Can. 1928. § 1. Effectus transactionis ad exitum feliciter perductae dicitur compositio seu concordia.

§ 2. Expensarum, quas transactio postulaverit, nisi aliud expresse cautum sit, utraque pars dimidium solvat.

 

CAPUT II
De compromisso in arbitros

Can. 1929. Ad evitandas iudiciales contentiones, partes possunt quoque inire conventionem, qua controversia committatur iudicio unius vel plurium qui ad normam iuris quaestionem dirimant, vel de bono et aequo negotium pertractent et transigant; illi arbitri, isti arbitratores proprio nomine appellantur.

Can. 1930. Praescripta can. 1926, 1927 etiam compromisso in arbitros applicentur.

Can. 1931. Prohibentur ab arbitri munere valide gerendo laici in causis ecclesiasticis, excommunicati et infames post sententiam declaratoriam vel condemnatoriam; religiosi vero munus arbitri ne suscipiant sine venia Superioris.

Can. 1932. Si nec in transactionem nec in compromissum in arbitros vel arbitratores partes consentire velint, controversia dirimenda erit per formale iudicium ad normam Sectionis Primae.

 

TITULUS XIX
De iudicio criminali

Can. 1933. § 1. Delicta quae cadunt sub criminali iudicio sunt delicta publica.

§ 2. Excipiuntur delicta plectenda sanctionibus poenalibus de quibus in can. 2168-2194.

§ 3. In delictis mixti fori Ordinarii regulariter ne procedant cum reus laicus est et civilis magistratus, in reum animadvertens, publico bono satis consulit.

§ 4. Poenitentia, remedium poenale, excommunicatio, suspensio, interdictum, dummodo delictum certum sit, infligi possunt etiam per modum praecepti extra iudicium.

 

CAPUT I
De accusatoria actione et denuntiatione

Can. 1934. Actio seu accusatio criminalis uni promotori iustitiae, ceteris omnibus exclusis reservatur.

Can. 1935. § 1. Quilibet tamen fidelium semper potest delictum alterius denuntiare ad satisfactionem petendam vel damnum sibi resarciendum, vel etiam studio iustitiae ad alicuius scandali vel mali reparationem.

§ 2. Imo obligatio denuntiationis urget quotiescunque ad id quis adigitur sive lege vel peculiari legitimo praecepto, sive ex ipsa naturali lege ob fidei vel religionis periculum vel aliud imminens publicum malum.

Can. 1936. Denuntiatio scriptis a denuntiante subsignatis vel oretenus fieri debet loci Ordinario vel cancellario Curiae vel vicariis foraneis vel parochis, a quibus tamen, si viva voce facta fuerit scriptis est consignanda et statim ad Ordinarium deferenda.

Can. 1937. Qui delictum denuntiat debet promotori iustitiae adiumenta suppeditare ad eiusdem delicti probationem.

Can. 1938. § 1. In causa iniuriarum aut diffamationis, ut actio criminalis instituatur, requiritur praevia denuntiatio aut querela partis laesae.

§ 2. Sed si agatur de iniuria aut diffamatione gravi, clerico vel religioso, praesertim in dignitate constituto, illata, aut quam clericus vel religiosus alii intulerit, actio criminalis institui potest etiam ex officio.

 

CAPUT II
De inquisitione

Can. 1939. § 1. Si delictum nec notorium sit nec omnino certum, sed innotuerit sive ex rumore et publica fama, sive ex denuntiatione, sive ex querela damni, sive ex inquisitione generali ab Ordinario facta, sive alia quavis ratione, antequam quis citetur ad respondendum de delicto, inquisitio specialis est praemittenda ut constet an et quo fundamento innitatur imputatio.

§ 2. Huic regulae locus est sive agatur de irroganda poena vindicativa vel censura, sive de ferenda sententia declaratoria poenae vel censurae in quam quis inciderit.

Can. 1940. Haec inquisitio, quamvis ab ipso loci Ordinario peragi possit, ex generali tamen regula committenda est alicui ex iudicibus synodalibus, nisi eidem Ordinario ex peculiari ratione alii committenda videatur.

Can. 1941. § 1. Inquisitor delegetur non ad universitatem causarum, sed toties quoties et ad unam causam.

§ 2. Inquisitor tenetur iisdem obligationibus quibus iudices ordinarii, ac praesertim praestare debet iusiurandum de secreto servando deque officio fideliter implendo et abstinere ab accipiendis muneribus ad normam can. 1621-1624.

§ 3. Inquisitor nequit in eadem causa iudicem agere.

Can. 1942. § 1. Prudenti Ordinarii iudicio committitur statuere quandonam ea, quae praesto sunt argumenta, sufficiant ad inquisitionem instituendam.

§ 2. Nihili faciendae sunt denuntiationes quae ab inimico manifesto, aut ab homine vili et indigno proveniunt, vel anonymae iis adiunctis iisque aliis elementis carentes, quae accusationem forte probabilem reddant.

Can. 1943. Inquisitio secreta semper esse debet, et cautissime ducenda, ne rumor delicti diffundatur, neve bonum cuiusquam nomen in discrimen vocetur.

Can. 1944. § 1. Ad finem suum assequendum potest inquisitor aliquos, quos de re edoctos censeat, ad se accire et interrogare sub iureiurando veritatis dicendae et secreti servandi.

§ 2. In eorum examine servet inquisitor, quantum fieri potest et natura inquisitionis patitur, regulas statutas in can. 1770-1781.

Can. 1945. Inquisitor, antequam inquisitionem claudat, potest promotoris iustitiae consilium exquirere quoties in aliquam difficultatem inciderit, et cum eo acta communicare.

Can. 1946. § 1. Expleta inquisitione, inquisitor, addito suffragio suo, omnia referat ad Ordinarium.

§ 2. Ordinarius vel de eius speciali mandato officialis suo decreto iubeat ut:

1° Si appareat denuntiationem solido fundamento esse destitutam, id declaretur in actis et acta ipsa in secreto Curiae archivo reponantur;

2° Si indicia criminis habeantur, sed nondum sufficientia ad accusatoriam actionem instituendam, acta in eodem archivo serventur et invigiletur interim moribus imputati, qui pro prudenti Ordinarii iudicio erit opportune super re audiendus, et, si casus ferat, monendus ad normam can. 2307;

3° Si denique certa vel saltem probabilia et sufficientia ad accusationem instituendam argumenta praesto sint, citetur reus ad comparendum et procedatur ad ulteriora ad normam canonum qui sequuntur.

 

CAPUT III
De correptione delinquentis

Can. 1947. Si reus interrogatus delictum confiteatur, Ordinarius, loco criminalis iudicii, utatur correptione iudiciali si eidem locus sit.

Can. 1948. Correptio iudicialis locum habere nequit:

1° In delictis quae poenam secumferunt excommunicationis specialissimo vel speciali modo Sedi Apostolicae reservatae, aut privationis beneficii, infamiae, depositionis aut degradationis;

2° Quando agitur de ferenda sententia declaratoria poenae vindicativae vel censurae in quam quis inciderit;

3° Quando Ordinarius existimet eam non sufficere reparationi scandali et restitutioni iustitiae.

Can. 1949. § 1. Correptioni locus esse potest semel et iterum, non autem tertio contra eundem reum.

§ 2. Quare si post alteram correptionem reus idem delictum commiserit, criminale iudicium instrui aut inceptum continuari debet ad normam can. 1954 seqq.

Can. 1950. Intra fines can. 1947, 1948 potest correptio ab Ordinario adhiberi non solum antequam gradus fiat ad formale iudicium, sed etiam eo incepto ante conclusionem in causa; ac tunc quidem iudicium suspenditur, nisi tamen prosequendum idcirco sit quia correptio in irritum cesserit.

Can. 1951. § 1. Correptio adhiberi etiam potest; cum interposita fuit querela damni ex delicto.

§ 2. Quo in casu Ordinarius potest de bono et aequo, partibus consentientibus, videre et dirimere quaestionem de damno.

§ 3. Sed si censuerit quaestionem de damno difficulter de bono et aequo posse definiri, licet ipsi, remissa ordini iudiciario solutione huius quaestionis, per correptionem consulere reparationi scandali et emendationi delinquentis.

Can. 1952. § 1. Correptio iudicialis, praeter monita salutaria, debet plerumque coniuncta habere quaedam opportuna remedia, aut poenitentiarum vel piorum operum praescriptionem, quae valeant ad publicam reparationem laesae iustitiae aut scandali.

§ 2. Salutaria remedia, poenitentiae, pia opera reo praescribenda, mitiora et leviora esse debent iis, quae in criminali iudicio per sententiam condemnatoriam ipsi infligi possent et deberent.

Can. 1953. Correptio censetur inutiliter adhibita, si reus remedia, poenitentias et pia opera sibi praescripta non acceptet aut acceptata non exsequatur.

 

CAPUT IV
De instructione processus criminalis et de rei constitutione

Can. 1954. Si correptio iudicialis vel insufficiens sit ad reparationem scandali et restitutionem iustitiae vel adhiberi nequeat quia reus delictum denegat, vel inutiliter adhibita fuerit, Episcopus, aut officialis, de eius speciali mandato, praecipiat ut acta inquisitionis tradantur promotori iustitiae.

Can. 1955. Promotor statim conficiat accusationis libellum eumque exhibeat iudici secundum normas in Sectione Prima statutas.

Can. 1956. In delictis gravioribus, si Ordinarius censeat cum fidelium offensione imputatum ministrare sacris aut officio aliquo spirituali ecclesiastico vel pio fungi aut ad sacram Synaxim publice accedere, potest, audito promotore iustitiae, eum a sacro ministerio, ab illorum officiorum exercitio, vel etiam a publica sacrae Synaxis participatione prohibere ad normam can. 2222, § 2.

Can. 1957. Pariter si iudex censeat accusatum posse testibus timorem incutere aut eos subornare, aut alio modo iustitiae cursum impedire, potest, audito promotore iustitiae, decreto suo mandare, ut ille ad tempus deserat oppidum vel paroeciam quandam, vel etiam ut secedat in praefinitum locum ibique sub peculiari vigilantia maneat.

Can. 1958. Decreta de quibus in can. 1956, 1957 ferri nequeunt, nisi reo citato et comparente vel contumaci, sive post primam eius auditionem seu constitutum, sive postea in decursu processus; et contra eadem non datur iuris remedium.

Can. 1959. In reliquis serventur regulae in Sectione Prima huius Libri traditae et in inflictione poenarum sanctiones in Libro Quinto statutae.

 

TITULUS XX
De causis matrimonialibus

CAPUT I
De foro competenti

Can. 1960. Causae matrimoniales inter baptizatos iure proprio et exclusivo ad iudicem ecclesiasticum spectant.

Can. 1961. Causae de effectibus matrimonii mere civilibus, si principaliter agantur, pertinent ad civilem magistratum ad normam can. 1016; sed si incidenter et accessorie, possunt etiam a iudice ecclesiastico ex propria potestate cognosci ac definiri.

Can. 1962. Causas matrimoniales ad eos spectantes de quibus in can. 1557, § 1, n. 1, illa Sacra Congregatio vel illud Tribunal aut specialis ea Commissio exclusive cognoscet, cui eas toties quoties Summus Pontifex delegaverit; causas dispensationis super matrimonio rato et non consummato, Sacra Congregatio de disciplina Sacramentorum; causas vero quae referuntur ad privilegium Paulinum, Sacra Congregatio S. Officii.

Can. 1963. § 1. Quare nullus iudex inferior potest processum in causis dispensationis super rato instruere, nisi Sedes Apostolica facultatem eidem fecerit.

§ 2. Si tamen iudex competens auctoritate propria iudicium peregerit de matrimonio nullo ex capite impotentiae et ex eo, non impotentiae, sed nondum consummati matrimonii emerserit probatio, omnia acta ad Sacram Congregationem transmittantur, quae iis uti poterit ad sententiam super rato et non consummato ferendam.

Can. 1964. In aliis causis matrimonialibus iudex competens est iudex loci in quo matrimonium celebratum est aut in quo pars conventa vel, si una sit acatholica, pars catholica domicilium vel quasi-domicilium habet.

Can. 1965. Si matrimonium accusatur ex defectu consensus, curet ante omnia iudex ut monitionibus opportunis partem, cuius consensus deesse affirmatur, ad consensum renovandum inducat; si ex defectu formae substantialis vel ex impedimento dirimenti quod dispensari potest et solet, partes inducere studeat ad consensum in forma legitima renovandum vel ad dispensationem petendam.

 

CAPUT II
De tribunali constituendo

Can. 1966. Firmo praescripto can. 1576, § 1, n.1, unicus est iudex instructor in inquisitione pro dispensatione super matrimonio rato et non consummato.

Can. 1967. Sive agatur de nullitate matrimonii, sive de probandis inconsummatione et causis ad dispensandum super rato, citari debet defensor vinculi matrimonialis, ad normam can. 1586.

Can. 1968. Defensoris vinculi est:

1° Examini partium, testium et peritorum adesse; exhibere iudici interrogatoria clausa et obsignata, in actu examinis a iudice aperienda, et partibus aut testibus proponenda; novas interrogationes, ab examine emergentes, iudici suggerere;

2° Articulos a partibus propositos perpendere, eisque, quatenus opus sit, contradicere; documenta a partibus exhibita recognoscere;

3° Animadversiones contra matrimonii nullitatem ac probationes pro validitate aut pro consummatione matrimonii scribere et allegare, eaque omnia deducere, quae ad matrimonium tuendum utilia censuerit.

Can. 1969. Defensori vinculi ius esto:

1° Semper et quolibet causae momento acta processus, etsi nondum publicati, invisere; novos terminos ad scripta perficienda flagitare, prudenti iudicis arbitrio prorogandos;

2° De omnibus probationibus vel allegationibus ita certiorem fieri, ut contradicendi facultate uti possit;

3° Petere ut alii testes inducantur vel iidem iterum examini subiiciantur, processu etiam absoluto vel publicato, novasque animadversiones edere;

4° Exigere ut alia acta, quae ipse suggesserit, conficiantur, nisi tribunal unanimi suffragio dissentiat.

 

CAPUT III
De iure accusandi matrimonium et postulandi dispensationem super rato

Can. 1970. Tribunal collegiale nullam causam matrimonialem cognoscere vel definire potest, nisi regularis accusatio vel iure facta petitio praecesserit.

Can. 1971. § 1. Habiles ad accusandum sunt:

1° Coniuges, in omnibus causis separationis et nullitatis, nisi ipsi fuerint impedimenti causa;

2° Promotor iustitiae in impedimentis natura sua publicis.

§ 2. Reliqui omnes, etsi consanguinei, non habent ius matrimonia accusandi, sed tantummodo nullitatem matrimonii Ordinario vel promotori iustitiae denuntiandi.

Can. 1972. Matrimonium, quod, utroque coniuge vivente, non fuerit accusatum, post mortem alterutrius vel utriusque coniugis ita praesumitur validum fuisse, ut contra hanc praesumptionem non admittatur probatio, nisi incidenter oriatur quaestio.

Can. 1973. Soli coniuges ius habent petendi dispensationem super matrimonio rato et non consummato.

 

CAPUT IV
De probationibus
ART. I
De testibus

Can. 1974. Consanguinei et affines de quibus in can. 1757, § 3, n. 3, habentur testes habiles in causis suorum propinquorum.

Can. 1975. § 1. In causis impotentiae vel inconsummationis, nisi de impotentia vel inconsummatione aliunde certo constet, debet uterque coniux testes, qui septimae manus audiunt, inducere, sanguine aut affinitate sibi coniunctos, sin minus vicinos bonae famae, aut alioquin de re edoctos, qui iurare possint de ipsorum coniugum probitate, et praesertim de veracitate circa rem in controversiam deductam; quibus iudex ad normam can. 1759, § 3 alios testes potest ex officio adiungere.

§ 2. Testimonium septimae manus est argumentum credibilitatis quod robur addit depositionibus coniugum; sed vim plenae probationis non obtinet, nisi aliis adminiculis aut argumentis fulciatur.

 

ART. II
De inspectione corporali

Can. 1976. In causis impotentiae aut inconsummationis requiritur inspectio corporis utriusque vel alterutrius coniugis per peritos facienda, nisi ex adiunctis inutilis evidenter appareat.

Can. 1977. In peritis eligendis, praeter normas in can. 1792-1805 datas, serventur praescripta canonum qui sequuntur.

Can. 1978. Ad periti munus ne admittantur qui coniuges privatim inspexerint circa factum cui innititur petitio declarationis nullitatis vel inconsummationis; licet tamen hos tanquam testes inducere.

Can. 1978. § 1. Ad inspiciendum virum, duo periti medici ex officio deputari debent.

§ 2. Ad mulierem vero inspiciendam duae obstetrices, quae legitimum peritiae testimonium habeant, ex officio designentur; nisi maluerit mulier a duobus medicis ex officio pariter designandis inspici vel id Ordinarius necessarium habuerit.

§ 3. Corporalis mulieris inspectio fieri debet, servatis plene christianae modestiae regulis et adstante semper honesta matrona ex officio designanda.

Can. 1980. § 1. Mulieris inspectionem obstetrices vel periti, seorsum singuli, exsequi debent.

§ 2. Singuli medici vel obstetrices singulas relationes conficiant, intra terminum a iudice praefinitum tradendas.

§ 3. Potest iudex relationes ab obstetricibus confectas examini alicuius periti medici subiicere, si id opportunum existimaverit.

Can. 1981. Peracta relatione, periti, obstetrices ac matrona, seorsum singuli, a iudice interrogentur, secundum articulos a vinculi defensore antea concinnatos quibus ipsi, praestito iuramento, respondeant.

Can. 1982. Etiam in causis defectus consensus ob amentiam, requiratur suffragium peritorum, qui infirmum, si casus ferat, eiusve acta quae amentiae suspicionem ingerunt, examinent secundum artis praecepta; insuper uti testes audiri debent periti qui infirmum antea visitaverint.

 

CAPUT V
De publicatione processus, conclusione in causa et sententia

Can. 1983. § 1. Publicato processu fas adhuc est partibus novos testes, ad normam tamen can. 1786, super diversis articulis inducere.

§ 2. Si vero testes iam excussi super iisdem articulis antea propositis denuo audiendi sint, servetur praescriptum can. 1781, integro iure defensoris vinculi opportunas proponendi exceptiones.

Can. 1984. § 1. Defensor vinculi ius habet ut in allegando, petendo et respondendo tam in scriptis quam in defensione orali, audiatur postremus.

§ 2. Quare tribunal ad definitivam sententiam ne deveniat, nisi prius vinculi defensor interrogatus declaraverit sibi nihil deducendum vel inquirendum superesse.

§ 3. Si vero ante praefinitum a iudice iudicii diem defensor nihil deduxerit, praesumitur eum nihil iam deducendum habere.

Can. 1985. In causis quae spectant ad dispensationem matrimonii rati et non consummati, iudex instructor neque ad publicationem processus neque ad sententiam super ipsa inconsummatione et causis ad dispensandum deveniat, sed omnia acta una cum voto scripto Episcopi et defensoris vinculi transmittat ad Sedem Apostolicam.

 

CAPUT VI
De appellationibus

Can. 1986. A prima sententia, quae matrimonii nullitatem declaraverit, vinculi defensor, intra legitimum tempus, ad superius tribunal provocare debet; et si negligat officium suum implere, compellatur auctoritate iudicis.

Can. 1987. Post secundam sententiam, quae matrimonii nullitatem confirmaverit, si defensor vinculi in gradu appellationis pro sua conscientia non crediderit esse appellandum, ius coniugibus est, decem diebus a sententiae denuntiatione elapsis, novas nuptias contrahendi.

Can. 1988. Decreta matrimonii nullitate, Ordinarius loci curare debet, ut de ea mentio fiat in baptismorum et matrimoniorum regestis, ubi matrimonii celebratio consignata invenitur.

Can. 1989. Cum sententiae in causis matrimonialibus nunquam transeant in rem iudicatam, causae ipsae, si nova argumenta praesto sint, retractari semper poterunt, firmo praescripto can. 1903.

 

CAPUT VII
De casibus exceptis a regulis hucusque traditis

Can. 1990. Cum ex certo et authentico documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni obnoxium sit, constiterit de exsistentia impedimenti disparitatis cultus, ordinis, voti sollemnis castitatis, ligaminis, consanguinitatis, affinitatis aut cognationis spiritualis, simulque pari certitudine apparuerit dispensationem super his impedimentis datam non esse, hisce in casibus, praetermissis sollemnitatibus hucusque recensitis, poterit Ordinarius, citatis partibus, matrimonii nullitatem declarare, cum interventu tamen defensoris vinculi.

Can. 1991. Adversus hanc declarationem defensor vinculi, si prudenter existimaverit impedimenta de quibus in can. 1990 non esse certa aut dispensationem super eisdem probabiliter intercessisse, provocare tenetur ad iudicem secundae instantiae, ad quem acta sunt transmittenda quique scripto monendus est agi de casu excepto.

Can. 1992. Iudex alterius instantiae, cum solo interventu defensoris vinculi, decernet eodem modo de quo in can. 1990, utrum sententia sit confirmanda, an potius procedendum in causa sit ad ordinarium tramitem iuris; quo in casu eam remittit ad tribunal primae instantiae.

 

TITULUS XXI
De causis contra sacram ordinationem

Can. 1993. § 1. In causis quibus impugnantur obligationes ex sacra ordinatione contractae vel ipsa sacrae ordinationis validitas, libellus mitti debet ad Sacram Congregationem de disciplina Sacramentorum vel, si ordinatio impugnetur ob defectum substantialem sacri ritus, ad Sacram Congregationem S. Officii; et Sacra Congregatio definit utrum causa iudiciario ordine an disciplinae tramite sit pertractanda.

§ 2. Si primum, Sacra Congregatio causam remittit ad tribunal dioecesis quae clerico propria fuit tempore sacrae ordinationis, vel, si sacra ordinatio impugnetur ob defectum substantialem sacri ritus, ad tribunal dioecesis in qua ordinatio peracta fuit; pro gradibus vero appellationis standum praescripto can. 1594-1601.

§ 3. Si alterum, ipsamet Sacra Congregatio quaestionem dirimit, praevio processu informativo peracto a tribunali Curiae competentis.

Can. 1994. § 1. Validitatem sacrae ordinationis accusare valet clericus peraeque ac Ordinarius cui clericus subsit vel in cuius dioecesi ordinatus sit.

§ 2. Solus clericus, qui existimet se ex sacra ordinatione obligationes ordini adnexas non contraxisse, potest declarationem nullitatis onerum petere.

Can. 1995. Ea omnia, quae tum in Sectione Prima huius Partis, tum in peculiari titulo de processu in causis matrimonialibus sunt dicta, servari etiam debent, congrua congruis referendo, in causis contra sacram ordinationem.

Can. 1996. Defensor vinculi sacrae ordinationis iisdem gaudet iuribus iisdemque tenetur officiis quibus defensor vinculi matrimonialis.

Can. 1997. Quamvis actio instituta fuerit non super ipsamet sacrae ordinationis nullitate, sed super obligationibus tantum ex ipsa sacra ordinatione exsurgentibus, nihilominus clericus est ad cautelam ab exercitio ordinum prohibendus.

Can. 1998. § 1. Ut clericus liber sit ab obligationibus quae a vinculo ordinationis manant, requiruntur duae sententiae conformes.

§ 2. Quod ad appellationem attinet, in his causis serventur praescripta can. 1986-1989 de causis matrimonialibus.

 

PARS SECUNDA
DE CAUSIS BEATIFICATIONIS SERVORUM DEI
ET CANONIZATIONIS BEATORUM

Can. 1999. § 1. Causae beatificationis Servorum Dei et canonizationis Beatorum unius Sanctae Sedis iudicio reservantur.

§ 2. Ad normam can. 253, § 3 una Sacrorum Rituum Congregatio in his causis competens est.

§ 3. Ordinarii locorum, iure proprio, possunt ea tantum quae in canonibus qui sequuntur eisdem expresse demandantur.

Can. 2000. § 1. Causae huiusmodi duplici possunt procedere via, scilicet vel ordinaria non cultus vel extraordinaria casus excepti seu cultus.

§ 2. Per ordinariam viam proceditur, quando, antequam ad discussionem super virtutibus deveniatur, probari intenditur nullum publicum cultum Servo Dei fuisse praestitum vel, si quando per abusum praestitus fuerit, sublatum fuisse; per extraordinariam vero cum probari intenditur aliquem Dei Servum in possessione publici et ecclesiastici cultus versari.

Can. 2001. § 1. Causae martyrum sive procedant per viam ordinariam sive per extraordinariam non sunt cumulandae, sed unaquaeque singillatim tractanda est, nisi agatur de martyribus qui in eadem persecutione eodemque loco passi sunt.

§ 2. Id extendi quoque debet ad distinctos processus et discussiones quae in iis causis fieri praescribuntur inde a causae introductione usque ad finem.

Can. 2002. In canonibus qui sequuntur, nomine Ordinarii non intelligitur Vicarius Generalis, nisi habuerit mandatum speciale.

 

TITULUS XXII
De nonnullis personis quae in his processibus partem habent

CAPUT I
De Actore et Postulatore

Can. 2003. § 1. Quivis fidelis vel legitimus Christifidelium coetus ius habet petendi ut causa apud tribunal competens instruatur.

§ 2. Si petitio a legitima et competenti Ecclesiae auctoritate admissa fuerit, eo ipso petenti ius est causam legitime promovendi et ad exitum perducendi.

§ 3. Loci Ordinarius potest sive ex officio sive ad instantiam causam beatificationis instruere.

Can. 2004. § 1. Actor potest agere vel per se vel per procuratorem ad hoc legitime constitutum; mulieres nonnisi per procuratorem.

§ 2. Qui apud tribunal competens causam pertractat dicitur postulator.

§ 3. Postulator, sive proprio sive alieno nomine agat, debet esse sacerdos vel saecularis vel religiosus, in Urbe fixam habens sedem.

Can. 2005. Singuli pro singulis causis postulatores admittuntur: nec alii quam causae postulatori competit ius substituendi sibi per legitimum mandatum alios qui vice-postulatores dieuntur.

Can. 2006. § 1. Tum postulator tum vice-postulatores, si ex alius mandato causam agant, antequam ad munus suum exercendum admittantur, debent mandatum tribunali exhibere.

§ 2. Mandatum postulatoris exactum sit ad normam can. 1659 neque censeatur legitimum nisi cum fuerit a Sacra Congregatione admissum et in eiusdem actis inscriptum; mandatum vero vice-postulatorum debet recognosci et admitti a tribunali in quo munus suum exercent.

Can. 2007. Ad postulatoris officium pertinet:

1° Agere causam apud iudices competentes;

2° Necessarios sumptus facere; sed pecunia a fidelibus ad causae expensas collecta administrari debet ad normam instructionum Sedis Apostolicae;

3° Nomina testium et documenta tribunali exhibere;

4° Conficere et exhibere promotori fidei articulos, super quibus testes in processibus debeant interrogari.

Can. 2008. Mandatum postulatoris, si postulator nomine alius agat, finem habet iisdem de causis quibus ad normam iuris mandatum aliorum procuratorum exstinguitur.

 

CAPUT II
De Cardinali Relatore, Promotoribus fidei et Subpromotoribus

Can. 2009. § 1. In causis, quae agitantur apud Sacram Congregationem, relatorem seu ponentem agat unus e Patribus Cardinalibus eidem Congregationi adscriptis, a Romano Pontifice designatus.

§ 2. Eius officium est causae sibi demandatae peculiare studium impendere et in plenaria seu ordinaria congregatione ea omnia referre, quae sive in favorem causae sive contra eam facere videntur.

Can. 2010. § 1. Ad ius tuendum in quolibet processu partem habere debet promotor fidei, qui semper citari debet ad normam can. 1587.

§ 2. Fidei promotor apud Sacram Congregationem dicitur Promotor generalis fidei, et Assessor Sacrae Congregationis qui eidem assistit, dicitur Sub-promotor generalis fidei.

Can. 2011. § 1. Promotor fidei, extra Sacram Congregationem, constitui potest vel ad omnes causas vel ad aliquam causam particularem.

§ 2. Promotor fidei generalis et Sub-promotor generalis a Romano Pontifice eliguntur; promotor fidei apud Ordinariorum tribunal, si quidem agatur de processu apostolico, nominatur a Promotore generali et tunc nomen sub-promotoris habet; secus nominetur ab Ordinario ante edictum de quo in can. 2043.

Can. 2012. § 1. Promotoris fidei est concinnare interrogatoria sobria, mere historica, quae non eo spectent ut certam quandam responsionem ab interrogato eliciant, quaeque apta sint ad veritatem eruendam etiam super articulis a postulatore propositis, eaque iudicibus exhibere sub secreti obligatione.

§ 2. Est praeterea eiusdem promotoris instare ut testes ex officio citentur et opportunas promovere exceptiones; sed iudex potest testes, etiam promotore fidei non instante aut renuente, ipso tamen monito, ex officio arcessere.

 

CAPUT III
De notario, cancellario et advocatis

Can. 2013. § 1. Processibus sive apostolicis sive ab Ordinario loci iure proprio instruendis assistere debet notarius seu actuarius.

§ 2. Notarius apud Sacram Congregationem debet esse e numero Protonotariorum participantium.

Can. 2014. Religiosi fungi valide nequeunt munere notarii, nisi ex necessitate; in causis autem propriae religionis semper excluduntur.

Can. 2015. In processibus ab Ordinario loci instruendis extra Urbem, notarii munere fungi potest ipsemet Curiae notarius; in Urbe notarii munere fungatur Protonotarius Sacrae Congregationis, eoque absente, notarius Vicariatus Urbis.

Can. 2016. Notario dari potest adiutor seu, ut aiunt, adiunctus qui ei auxilium praestet in conferendis transumptis cum actis originalibus, et exemplaribus cum documentis quae ex autographis in bibliothecis, tabulariis, etc., servatis transcribantur.

Can. 2017. Notarius adiunctus et cancellarius Sacrae Congregationis debent esse sacerdotes, integrae famae et omni exceptione maiores; cancellarius vero sit praeterea laurea in iure canonico donatus.

Can. 2018. Advocati et procuratores in causis beatificationis et canonizationis apud Sacram Congregationem debent esse potiti laurea in iure canonico et saltem licentia in sacra theologia, et fecerint oportet tirocinium penes aliquem ex advocatis Sacrae eiusdem Congregationis vel penes ipsum fidei Subpromotorem generalem; pro advocatis insuper requiritur legitimus titulus advocati rotalis.

 

TITULUS XXIII
De probationibus in his processibus adhibendis

CAPUT I
De probationibus generatim

Can. 2019. In his causis probationes debent esse omnino plenae; nec aliae sunt admittendae, nisi quae ex testibus et ex documentis eruantur.

Can. 2020. § 1. Ad probandum nunquam Servo Dei cultum fuisse praestitum, quatuor saltem testes sunt necessarii.

§ 2. Ad probandam famam virtutum, martyrii ac miraculorum, octo saltem testes requiruntur, qui singulares esse possunt singularitate, ut aiunt, adminiculativa; praeterea duo saltem testes ex officio vocandi sunt.

§ 3. Ad probandas virtutes vel martyrium, requiruntur testes de visu et contestes: historica monumenta adminiculum tantum praestare possunt.

§ 4. Si habeantur in processu apostolico testes ex auditu a videntibus et in informativo testes de visu, possunt ii omnes coniungi in linea probationis.

§ 5. Si vero adsint in informativo testes de visu et in apostolico testes tantummodo ex auditu auditus, hi habent vim adminiculi, magis vel minus gravis pro prudenti iudicum aestimatione; et tunc tantum ad ulteriora, idest ad miraculorum disceptationem, procedi potest, cum ex horum omnium testium coniunctione talis habeatur probatio quae viro prudenti de re gravi iudicaturo fidem factura sit et auctoritatem.

§ 6. In causis tamen antiquis per viam non cultus procedentibus, in quibus deficiunt oculati testes vel ex auditu a videntibus, et in causis procedentibus per viam casus excepti, virtutes et martyrium probari poterunt per testes ex auditu atque ex publica fama, quae annulatam, uti aiunt, traditionem ex auditu constituat, et per documenta coaeva vel monumenta uti authentica recognita.

§ 7. Denique miracula semper probanda sunt per testes de visu et contestes.

Can. 2021. Cultus immemorabilis probatur per autentica monumenta, quae constitutioni Urbaniane, an. 1634 promulgatae, centum annorum spatio antecedant vel illo saeculo perdurante sint edita, dummodo facta referant quae saltem centum ante annos contigerint una cum populi traditione nunquam interrupta.

Can. 2022. Longissimi temporis cultus a Sede Apostolica permissus per documenta coaeva probatur.

 

CAPUT II
De testibus et peritis

Can. 2023. In processibus beatificationis omnes Christifideles, salvo praescripto can. 2027, § 2, n.1, tenentur, licet non vocati, ea in Ecclesiae notitiam perferre, quae contra virtutem aut miracula aut martyrium Servi Dei facere ipsis videantur.

Can. 2024. Tanquam testes vocandi in primis sunt a promotore fidei, etsi a postulatore non inducti, ii omnes qui cum Servo Dei familiaritatem vel consuetudinem habuerunt.

Can. 2025. § 1. Omnes de quibus in can. 2023, 2024, nisi iam tanquam testes se inductos sciverint, dare litteras debent ad proprium Ordinarium, quibus utrum consuetudinem cum Servo Dei habuerint, an aliquod factum peculiare aperiendum cognoscant et quodnam illud sit, breviter exponant; Ordinarius vero has litteras promotori fidei transmittendas curet.

§ 2. Religiosi vel religiosae litteras eiusmodi, sigillo clausas, immediate et directe ad Ordinarium aut fidei promotorem transmittant, vel confessario tradant qui illas quamprimum ad Ordinarium vel promotorem fidei deferendas curet.

§ 3. Illitterati rem parocho exponant, qui ad Ordinarium vel promotorem fidei eam referat.

Can. 2026. Superiores religiosi gravi obligatione tenentur curandi ut omnes subditi, qui debent, accedant ad deponendum, quos tamen nec directe nec indirecte impellant ad testandum in unum potius quam in alium sensum.

Can. 2027. § 1. Admittuntur ut testes consanguinei, affines, familiares, haeretici quoque et infideles.

§ 2. Admitti nequeunt:

1° Confessarius ad normam can. 1757, § 3, n. 2;

2° Postulator, advocatus aut procurator in causa, durante munere; si vero munus penitus dimiserint, admittuntur, sed adminiculum tantum suppeditare possunt;

3° Qui munere iudicis aliquando in causa functi sunt.

Can. 2028. § 1. Medici a curatione, quicunque ii sint, cum de miraculis agitur, tanquam testes sunt inducendi.

§ 2. Quod si renuerint se tribunali sistere, curet iudex nt saltem scriptam et iuratam relationem de morbo eiusque processu conficiant actis inserendam, vel eorum sententia per interpositam personam excipiatur, deinde examini subiiciendam.

Can. 2029. Testes in sua testificatione propriae scientiae causam reddere debent circa ea quae asserunt; secus eorum testimonium nihili faciendum est.

Can. 2030. Ad probandam famam sanctitatis vel martyrii Servi Dei qui pertinuerit ad aliquam religionem, dimidia saltem pars testium debent esse extranei.

Can. 2031. Cum peritorum opera est necessaria:

1° Periti sint saltem duo, quorum alter alteri sit ignotus, salvo praescripto n. 4;

2° Deputentur a tribunali per maiorem suffraiorum partem, audito fidei promotore, vel, si penes Sacram Congregationem operam suam praestare debeant, a Cardinali Ponente, audito fidei generali Promotore; semper autem excludi debent qui in causa testis munere functi sunt;

3° Postulator certior ne fiat quinam periti fuerint designati; et ipsimet periti de sua designatione secretum servent;

4° Periti seorsum singuli ad peritiam deveniant, nisi ex iusta causa iudex, assentiente promotore fidei, permittat ut ii simul peritiam instituant;

5° Singuli relationem peritiae a se confectae scripto tradant; sed deinde seorsum interrogentur, etsi peritiam simul confecerint.

 

CAPUT III
De documentis processui inserendis

Can. 2032. § 1. Documenta, quibus postulator innititur, integra exhibenda sunt tribunali.

§ 2. Sed alia quoque documenta poterit a postulatore tribunal exigere, quae ad veritatem detegendam conferre eidem tribunali videantur.

Can. 2033. § 1. Testimonia extraiudicialia scripto consignata sive ab iis quos postulator in processu interrogari curaverit circa virtutes et martyrium Servi Dei, sive ab aliis quos postulator interrogandos proposuerit, etsi in processibus afferantur, recenseri tamen nequeunt inter documenta quae in iudicio de Servi Dei sanctitate vel martyrio vim probativam habent.

§ 2. Nec elogia funebria et necrologia illico post mortem Servi Dei exarata vel typis edita legitimam probationem constituunt.

§ 3. Multoque minus testimonia virorum quamvis illustrium circa virtutes et opera Servi Dei non sponte, sed amicorum precibus, eo adhuc vivente, scripto tradita.

Can. 2034. Qui documenta exhibent, debent declarare eorum originem et authenticitatem.

Can. 2035. § 1. Historiae non habent vim documentorum, nisi documentis innixae in processu exhibitis.

§ 2. Si qui magnae auctoritatis viri his documentis usi sint eaque probaverint, eorum testimonium afferri debet tantum ad confirmandam documentorum authenticitatem et auctoritatem.

Can. 2036. § 1. Documenta historica sive manu scripta, sive typis impressa, quibus postulator Servi Dei virtutes aut cultus eidem praestiti antiquitatem eiusque non interruptam continuationem probare intendit, inserantur in processum et cum ipso transmittantur ad Sacram Congregationem et a viris peritis examinentur.

§ 2. At si quod ex his in bibliotheca vel tabulario asservetur, unde deduci nequeat, eius exemplar scriptum vel photographice redditum exhibeatur cum testificatione scripto reddita a notario tribunalis de eius authenticitate.

§ 3. Si ne id quidem fieri possit, res deferatur ad Sacram Congregationem, quae peritos designet ut ea recognoscant ubi asservantur.

 

TITULUS XXIV
De processu beatificationis Servorum Dei per viam non cultus

Can. 2037. § 1. Personae quae in processu, sive a locorum Ordinariis iure proprio sive a delegatis Sedis Apostolicae instruendo, partem habent, scilicet iudices, promotor fidei ac sub-promotores, notarius et adiunctus debent, initio uniuscuiusque processus, secundum formulam a Sacra Congregatione praescriptam, iusiurandum praestare de munere fideliter adimplendo, de secreto servando usque ad processus publicationem et de donis cuiusvis generis non accipiendis.

§ 2. Ordinarius, etsi partes iudicis non agat, tenetur tamen praestare iusiurandum de secreto servando.

§ 3. Praeterquam quod de secreto servando, iurare praeterea debent testes, nemine excepto aut dispensato, de veritate dicenda, antequam interrogentur, de veritate dictorum, post factam interrogationem; periti, interpretes, revisores et scriba, de munere bene adimplendo, antequam peritiam, conversionem de uno sermone in alium, revisionem, transcriptionem peragant; de munere bene adimpleto, post peractam peritiam, conversionem, transcriptionem, revisionem. Etiam cursor seu nuntius iusiurandum praestet de officio fideliter obeundo.

§ 4. Postulatores ac vice-postulatores praestare debent iusiurandum calumniae, idest iurent se veritatem per totum processum dicturos nullaque fraude usuros.

§ 5. Penes Sacram Congregationem, quod ad iusiurandum attinet, servetur lex eiusdem propria.

 

CAPUT I
De processibus a loci Ordinario iure proprio instruendis

Can. 2038. § 1. Ad introductionem causae beatificationis Servi Dei, a Sede Apostolica obtinendam, debet prius iure constare de puritate doctrinae in eius scriptis, de eiusdem fama sanctitatis, virtutum et miraculorum vel martyrii, de absentia cuiuslibet obstaculi quod peremptorium videatur; mox vero de cultu publico eidem non praestito.

§ 2. Quare ad preces postulatoris Ordinarius, si petitionem admittendam esse existimaverit, debet:

1° Scripta Servi Dei perquirere;

2° Processum informativum instruere super fama sanctitatis, virtutum in genere vel martyrii, causae martyrii et miraculorum;

3° Processum instruere super non cultu.

Can. 2039. § 1. Ad haec competens est Ordinarius loci in quo Servus Dei supremum diem obiit, aut miracula contigerunt; qui tamen non debet ipse per se iudicium instruere, si sit de gente Servi Dei.

§ 2. Cum antiquus exstat processus super fama sanctitatis vel martyrii ante annos triginta confectus, sed causa, antequam a Sede Apostolica obtineret legitimam introductionem, qualibet de causa fuerit intermissa, ad eosdem Ordinarios eorumve successores pertinet processum informativum conficere super continuatione famae sanctitatis vel martyrii.

Can. 2040. § 1. Tribunal constare debet praeside, qui est ipsemet Ordinarius per se vel per sacerdotem ad hoc delegatum, et in hoc altero casu duobus aliis iudicibus ab eodem Ordinario eligendis inter iudices synodates.

§ 2. Ordinarius per decretum designet tribunalis praesidem, sive hoc munus sibi reservet, sive delegatum cum duobus aliis iudicibus nominet; eodemque decreto nominet fidei promotorem et notarium.

Can. 2041. § 1. Sessiones tribunalis pro excipiendo iureiurando et examine testium habeantur diurno, quoad fieri potest, tempore et in loco sacro.

§ 2. Post unamquamque sessionem acta causae claudi et iudicis sigillo obsignari debent, non aperienda, nisi in sequenti sessione, postquam iudex sigillum integrum et intactum recognoverit; si sigillum integrum et intactum non inveniatur, iudex rem deferat ad Sacram Congregationem.

 

ART. I
De perquisitione scriptorum Servi Dei

Can. 2042. Nomine scriptorum veniunt non modo opera inedita Servi Dei, sed etiam quae iam typis fuerint impressa; item conciones, epistolae, diaria, autobiographiae, quidquid denique vel ipse per se, vel aliena manu exaraverit.

Can. 2043. § 1. Ordinarius per publicum edictum in singulis paroeciis, si fieri potest, vulgandum vel alio opportuniore modo scripta Servi Dei ab omnibus penes quos exstent ad tribunal deferri iubeat, et praescripta can. 2023-2025 in memoriam revocet atque urgeat.

§ 2. Si vero agatur de causa Servi Dei ad religionem aliquam pertinentis, vulgari praeterea debet edictum in singulis eiusdem religionis domibus; et Superiores gravi obligatione tenentur curandi ut haec publicatio fiat, habita expressa mentione praescripti can. 2025, § 2, itemque ut omnes subditi qui habeant, scripta remittant.

§ 3. Munus est promotoris fidei instare ut edictum publicetur etiam in aliis locis ubi spes sit fore ut aliquis inveniatur qui scriptum aliquod penes se habeat.

Can. 2044. § 1. Ordinarius non solum ad instantiam postulatoris, sed etiam ex officio scripta Servi Dei diligenter perquirat.

§ 2. Quando scripta in aliena dioecesi reperiuntur, iudex roget Ordinarium illius dioecesis, ut ea ipse perquirat ad normam iuris et ad se una cum actis transmittat.

Can. 2045. § 1. Si qui ex possessoribus autographa retinere cupiant, horum apographum authenticum ipse notarius conficiendum curet, ad Sacram Congregationem una cum processu transmittendum.

§ 2. Quod attinet ad scripta in bibliotheca aut tabulario asservata, standum praescripto can. 2036, §§ 2, 3.

Can. 2046. Notarius diligenter describat tum scriptorum numerum et qualitatem, tum acta omnia perquisitionis ipsorum; quae acta debent praeterea ab Ordinario vel ab eius delegato et promotore fidei subscribi ac Ordinarii sigillo muniri.

Can. 2047. § 1. Postulator iusiurandum coram Ordinario emittat de scriptorum perquisitione a se diligenter facienda, et postea de eadem diligenter peracta.

§ 2. Si agatur de Serva Dei quae ad aliquam religionem pertinuerit, suprema religionis Moderatrix vel Antistita monasterii iusiurandum pariter praestet se diligentem scriptorum perquisitionem peregisse, omnia quae possidebat Servae Dei scripta tradidisse, neque sibi constare aliquam ex suis subditis aliasve personas eiusdem Servae Dei scripta adhuc retinere.

Can. 2048. Si agatur de causa alicuius martyris, perquisitio scriptorum fieri etiam potest post signatam commissionem introductionis causae apud Sacram Congregationem, secundum instructiones a Promotore generali fidei ea de re dandas.

 

ART. II
De processu informativo

Can. 2049. Processus informativus per Ordinarios instruitur; et si inchoatus non fuerit intra triginta annos a morte Servi Dei, ut ad ulteriora procedi possit, probari debet nullam in casu fraudem vel dolum aut culpabilem negligentiam adfuisse.

Can. 2050. § 1. In testium excussione super fama sanctitatis, martyrii et miraculorum serventur praescripta can. 2019, 2020.

§ 2. Non est necesse ut constet in specie de virtutibus, martyrio, miraculis, sed sufficit ut probetur fama in genere, spontanea, non arte aut diligentia humana procurata, orta ab honestis et gravibus personis, continua, in dies acta et vigens in praesenti apud maiorem partem populi.

§ 3. Praemissis generalibus quaestionibus ad normam can. 1774, testibus quaestio in primis a iudice proponatur quid nempe de vita, virtutibus, miraculis aut martyrio Servi Dei ad eorum notitiam pervenerit et quomodo haec noverint et an sciant de eisdem esse publicam famam, et deinde interrogandi sunt super interrogatoriis a promotore fidei confectis et super articulis a postulatore exhibitis.

Can. 2051. Absolvi nequit processus informativus nisi prius promotor fidei omnes ad se remissas litteras, de quibus in can. 2025, expenderit eique constiterit examinatos fuisse eos de quibus in can. 2023-2025.

Can. 2052. Tribunal cum iudicaverit probationes omnes sive per testium examen sive per documentorum exhibitionem fuisse collectas et scripta omnia Servi Dei, quae haberi poterant, in actis esse, audito promotore fidei, moneat postulatorem ut, si alia habeat, offerat intra certum temporis spatium, quo elapso, processui finis imponitur.

Can. 2053. Iubente iudice et non contradicente promotore fidei, notarius publicet processum; qui scribae a tribunali designato transcribendus tradatur.

Can. 2054. Exemplar processus, seu, ut aiunt, transumptum, sicut acta archetypa, manu transcribantur.

Can. 2055. Absoluto transumpto, fiat eius collatio cum archetypo a notario et ab eius adiuncto, praesentibus uno ex iudicibus et promotore fidei; qua collatione expleta, ad authenticitatem transumpti probandam tum notarius tum iudex et promotor fidei subscriptione sua et sigillo transumptum communiant.

Can. 2056. § 1. Absoluta collatione, archetypum clauditur et sigillis munitur in archivo Curiae diligenter asservandum et nunquam aperiendum sine venia Sedis Apostolicae.

§ 2. Transumptum vero clauditur et obsignatur sigillo Ordinarii atque hac de re notarius instrumentum in duplici exemplari conficit, alterum Romam transmittendum, alterum in archivo Curiae asservandum.

 

ART. III
De processu super non cultu

Can. 2057. Tribunal praeter testes inductos a postulatore, duos alios ex officio inducat omnesque interroget num Servo Dei cultus publicus fuerit unquam praestitus.

Can. 2058. Tribunal adeat praeterea et diligenter inspiciat sepulcrum Servi Dei, cubiculum in quo habitavit vel obiit, et si qua sint alia loca ubi cultus signa adesse merito quis suspicari possit.

Can. 2059. Si in processus decursu non levia habeantur indicia cultus interea Servo Dei praestiti, munus esto promotoris fidei instare ut ulterior inquisitio hac de re peragatur.

Can. 2060. Tribunal debet sententia definire utrum cultus Servo Dei fuerit praestitus, necne.

 

ART. IV
De transmissione processus scriptorum Servi Dei, processus informativi et de non cultu ad Sacram Congregationem

Can. 2061. Ordinarius statim ac expleverit perquisitionem scriptorum, ea Romam una cum processiculo mittat diligentiarum, idest cum iuridica relatione diligentiarum quibus in perquirendis scriptis usus est.

Can. 2062. Si post perquisitionem scriptorum Servi Dei alia in decursu causae reperiantur, ea statim ad Sacram Congregationem transmittenda sunt, nec ad ulteriora procedi potest, nisi prius revisa fuerint.

Can. 2063. § 1. Transumptum processus informativi Ordinarius postulatori tradat ad Sacram Congregationem transmittendum.

§ 2. Una cum transumpto mittat quoque litteras tum iudicum ad Sacram Congregationem tum promotoris fidei ad Promotorem fidei generalem, ut Sacra Congregatio certior fiat tum de fide testibus praestanda tum de omnibus actis legitime absolutis.

§ 3. Transmittat quoque Ordinarius descriptionem formae sigilli, quo transumptum obsignavit, vel eiusdem sigilli exemplar.

Can. 2064. Item Ordinarius expletum processum de non cultu ad Sacram Congregationem per postulatorem transmittat.

 

CAPUT II
De causae introductione apud Sacram Congregationem

ART. I
De revisione scriptorum

Can. 2065. Statim ac scripta Servi Dei Romam transmissa fuerint, sunt illa quidem examini subiicienda; sed Sacra Congregatio debet opportune investigare utrum, praeter exhibita, alia quoque Servi Dei scripta sive a privatis custodita sive in publicis archivis consignata exstent.

Can. 2066. § 1. Revisores scriptorum in singulis causis deligantur a Cardinali Ponente, audito Promotore generali fidei; eorumque nomina secreto serventur.

§ 2. Ad hoc munus adsciscantur sacerdotes qui laurea saltem in theologia vel, si religiosi fuerint, aequivalenti titulo sint donati.

Can. 2067. § 1. Scripta Servi Dei tradantur a secretario revisoribus ad id munus adscitis ita ut singulorum scriptorum examen fiat a duobus revisoribus, quorum alter alteri sit ignotus.

§ 2. Nihil obstat, si scriptorum Servi Dei numerus ingens sit, quominus ea in plures partes dividantur, quarum unaquaeque distinctis revisoribus tradatur.

Can. 2068. § 1. Iudicium revisorum debet referre num in scriptis aliquid habeatur quod fidei ac bonis moribus adversetur, et edocere generali quadam ratione quaenam indoles, quinam virtutum habitus vel defectus ex scriptis appareant propria fuisse Servi Dei.

§ 2. Hoc iudicium revisores scripto proferant, argumentis et rationibus suffultum.

Can. 2069. Si quando iudicia revisorum discrepent, designetur ad normam can. 2066 tertius revisor, qui munus suum eodem modo expleat.

Can. 2070. Promotor generalis fidei obiectiones ex scriptis Servi Dei ac revisorum iudicio desumptas, si quas habeat, Patribus Cardinalibus discutiendas proponat.

Can. 2071. Si quid in scriptis Servi Dei fidei non omnino consonum contineri certo fuerit demonstratum aut aliquid habeatur quod in praesenti fidelium offensioni esse possit, Romanus Pontifex, audito Patrum Cardinalium voto et perpensis omnibus casus circumstantiis, decidit num ad ulteriora procedi possit.

Can. 2072. Favorabile Romani Pontificis iudicium non secumfert scriptorum approbationem, neque impedit quominus Promotor generalis fidei et consultores possint aut debeant in discussione virtutum obiectiones ex scriptis Servi Dei desumptas proponere.

 

ART. II
De discussione processus informativi

Can. 2073. Processus informativus ab Ordinario confectus et Romam transmissus, postquam sigillorum integritas recognita fuerit a Protonotario Sacrae Congregationis, si nihil obstet, accedente Romani Pontificis speciali decreto, aperiatur coram Cardinali Praefecto Sacrae Congregationis qui eum cancellario transcribendum committat.

Can. 2074. Cardinalis Ponens curet ut, si opus sit, per interpretem probatum versio processus in Urbe fiat, quae postea revisoris examini subiiciatur.

Can. 2075. Transumptum processus ab Ordinario missum in tabulario Sacrae Congregationis asservetur; eiusque exemplar a cancellario ad iuris praescriptum recognitum postulatori tradatur.

Can. 2076. § 1. Advocatus et procurator transumpti vel, si plura sint, omnium transumptorum summarium conficiant et informationem quae summario adnectatur.

§ 2. Summario addi debet fides Sub-promotoris generalis fidei testantis summarium ipsum concordare cum actis Sacrae Congregationi exhibitis.

Can. 2077. Litterae postulatoriae, quibus personae insigniores in dignitate sive ecclesiastica sive civili constitutae vel personae morales expostulant a Summo Pontifice ut causae beatificationis alicuius Servi Dei manus apponatur, utiliter exhibentur, dummodo sponte et ex propria scientia datae sint.

Can. 2078. Si, scriptis perpensis, decretum fuerit ad ulteriora procedi posse, Promotor generalis fidei obiectiones suas exaret contra causae introductionem, quibus respondeat advocatus causae.

Can. 2079. § 1. Fidei Promotor generalis obiectionibus ab ipso pro causae introductione concinnandis praemittat sobriam et perspicuam synopsim, quae Servi Dei vitam exhibeat.

§ 2. Ad hanc synopsim conscribendam adhibeat non modo documenta in summario relata, sed etiam alia, si qua sint, opportune consulenda.

Can. 2080. Obiectiones et responsiones breviter et perspicue, scholastica fere methodo, secundum veteres Sacrae Congregationis consuetudines, exarentur.

Can. 2081. Informationes orales non solum ad iudices, sed etiam ad eos omnes qui suffragium ferre debent, tam in isto iudicio quam in ceteris, quae secutura sunt, prohibentur.

Can. 2082. Iudicium circa valorem processus informativi ab Ordinario instructi, circa famam sanctitatis vel martyrii et circa absentiam cuiuslibet obstaculi peremptorii profertur a Patribus Cardinalibus in comitiis ordinariis, Cardinali Ponente referente ac proponente dubium:an signanda sit commissio introductionis causae in casu et ad effectum de quo agitur.

Can. 2083. § 1. Si Patrum Cardinalium iudicium fuerit favorabile, proponatur Sanctissimo ut signet, si placeat, commissionem introductionis causae.

§ 2. Si Sanctissimus commissionem signaverit, Secretarius Sacrae Congregationis hac de re decretum conficiat et publici iuris faciat.

Can. 2084. § 1. Edito decreto introductionis causae, Ordinarii nihil ultra circa eam agere possunt sine expressa licentia Sacrae Congregationis.

§ 2. Servum Dei, cuius causa introducta tantum est, venerabilis titulo decorari prohibitum est; et caveant postulatores ne occasione introductionis causae quidquam fiat in honorem Servi Dei, quod publicum cultum redoleat.

 

ART. III
De discussione processus super non cultu

Can. 2085. Signata commissione introductionis causae, a Patribus Cardinalibus in comitiis ordinariis particularibus discutiendum est dubium num confirmanda sit sententia de non cultu ab Ordinario prolata. Si sententia Patrum Cardinalium cultum praestitum fuisse edixerit, eorundem Patrum arbitrio, omnibus circumstantiis attentis, causa suspendatur quousque omnia signa vetiti cultus remota fuerint, et haec obedientia ad certum tempus, ab ipsis Patribus statuendum, fuerit praestita.

Can. 2086. § 1. Si Ordinarius processum super non cultu nondum confecerit ante causae introductionem, ad eundem processum deveniendum est auctoritate apostolica.

§ 2. Ad hunc finem fidei Promotor generalis interrogatoria exaret quae una cum litteris remissorialibus, de quibus in can. 2087 seqq., a Sacra Congregatione expediuntur ad iudices ab ipsa designatos.

§ 3. Quando agitur de martyribus, in quorum causa Ordinarius omiserit processum super non cultu instruere ante causae introductionem, litteris remissorialibus ad conficiendum processum super martyrio et causa martyrii addatur commissio ad colligendas probationes super non cultu una cum peculiaribus interrogatoriis a fidei Promotore generali propositis.

 

CAPUT III
De processibus apostolicis

ART. I
De processu apostolico instruendo

Can. 2087. § 1. Edito decreto de non cultu, impetrentur a Summo Pontifice et expediantur a Cardinali Praefecto litterae remissoriales, quas vocant, ad instruendum processum apostolicum tum super fama sanctitatis, miraculorum aut martyrii, tum super virtutibus et miraculis in specie vel super martyrio eiusdemque causa.

§ 2. Hi duo processus distincte fiant; sed primus omitti potest, si Cardinali Praefecto et Promotori fidei generali nec necessarium nec opportunum videatur de continuatione famae iterum inquirere.

§ 3. Signata commissione et nondum edito decreto de non cultu, si periculum sit ne quidam oculati testes interim deficiant, concedantur statim litterae remissoriales ad instruendum processum apostolicum super virtutibus et miraculis in specie vel super martyrio eiusdemque causa, ne pereant probationes.

Can. 2088. § 1. Litterae remissoriales dentur ad quinque saltem iudices, in ecclesiastica dignitate, si fieri potest, constitutos.

§ 2. Si inter iudices cooptatus fuerit Ordinarius, ipse praesidem agat; secus praeses ab ipsa Sacra Congregatione designatur; expedit autem ut saltem praeses non sit idem ille qui praefuit in informativo processu.

§ 3. Si agatur de processu super miraculis, nominetur praeterea unus saltem peritus, qui sessionibus tribunalis adsit et iudicem rogare possit ut necessarias interrogationes testibus proponat ad maiorem assequendam verborum rerumque claritatem.

Can. 2089. Litteris remissorialibus addantur peculiares litterae Promotoris generalis fidei, quibus duos sub-promotores designet qui eius nomine processui adsint.

Can. 2090. Interrogatoria conficiantur a Promotore generali fidei super obiectionibus in causae introductione agitatis et super testimoniis receptis in processu informativo ad normam can. 2050, itemque super extraiudicialibus informationibus, quas ipse exquirendas existimaverit, adhibita quoque opera periti, si de miraculis agatur.

Can. 2091. § 1. Litterae remissoriales tradantur causae postulatori qui eas ad delegatum praesidem tribunalis transmittendas curet.

§ 2. Una simul mittantur ad aliquem ex sub-promotoribus, clausa et non aperienda nisi in actu examinis, interrogatoria, super quibus qui inducentur testes, sint interrogandi.

Can. 2092. Iudices delegati, antequam muneris obeundi initium faciant, Ordinario ostendant litteras delegationis, qui debet eisdeni praestare auxilium auctoritatis suae.

Can. 2093. § 1. Receptis litteris remissorialibus, praeses tribunalis curet quantocius tribunal convocare et nunquam hanc convocationem differat ultra trimestre, nisi iustum intercedat impedimentum, de quo tamen intra idem tempus Sacram Congregationem monere ne omittat.

§ 2. Tribunal in ipsa prima sessione eligat notarium, eius adiunctum, peritum, si casus ferat, et cursorem, ac de eiusmodi electione fidem faciat notarius Curiae.

Can. 2094. Quamvis omnes, ad quos remissoriales litterae datae sunt, adesse possint singulis processus apostolici sessionibus, ad validitatem tamen sufficit ut adsint praeses cum duobus iudicibus vel ipso annuente et absente, tres alii iudices, itemque unus ex sub-promotoribus fidei, notarius vel adiunctus.

Can. 2095. Processus saltem intra biennium, computandum a die aperitionis litterarum, absolvendus est; quo biennio elapso, cum processus continuari nequeat sine venia Apostolicae Sedis, Sacra Congregatio moneatur de impedimentis ob quae apostolicum mandatum non fuerit ad exitum perductum.

Can. 2096. Antequam absolvatur processus apostolicus super virtutibus in specie, fiat a tribunali recognitio iuridica exuviarum Servi Dei secundum praescripta litterarum remissorialium.

Can. 2097. § 1. In transcriptione, collatione et Romam transmissione exemplaris actorum originalium serventur quae supra can. 2054-2056, 2063 pro informativo processu praescripta sunt.

§ 2. Processus exhibeatur, aperiatur et transcribatur apud Sacram Congregationem ad normam can. 2073-2075.

 

ART. II
De processus apostolici validitate diiudicanda

Can. 2098. Processu apostolico ad Sacram Congregationem remisso, in primis de eiusdem processus validitate constare debet, simulque ad examen revocetur validitas processus informativi.

Can. 2099. Quare ante disceptationem paretur a causae advocato positio, quae constet:

1° Informatione qua, productis documentis ad rem necessariis in processu contentis, omnia in eo ad normam iuris peracta fuisse demonstretur;

2° Animadversionibus Promotoris generalis fidei contra validitatem, cum responsionibus advocati, utrisque ad normam can. 2080 exaratis.

Can. 2100. § 1. Pro diiudicanda validitate processus habeatur congregatio, praesentibus Cardinali Sacrae Congregationis Praefecto, Cardinali Ponente et aliis tribus eiusdem Sacrae Congregationis Cardinalibus ab ipso Romano Pontifice electis, nec non Secretario, Protonotario Apostolico, Promotore generali fidei et Sub-promotore.

§ 2. In congregatione, referente Cardinali Ponente, praelati supradicti suum votum proferunt; et Promotor generalis fidei obiectiones, si quas habet, proponit.

§ 3. His omnibus discussis, Patres Cardinales iudicium ferant; quod si fuerit favorabile et a Summo Pontifice confirmatum, decretum de processus validitate fiat.

 

ART. III
De iudicio super heroicitate virtutum in specie vel super martyrio eiusque causa

Can. 2101. Disceptatio virtutum non ante quinquaginta annos a morte Servi Dei inchoanda est.

Can. 2102. Tribus congregationibus disceptatur de Servi Dei virtutum heroicitate vel de eius martyrio eiusque causa; scilicet in antepraeparatoria, praeparatoria et generali.

Can. 2103. § 1. Praelati officiales et consultores in qualibet congregatione suffragia scripto proferunt.

§ 2. Postquam omnes praelati et consultores suffragium suum protulerint tum in congregatione antepraeparatoria tum in praeparatoria, singuli poterunt iterum declarare, antequam dimittatur congregatio, se a suffragio iam lato recedere.

§ 3. Conclusiones singulorum suffragiorum scripto mandentur a Secretario et secretae serventur; ipsa vero scripta suffragia Promotori generali fidei tradantur.

Can. 2104. In causis confessorum discuti debet dubium: an constet de virtutibus theologalibus Fide, Spe, Caritate tum in Deum tum in proximum, nec non de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia, Fortitudine, earumque adnexis in gradu heroico in casu et ad effectum de quo agitur; in causis vero martyrum: an constet de martyrio eiusque causa et de signis seu miraculis in casu et ad effectum de quo agitur.

Can. 2105. Congregatio antepraeparatoria habetur coram Cardinali Ponente una cum praelatis officialibus et consultoribus.

Can. 2106. Pro congregatione antepraeparatoria paretur positio quae constet:

1° Summario ex processu originali desumpto, quod ita conficiatur ut testimonia et documenta integra producantur;

2° Advocati scriptura, qua ex dictis in summario vita et heroicitas virtutum Servi Dei, vel martyrium eiusque causa paucis illustrentur, omnino et diligentissime distinctis iis, quae tanquam argumenta ad probationem afferuntur et iis quae adducuntur potius tanquam adminiculum et auxilium probationis;

3° Synopsi Promotoris generalis fidei de qua in can. 2079;

4° Animadversionibus Promotoris generalis fidei et responsionibus advocati;

5° Votis quae a revisoribus super scriptis Servi Dei conscripta sunt.

Can. 2107. Ne fiat gradus a congregatione antepraeparatoria ad praeparatoriam quando duae ex tribus adstantium partibus negativum protulerint suffragium, nisi, re a Cardinali Praefecto ad Romanum Pontificem delata, is aliter faciendum duxerit.

Can. 2108. Congregatio praeparatoria habetur ab omnibus Patribus Cardinalibus Sacrae Congregationis, assistentibus praelatis officialibus et consultoribus.

Can. 2109. Positio pro congregatione praeparatoria confletur:

1° Difficultatibus Promotoris generalis fidei;

2° Difficultatibus quae a consultoribus in suis suffragiis propositae fuerint, si Promotori generali non spernendae videantur;

3° Responsionibus advocati;

4° Documentis nuper repertis sive pro causa sive contra causam, cum summariis additionalibus sive ad impugnationem sive ad defensionem.

Can. 2110. § 1. In congregatione praeparatoria Patres Cardinales, auditis consultoribus, decernunt num ad ulteriora procedi possit.

§ 2. Secretario et Promotori generali fidei, etiam si rogati non fuerint, licet semper interloqui quo magis et quaestio fiat perspicua et facta illustrentur.

Can. 2111. Post discussionem res Summo Pontifici deferatur a Cardinali Praefecto qui Sanctissimum certiorem faciat non solum de exitu discussionis, sed etiam de praecipuis rationibus quae hinc inde allatae sunt.

Can. 2112. Congregatio generalis habetur coram Sanctissimo, assistentibus Patribus Cardinalibus Sacrae Congregationis, praelatis officialibus et consultoribus.

Can. 2113. Pro congregatione generali paratur novissima positio ad normam can. 2109, cui adiicienda est brevis relatio ex officio confecta eorum omnium quae in causa eousque acta sunt, nempe factum concordatum.

Can. 2114. In congregatione generali iudicium an constet de heroicitate virtutum Servi Dei vel de martyrio eiusque causa, ipsi Summo Pontifici reservatur; consultores vero, praelati officiales et Patres Cardinales votum tantum consultivum ferunt.

Can. 2115. § 1. Mandante Sanctissimo, exaretur a Secretario Sacrae Congregationis decretum, quo, nomine Summi Pontificis, authentice declaretur Servi Dei virtutes omnes in gradu heroico vel martyrium bene esse probata: quod decretum publicetur tempore et modo a Sanctissimo praescribendis.

§ 2. Publicato hoc decreto, Servus Dei nuncupari potest venerabilis; qui tamen titulus nullam publici cultus permissionem importat.

 

ART. IV
De iudicio super Servi Dei miraculis in specie

Can. 2116. § 1. Praeter virtutum heroicitatem aut martyrium, ad beatificationem Servi Dei requiruntur miracula eius intercessione patrata.

§ 2. Verum, si de martyre agatur et evidenter constet de martyrio et causa martyrii tum materialiter tum formaliter spectati, sed deficiant miracula, Sacrae Congregationis est decidere an signa in casu sufficiant et, iis deficientibus, an supplicandum sit Sanctissimo pro dispensatione a signis in casu.

Can. 2117. Ad beatificationem Servorum Dei requiruntur duo tantum miracula, si testes oculati in utroque processu tum informativo tum apostolico probationem virtutum confecerint, vel si testes, in processu apostolico excussi, fuerint saltem ex auditu a videntibus; tria, si testes fuerint oculati in processu informativo et de auditu auditus in processu apostolico; quatuor, si in utroque processu de virtutibus constiterit per solos testes traditionis et per documenta.

Can. 2118. § 1. Ad probationem miraculorum duo periti ex officio inducendi sunt initio discussionis; et si ambo fuerint concordes in reiiciendo miraculo, ad ulteriora ne procedatur.

§ 2. Cum saepissime in discussione miraculorum agatur de sanatione ab aliquo morbo diiudicanda, periti esse debent in re medica vel chirurgica celebriores, imo, cum fieri potest, ii eligantur, qui in morbis, de quibus in proposito miraculo agitur, dignoscendis et curandis singulari peritia sint praediti.

Can. 2119. Vota peritorum, breviter sed dilucide conscripta rationibusque fulta, haec duo contineant, scilicet:

1° Utrum, si de sanatione agatur, is qui eam consecutus dicitur, vere sanus haberi debeat;

2° Utrum factum, tanquam miraculum propositum, per naturae leges explicari possit, necne.

Can. 2120. Miracula discutienda sunt in tribus congregationibus eodem plane modo qui supra pro virtutum heroicitate statutus est; discussioni vero in una eademque congregatione, excepta generali coram Sanctissimo, nunquam plura quam duo miracula subiiciantur.

Can. 2121. Positio pro congregatione antepraeparatoria constare debet:

1° Informatione ab advocato conscripta;

2° Summario depositionum testium;

3° Duobus votis quae circa unumquodque miraculorum pro veritate a peritis conscripta fuerint;

4° Obiectionibus Promotoris generalis fidei;

5° Responsionibus advocati.

Can. 2122. § 1. Pro congregatione praeparatoria positio confletur quemadmodum in can. 2109 statutum est, addito voto peritorum ad normam § 2.

§ 2. Si in congregatione antepraeparatoria duo periti fuerint concordes in affirmando miraculo, tunc unus tantum pro congregatione praeparatoria designetur peritus; si unus tantum peritus pro miraculo steterit, tunc duo novi periti ex officio nominentur.

§ 3. Patribus Cardinalibus eiusdem Sacrae Congregationis semper ius esto plures, quam praescripti sunt, peritos designare, si hoc necessarium in casu iudicaverint.

§ 4. Licet tamen causae advocato auxilium adhibere alicuius periti in suis responsionibus concinnandis, excluso voto, uti aiunt, ad opportunitatem.

Can. 2123. Pro congregatione generali serventur praescripta can. 2113, 2114.

Can. 2124. § 1. Post decretum approbationis miraculorum nova fieri debet coram Summo Pontifice disceptatio super dubio: An tuto procedi possit ad beatificationem Servi Dei.

§ 2. De hac, audita consultorum et Patrum Cardinalium sententia, Pontifex decernit, qui, cum voluerit, decretum hac de re conficiendum et promulgandum iubet.

 

TITULUS XXV
De processu beatificationis Servorum Dei per viam cultus seu casus excepti

Can. 2125. § 1. Pro Servis Dei, qui post pontificatum Alexandri III et ante tempus a constitutione Urbaniana praefixum ex tolerantia cultum habuerunt, peti potest positiva approbatio Romani Pontificis.

§ 2. Ad hoc autem requiritur processus ad normam canonum qui sequuntur.

Can. 2126. Ordinarius competens ad hunc processum instruendum est Ordinarius loci ubi cultus praestatur vel documenta cultus reperiuntur, salvo iure praeventionis si istiusmodi Ordinarii plures sint.

Can. 2127. Ad preces postulatoris Ordinarius debet:

1° Scripta Servi Dei perquirere;

2° Processum instruere super fama sanctitatis vitae, virtutum vel martyrii et miraculorum, quo respondeatur quaestionibus: an in loco sit constans et communis fama et persuasio de sancta Servi Dei in terris conversatione vel de eius martyrio et martyrii causa nec non de miraculis ad eius intercessionem patratis; an ibidem de praesenti vigeat ipsius Servi Dei cultus et quibus obsequiis Servus Dei honoretur.

Can. 2128. His omnibus ad Sacram Congregationem transmissis ad normam can. 2061-2063, dubium: An signanda sit commissio introductionis causae in congregatione ordinaria discussioni Patrum Cardinalium subiicitur, referente Cardinali Ponente.

Can. 2129. Signata commissione, expediantur litterae remissoriales ad viros ab ipsa Sacra Congregatione designatos, ut ad tramitem iuris processus apostolicus instruatur super casu excepto et sententia a iudice delegato feratur.

Can. 2130. Ex processu probari debet tum cultus initium tum non interrupta eius continuatio usque ad sententiam delegati iudicis.

Can. 2131. Processu ad Sacram Congregationem transmisso et aperto parataque a causae advocato positione cum animadversionibus Promotoris generalis fidei et responsionibus ipsius patroni, in ordinaria congregatione proponatur dubium: An confirmanda sit sententia iudicis delegati vel an ita constet de casu excepto ut ad ulteriora procedi possit.

Can. 2132. Confirmatio sententiae iudicis delegati ex parte Romani Pontificis eam solam vim habet, ut probet factum immemorabilis cultus Servo Dei praestiti et usque ad sententiam perseverantis.

Can. 2133. Si sententia super casu excepto favorabilis fuerit et a Summo Pontifice approbata, expediantur litterae remissoriales ad conficiendum processum super virtutibus vel super martyrio eiusque causa secundum diversitatem causarum; et serventur praescripta can. 2087-2115.

Can. 2134. Edito decreto de facto cultus immemorabilis et de heroicitate virtutum vel de martyrio, Servus Dei habendus est aequipollenter beatificatus, si eiusdem cultus confirmatio per decretum Romani Pontificis accesserit.

Can. 2135. Servis Dei aequipollenter beatificatis iidem concedi possunt actus publici cultus, quibus honorari consueverunt formaliter beatificati.

 

TITULUS XXVI
De Beatorum canonizatione

Can. 2136. Nemo potest alicuius canonizationem petere aut in eius honorem certos actus cultus a Sacra Congregatione impetrare nisi prius constiterit Servum Dei, de quo agitur, inter Beatos vel formaliter vel aequipollenter relatum esse.

Can. 2137. § 1. Ut Sacrae Congregationi de formali aut aequipollenti beatificatione in casu constet, authenticum documentum exhibendum est.

§ 2. Si documentum huiusmodi non habeatur, legitimus processus est instituendus ad probandum factum positivae permissionis cultus exparte Romani Pontificis.

§ 3. Processu absoluto, edatur in ordinaria congregatione sententia approbationi Romani Pontificis subiicienda.

Can. 2138. § 1. Ad canonizationem Beatorum qui formaliter beatificati sunt, requiritur approbatio duorum miraculorum, quae supervenerint post formalem beatificationem.

§ 2. Ad canonizationem vero Beatorum, qui aequipollenter fuerunt beatificati, requiritur approbatio trium miraculorum, quae post aequipollentem beatificationem patrata sint.

Can. 2139. § 1. Cum aliquod miraculum ad intercessionem alicuius Beati patratum dicitur, Sacra Congregatio ad instantiam postulatoris decretum edit, si id Sanctissimo placuerit, de resumenda causa et de novis processibus instruendis secundum normas in superioribus canonibus traditas.

§ 2. Probata validitate processuum, discussio de novis miraculis regitur iisdem legibus quae superius statutae sunt can. 2116-2124.

Can. 2140. Post haec omnia, Romanus Pontifex, auditis votis Patrum Cardinalium et consultorum, si et quando opportunum iudicaverit, decretum fert, quo decernit tuto procedi posse ad sollemnem Beati canonizationem.

Can. 2141. Sollemnis Beatorum canonizatio, postquam in Consistorio decreta fuerit, fit servatis ritibus et sollemnitatibus in Romana Curia receptis.

 

PARS TERTIA
DE MODO PROCEDENDI IN NONNULLIS EXPEDIENDIS NEGOTIIS

VEL SANCTIONIBUS POENALIBUS APPLICANDIS

Can. 2142. In processibus de quibus infra, adhibeatur semper notarius, qui scripto consignet acta quae ab omnibus subscribi debent et in archivo servari.

Can. 2143. § 1. Quoties monitiones praescribuntur, hae fieri debent vel oretenus coram cancellario aliove officiali Curiae aut duobus testibus, vel per epistolas ad normam can. 1719.

§ 2. Peractae monitionis eiusque tenoris documentum authenticum in actis servetur.

§ 3. Qui impedit quominus monitio ad se perveniat, habeatur pro monito.

Can. 2144. § 1. Examinatores et consultores ac notarius debent, interposito ab initio processus iureiurando, servare secretum circa omnia quae ratione sui muneris noverint ac praesertim circa documenta occulta, disceptationes in consilio habitas, suffragiorum numerum ac motiva.

§ 2. Si huic praescripto minime paruerint, non solum a munere amoveri debent, sed alia etiam condigna poena ab Ordinario, servatis servandis, plecti poterunt; ac praeterea damna, si qua inde secuta sint, sarcire tenentur.

Can. 2145. § 1. In iis processibus summarie procedendum est; at duo vel tres testes sive ex officio arcessiti sive a parte inducti audiri non prohibentur, nisi Ordinarius, auditis parochis consultoribus seu examinatoribus existimaverit partes eos inducere ad moras nectendas.

§ 2. Testes et periti, nisi iurati, ne admittantur.

Can. 2146. § 1. A definitivo decreto unicum datur iuris remedium, idest recursus ad Sedem Apostolicam.

§ 2. Quo in casu ad Sanctam Sedem omnia acta processus transmittenda sunt.

§ 3. Pendente recursu, Ordinarius paroeciam vel beneficium quo clericus privatus sit, alii stabiliter conferre valide nequit.

 

TITULUS XXVII
De modo procedendi in remotione parochorum inamovibilium

Can. 2147. § 1. Parochus inamovibilis a sua paroecia amoveri potest ob causam, quae ipsius ministerium, etiam citra gravem suam culpam, noxium aut saltem inefficax reddit.

§ 2. Hae causae sunt praesertim quae sequuntur:

1° Imperitia vel permanens infirmitas mentis aut corporis, quae parochum suis muneribus rite obeundis imparem reddit, si, iudicio Ordinarii, per vicarium adiutorem bono animarum provideri nequeat ad normam can. 475;

2° Odium plebis, quamvis iniustum et non universale, dummodo tale sit, quod utile parochi ministerium impediat, nec brevi cessaturum praevideatur;

3° Bonae existimationis amissio penes probos et graves viros, sive haec oriatur ex levi vivendi ratione parochi, sive ex antiquo eius crimine quod nuper detectum eximatur iam poena ob praescriptionem, sive ex facto familiarium et consanguineorum quibuscum parochus vivit nisi per eorum discessum bonae parochi famae sit satis provisum;

4° Probabile crimen occultum, parocho imputatum, ex quo Ordinarius prudenter praevidet magnam in posterum oriri posse fidelium offensionem;

5° Mala rerum temporalium administratio cum gravi ecclesiae aut beneficii damno, quoties huic malo remedium afferri nequeat sive auferendo administrationem parocho, sive alio modo, quamvis aliunde parochus spirituale ministerium utiliter exerceat.

Can. 2148. § 1. Quoties, prudenti Ordinarii iudicio, in unam ex causis de quibus in can. 2147 parochus incidisse videatur, ipsemet Ordinarius, auditis duobus examinatoribus et veritate gravitateque causae cum eis discussa, parochum scripto vel oretenus ad paroeciae renuntiationem intra certum tempus faciendam invitet, nisi agatur de parocho vitio mentis laborante.

§ 2. Invitatio, ut acta valeant, continere debet causam quae Ordinarium movet et argumenta quibus ipsa innititur.

Can. 2149. § 1. Si parochus intra praestitutos dies nec renuntiet nec dilationem postulet neque causas ad amotionem invocatas oppugnet, Ordinarius, postquam constiterit et invitationem ad renuntiandum, rite factam, parocho innotuisse et ipsum quominus responderet legitime impeditum non fuisse, eum statim a paroecia amoveat, quin teneatur praescripto can. 2154.

§ 2. Quod si non constet de superius indicatis duobus adiunctis, Ordinarius opportune provideac aut iterando invitationem ad renuntiandum aut prorogando tempus utile ad respondendum.

Can. 2150. § 1. Si parochus paroeciae renuntiet, Ordinarius paroeciam ex renuntiatione vacantem declaret.

§ 2. Potest vero parochus, loco causae ab Ordinario invocatae, aliam ad renuntiandum afferre sibi minus molestam vel minus gravem, dummodo vera et honesta sit, ex. gr., ut obsequatur Ordinarii desideriis.

§ 3. Renuntiatio fieri potest non solum pure et simpliciter, sed etiam sub conditione, dummodo haec ab Ordinario legitime acceptari possit et reapse acceptetur, et firmo praescripto can. 186.

Can. 2151. Parochus, si oppugnare velit causam adductam in invitatione, potest dilationem ad probationes afferendas postulare, quam Ordinarius pro suo prudenti arbitrio concedere potest, dummodo ne sit cessura in detrimentum animarum.

Can. 2152. § 1. Rationes a parocho contra invitationem adductas Ordinarius, ut valide agat, auditis iisdem examinatoribus de quibus in can. 2148, § 1, perpendat, approbet aut reiiciat.

§ 2. Decisio, sive affirmativa fuerit sive negativa, parocho significetur decreto.

Can. 2153. § 1. Contra decretum amotionis potest parochus intra decem dies recursum interponere apud eundem Ordinarium, qui, ne invalide agat, debet, auditis duobus parochis consultoribus, novas allegationes ab eodem parocho intra decem dies ab interposito recursu producendas, simul cum rationibus primo allatis, examinare, approbare aut reiicere.

§ 2. Parochus potest eos testes inducere ad normam can. 2145, § 1, quos prima vice se inducere non potuisse probaverit.

§ 3. Decisio decreto nota parocho fiat.

Can. 2154. § 1. Amoto parocho Ordinarius, examinatoribus vel parochis consultoribus, qui partem habuerunt in amotione decernenda, in consilium adscitis, pro viribus consulat sive translatione ad aliam paroeciam vel assignatione alius officii aut beneficii, si ad haec idoneus sit, sive pensione, prout casus ferat et adiuncta permittant.

§ 2. Ceteris paribus, in provisione favendum magis renuntianti quam amoto.

Can. 2155. Negotium novae provisionis parochi amoti potest Ordinarius sive ipso amotionis decreto sive postea, quamprimum tamen, expedire.

Can. 2156. § 1. Sacerdos a paroecia amotus debet quamprimum liberam relinquere paroecialem domum, et omnia quae ad paroeciam pertinent novo parocho vel oeconomo ab Ordinario interim deputato tradere.

§ 2. Si autem de infirmo agatur qui e paroeciali domo sine incommodo nequit alio transferri, Ordinarius eidem relinquat eius usum etiam exclusivum, eadem necessitate durante.

 

TITULUS XXVIII
De modo procedendi in remotione parochorum amovibilium

Can. 2157 § 1. Parochus quoque amovibilis a sua paroecia amoveri potest ex iusta et gravi causa ad normam can. 2147.

§ 2. Ad parochos religiosos quod attinet, servetur praescriptum can. 454, § 5.

Can. 2158. Si Ordinarius aliquam ex his causis adesse existimaverit, parochum paterne moneat atque hortetur ut paroeciae renuntiet, causam indicans, quae paroeciale ipsius ministerium fidelibus noxium aut saltem inefficax reddit.

Can. 2159. Firmo praescripto can. 2149, si parochus renuat, rationes in scriptis reddat, quas Ordinarius, ut valide procedat, perpendere debet una cum duobus examinatoribus.

Can. 2160. Si, auditis examinatoribus, Ordinarius allatas rationes legitimas non iudicaverit, paternas iteret hortationes ad parochum, comminata amotione, si intra congruum definitum tempus paroeciam sponte non dimittat.

Can. 2161. § 1. Expleto praefinito tempore, quod pro sua prudentia prorogare potest, Ordinarius decretum amotionis emittat.

§ 2. Parocho autem renuntianti aut amoto providere tenetur ad normam can. 2154-2156.

 

TITULUS XXIX
De modo procedendi in translatione parochorum

Can. 2162. Si bonum animarum postulet ut parochus a sua, quam utiliter regit, ad aliam paroeciam transferatur, Ordinarius eidem translationem proponat ac suadeat ut eidem pro Dei atque animarum amore consentiat.

Can. 2163. § 1. Parochum inamovibilem Ordinarius invitum transferre nequit, nisi speciales facultates a Sede Apostolica obtinuerit.

§ 2. Parochus vero amovibilis, si paroecia ad quam non sit ordinis nimio inferioris, etiam invitus trans ferri potest, servatis tamen praescriptis canonum qui sequuntur.

Can. 2164. Si parochus consilio ac suasionibus Ordinarii non obsequatur, rationes in scriptis exponat.

Can. 2165. Ordinarius, si, non obstantibus allatis causis, iudicet a proposito non esse recedendum, debet, ut valide agat, super eisdem causis audire duos parochos consultores, et cum eisdem perpendere adiuncta in quibus versatur tum paroecia a qua tum paroecia ad quam, et rationes quae translationis utilitatem aut necessitatem suadent.

Can. 2166. Si, auditis parochis, Ordinarius translationem peragendam censeat, paternas exhortationes iteret ut parochus voluntati sui Superioris morem gerat.

Can. 2167. § 1. His peractis, si parochus adhuc renuat et Ordinarius adhuc putet translationem esse faciendam, parocho praecipiat ut intra certum tempus ad novam se conferat paroeciam, eidem in scriptis significans, elapso praefinito tempore, paroeciam, quam in praesens obtinet, ipso facto vacaturam esse.

§ 2. Hoc tempore inutiliter transacto, paroeciam vacantem declaret.

 

TITULUS XXX
De modo procedendi contra clericos non residentes

Can. 2168. § 1. Parochum, canonicum aliumve clericum, qui residentiae legem, qua ratione beneficii tenetur, negligat, Ordinarius moneat, et interim, si agatur de parocho, eiusdem impensis provideat ne salus animarum detrimentum patiatur.

§ 2. In monitione Ordinarius recolat poenas quas incurrunt clerici non residentes itemque praescriptum can. 188, n. 8, et clerico significet ut intra congruum tempus ab eodem Ordinario definiendum residentiam instauret.

Can. 2169. Si intra praestitutum terminum clericus nec residentiam instauret nec absentiae causas afferat, Ordinarius, servato praescripto can. 2149, declaret paroeciam aliudve beneficium vacare.

Can. 2170. Si clericus residentiam instauret, Ordinarius, non modo debet, si absentia illegitima fuerit, ei infligere privationem fructuum pro tempore absentiae de qua in can. 2381, sed potest etiam, si casus ferat, pro gravitate culpae eum congrue punire.

Can. 2171. Si clericus residentiam non instauret, sed absentiae causas afferat, Ordinarius, accitis duobus examinatoribus et institutis, si opus fuerit, opportunis investigationibus, videre debet num causae sint legitimae.

Can. 2172. Si, auditis examinatoribus, Ordinarius censeat adductas causas non esse legitimas, rursus clerico praefigat terminum intra quem redire debet, salva semper privatione fructuum pro tempore absentiae.

Can. 2173. Si parochus amovibilis intra praescriptum tempus non redierit, Ordinarius statim procedere potest ad paroeciae privationem; si redierit, Ordinarius det ei praeceptum ne rursus discedat sine scripta sua licentia sub poena privationis paroeciae ipso facto incurrenda.

Can. 2174. § 1. Si clericus, qui beneficium inamovibile obtinet, residentiam non instauret, sed novas alleget deductiones, Ordinarius eas cum eisdem examinatoribus ad examen revocet ad normam can. 2171.

§ 2. Si nec ipsae legitimae habitae fuerint, posthabitis quibusvis aliis deductionibus, Ordinarius clerico praecipiat ut intra tempus praescriptum vel iterum praescribendum redeat sub poena privationis beneficii ipso facto incurrenda.

§ 3. Si non redeat, Ordinarius eum beneficio privatum declaret; si redeat, Ordinarius idem det praeceptum de quo in can. 2173.

Can. 2175. Neutro in casu Ordinarius beneficium vacare declaret, nisi postquam, perpensis una cum examinatoribus discessus rationibus quas clericus forte allegaverit, eiusdem Ordinarii licentiam in scriptis ab eodem clerico peti potuisse constiterit.

 

TITULUS XXXI
De modo procedendi contra clericos concubinarios

Can. 2176. Ordinarius clericum qui contra praescriptum can. 133 mulierem suspectam secum habeat aut quoquo modo frequentet, moneat ut eam dimittat vel ab eadem frequentanda sese abstineat, comminatis poenis in clericos concubinarios can. 2359 statutis.

Can. 2177. Si clericus neque praecepto pareat, neque respondeat, Ordinarius, postquam sibi constiterit id clericum praestare potuisse:

1° Eum suspendat a divinis;

2° Parochum praeterea statim paroecia privet;

3° Clericum vero qui aliud beneficium sine animarum cura habet, si, exacto bimestri tempore a suspensione, sese non emendaverit, privet dimidia parce fructuum beneficii; post alios tres menses, omnibus beneficii fructibus; post alios tres menses, ipsomet beneficio.

Can. 2178. Si clericus non obediat, sed causas excusationis adducac, Ordinarius debet super eisdem audire duos examinatores.

Can. 2179. Si, auditis examinatoribus, Ordinarius existimaverit allatas causas non esse legitimas, id clerico quamprimum significet eique det formale praeceptum ut intra breve tempus a se definiendum pareat.

Can. 2180. Parochum amovibilem inobedientem Ordinarius statim ad normam can. 2177 coercere potest; si vero agatur de clerico qui, beneficium inamovibile obtinens, non paret, sed novas allegat deductiones, Ordinarius eas ad examen revocet ad normam can. 2178.

Can. 2181. Si ne eae quidem iudicentur legitimae, Ordinarius clerico rursus praecipiat ut intra congruum tempus mandato obtemperet; quo tempore inutiliter transacto, procedat ad normam can. 2177.

 

TITULUS XXXII
De modo procedendi contra parochum in adimplendis paroecialibus officiis negligentem

Can. 2182. Parochum qui officia paroecialia de quibus in can. 467, § 1, 468, § 1, 1178, 1330-1332, 1344, graviter neglexerit aut violaverit, Episcopus moneat, in memoriam eius revocans et strictam obligationem qua eius conscientia oneratur et poenas in haec delicta iure statutas.

Can. 2183. Si parochus sese non emendaverit Episcopus eum corripiat et aiiqua congrua poena pro gravitate culpae puniat, postquam, auditis duobus examinatoribus et facta parocho sese defendendi facultate, probatum iudicaverit praedicta paroecialia officia etiam atque etiam per notabile tempus in regravis momenti praetermissa aut violata fuisse et eorundem omissiones aut violationes nulla iusta causa excusari.

Can. 2184. Si et correptio et punitio in irritum cesserint, Ordinarius, probata, ad normam can. 2183, perseverante ac culpabili officiorum paroecialium omissione vel violatione in re gravi, parochum amovibilem sua paroecia statim privare potest; parochum vero inamovibilem beneficii fructibus, pauperibus ab Ordinario distribuendis, pro gravitate culpae in totum vel ex parte privet.

Can. 2185. Mala voluntate persistente ac probata, ut supra, Ordinarius etiam parochum inamovibilem e sua paroecia removeat.

 

TITULUS XXXIII
De modo procedendi in suspensione ex informata conscientia infligenda

Can. 2186. § 1. Ordinariis licet ex informata conscientia clericos suos subditos suspendere ab officio sive ex parte sive etiam in totum.

§ 2. Extraordinarium hoc remedium adhibere non licet, si Ordinarius potest sine gravi incommodo ad iuris normam in subditum procedere.

Can. 2187. Ad ferendam hanc suspensionem neque formae iudiciales neque canonicae monitiones requiruntur; sed satis est si Ordinarius, servato praescripto canonum qui sequuntur, simplici decreto declaret se suspensionem indicere.

Can. 2188. Huiusmodi decretum detur in scriptis, nisi adiuncta aliud exigant, designato die, mense et anno; in eoque:

1° Expresse dicatur suspensionem ferri ex informata conscientia seu ex causis ipsi Ordinario notis;

2° Indicetur tempus durationis poenae; abstineat autem Ordinarius ab ipsa infligenda in perpetuum. Potest vero infligi etiam tanquam censura, dummodo hoc in casu clerico patefiat causa propter quam suspensio irrogatur;

3° Clare indicentur actus qui prohibentur, si suspensio non in totum sed ex parte infligatur.

Can. 2189. § 1. Si clericus suspensus sit ab officio in quo alius in eius locum substituendus est, ut, ex. gr., oeconomus in cura animarum, qui substituitur mercedem ex fructibus beneficii percipiat secundum prudens Ordinarii iudicium determinandam.

§ 2. Clericus suspensus, si se gravatum senserit, potest imminutionem pensionis petere ab immediato Superiore qui in via iudiciaria esset iudex appellationis.

Can. 2190. Ordinarius, qui fert suspensionem ex informata conscientia, debet ex peractis investigationibus tales collegisse probationes, quae eum certum reddant clericum delictum revera perpetrasse et quidem adeo grave ut eiusmodi poena coercendus sit.

Can. 2191. § 1. Suspensioni ex informata conscientia iustam ac legitimam causam praebet delictum occultum ad normam can. 2197, n. 4.

§ 2. Ob notorium delictum suspensio ex informata conscientia nunquam ferri potest.

§ 3. Ut delictum publicum suspensione ex informata conscientia plecti possit, occurrat necesse est aliquod ex adiunctis quae sequuntur:

1° Si testes probi et graves delictum quidem Ordinario patefaciant, sed nulla ratione induci possint ut de eo testimonium in iudicio ferant, neque aliis probationibus delictum iudiciali processu evinci possit;

2° Si ipsemet clericus minis aut aliis adhibitis mediis impediat ne processus iudiciarius instituatur aut inceptus perficiatur;

3° Si processui iudiciali conficiendo ferendaeque sententiae impedimenta exoriantur ex adversis civilibus legibus aut gravi scandali periculo.

Can. 2192. Suspensio ex informata conscientia valet si ex pluribus delictis unum tantum fuerit occultum.

Can. 2193. Prudenti Ordinarii arbitrio relinquitur suspensionis causam seu delictum clerico patefacere aut reticere, pastorali tamen adhibita sollicitudine et caritate, ut, si delictum clerico manifestare censuerit, poena, ex paternis quae interposuerit monitis, nedum ad expiationem culpae, verum etiam ad emendationem delinquentis et ad occasionem peccati eliminandam inserviat.

Can. 2194. Si clericus recursum a suspensione sibi inflicta interponat, Ordinarius ad Sedem Apostolicam mittere debet probationes quibus constet clericum delictum revera perpetrasse quod extraordinaria hac poena puniri queat.

 

Impressum und Datenschutzerklärung