Canones praeliminares Titulus I: De christifidelibus eorumque omnium iuribus et obligationibus
Titulus V: De Ecclesiis archiepiscopalibus maioribus
Titulus VIII: De exarchiis et de exarchis Titulus IX: De conventibus hierarcharum plurium ecclesiarum sui iuris
Titulus XI: De laicis
Titulus XIII: De christifidelium consociationibus Titulus XIV: De evangelizatione gentium
Titulus XVII: De baptizatis acatholicis ad plenam communionem cum Ecclesia catholica convenientibus Titulus XVIII: De oecumenismo seu de christianorum unitate fovenda
Titulus XXI: De potestate regiminis Titulus XXII: De recursus adversus decreta administrativa

Achtung! Die nachfolgende Suchfunktion ist momentan noch nicht verwendbar und führt zu einer Fehlermeldung!


Canon: Text:
Bei der Suche nach mehreren Wörtern oder Wortteilen:
Datenbank powered by Gossamer Threads Inc.
 

 

Textstände der Gesetzestexte Weiterführende Links Impressum Datenschutzerklärung

 

Codex Canonum Ecc­le­si­a­rum Orientalium lateinisch

TITULUS XV
DE MAGISTERIO ECCLESIASTICO

CAPUT I
DE ECCLESIAE MUNERE DOCENDI IN GENERE

Can. 595 - § 1. Ecclesiae, cui Christus Dominus depositum fidei concredidit, ut Spiritu Sancto assistente veritatem revelatam sancte custodiret, penitus perscrutaretur, fideliter annuntiaret atque exponeret, ius nativum a qualibet humana potestate independens et obligatio est omnibus hominibus Evangelium praedicandi.

§ 2. Ecclesiae competit semper et ubique principia moralia, etiam ad ordinem socialem spectantia, annuntiare necnon iudicium ferre de quibuslibet rebus humanis, quatenus dignitas personae humanae eiusque iura fundamentalia aut salus animarum id exigunt.

Can. 596 - In nomine Ecclesiae docendi munus solis Episcopis competit; in eodem tamen munere partem habent ad normam iuris sive ii, qui Episcoporum per ordinem sacrum effecti sunt cooperatores, sive ii, qui in ordine sacro non constituti mandatum docendi receperunt.

Can. 597 - § 1. Infallibitate in magisterio vi muneris sui gaudet Romanus Pontifex, si ut supremus omnium christifidelium Pastor et Doctor, cuius est fratres suos in fide confirmare, doctrinam de fide vel de moribus tenendam definitivo actu proclamat.

§ 2. Infallibilitate in magisterio pollet quoque Collegium Episcoporum, si magisterium exercent Episcopi in Concilio Oecumenico coadunati, qui ut fidei et morum doctores et iudices pro universa Ecclesia doctrinam de fide vel de moribus ut definitive tenendam declarant, aut si per orbem dispersi communionis nexum inter se et cum sancti Petri successore servantes una cum eodem Romano Pontifice authentice res fidei vel morum docentes in unam sententiam tamquam definitive tenendam conveniunt.

§ 3. Infallibiliter definita nulla intellegitur doctrina, nisi id manifesto constat.

Can. 598 - § 1. Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae verbo Dei scripto vel tradito, uno scilicet deposito fidei Ecclesiae commisso continentur et simul ut divinitus revelata proponuntur sive ab Ecclesiae magisterio sollemni sive ab eius magisterio ordinario et universali, quod quidem communi adhaesione christifidelium sub ductu sacri magisterii manifestatur; tenentur igitur omnes christifideles quascumque devitare doctrinas eisdem contrarias.

§ 2. Firmiter etiam amplectenda ac retinenda sunt omnia et singula quae circa doctrinam de fide vel moribus ab Ecclesiae magisterio definitive proponuntur, scilicet quae ad idem fidei depositum sancte custodiendum et fideliter exponendum requiruntur; ideoque doctrinae Ecclesiae catholicae adversatur qui easdem propositiones definitive tenendas recusat.

Can. 599 - Non quidem fidei assensus, religiosum tamen intellectus et voluntatis obsequium praestandum est doctrinae de fide et de moribus, quam sive Romanus Pontifex sive Collegium Episcoporum enuntiant, cum magisterium authenticum exercent, etsi definitivo actu eandem proclamare non intendunt; christifideles ergo curent, ut devitent, quae cum eadem non congruunt.

Can. 600 - Episcopi, qui sunt in communione cum Collegii capite et membris, sive singuli sive in Synodis aut in Conciliis particularibus congregati, etsi infallibilitate in docendo non pollent, christifidelium suae curae commissorum authentici sunt fidei doctores et magistri; cui magisterio authentico suorum Episcoporum christifideles religioso animi obsequio adhaerere tenentur.

Can. 601 - Singulis Ecclesiis onus incumbit imprimis a Patriarchis et Episcopis exercendum modo unicuique generationi et culturae accommodato ad perennes hominum interrogationes de sensu vitae respondendi necnon christianae solutioni problematum urgentiorum sub luce Evangelii signa temporum perscrutando consulendi ita, ut clarescat ubique magis lux Christi illuminans omnes homines.

Can. 602 - In cura pastorali non tantum principia scientiarum sacrarum, sed etiam inventa aliarum scientiarum agnoscantur et ita adhibeantur, ut christifideles ad magis consciam et reflexam vitam fidei ducantur.

Can. 603 - Litterarum artiumque cultus pro earum vi ad sensum fidei singulari efficacia exprimendum et communicandum agnitis iusta libertate et diversitate culturali provehatur.

Can. 604 - Ecclesiae Pastorum imprimis est sedulo curare, ut inter varietates enuntiationum doctrinae in variis Ecclesiis idem sensus fidei servetur atque promoveatur ita, ut integritas et unitas fidei damnum non patiatur, immo catholicitas Ecclesiae per legitimam diversitatem in meliorem lucem ponatur.

Can. 605 - Ad Episcopos praesertim in Synodis vel Consiliis coadunatos, singulariter vero ad Sedem Apostolicam pertinet integritatem et unitatem fidei bonosque mores auctoritative promovere, custodire et religiose defendere, etiam reprobando, quatenus opus est, sententias, quae eisdem contrariae sunt, vel monendo de eis, quae eadem in discrimen ponere possunt.

Can. 606 - § 1. Theologorum est pro sua mysterii salutis profundiore intellegentia et scientiarum sacrarum affiniumque necnon novarum quaestionum peritia fideliter magisterio Ecclesiae authentico obsequentes simulque ea, qua par est, libertate utentes fidem Ecclesiae illustrare et defendere progressuique doctrinali consulere.

§ 2. In veritatibus theologicis investigandis et exprimendis eorum est communitatis fidei aedificandae sollicitos esse atque cum Episcopis in eorum munere docendi sollerter cooperari.

§ 3. Qui in theologicas disciplinas praesertim in seminariis, studiorum universitatibus et facultatibus incumbunt, cum hominibus, qui in aliis scientiis excellunt, collatis consiliis atque viribus cooperari studeant.

 

CAPUT II
DE VERBI DEI MINISTERIO

Can. 607 - Verbi Dei ministerium, praedicatio nempe, catechesis omnisque instructio christiana, inter quae homilia liturgica eximium locum habeat oportet, Sacra Scriptura salubriter nutriatur atque sacra traditione innitatur; celebratio verbi Dei vero opportune foveatur.

Can. 608 - Episcopi, presbyteri et diaconi pro suo cuiusque ordinis sacri gradu primi munus verbi Dei ministerii habent ad normam iuris exercendum; ceteri vero christifideles pro sua cuiusque idoneitate, statu vitae et mandato accepto libenter hoc ministerium participent.

 

Art. I
DE VERBI DEI PRAEDICATIONE

Can. 609 - Verbi Dei praedicationem moderari in suo territorio competit Episcopo eparchiali firmo iure communi.

Can. 610 - § 1. Episcopis ius est verbum Dei ubique terrarum praedicare, nisi Episcopus eparchialis in casu speciali expresse renuit.

§ 2. Presbyteri facultate praediti sunt praedicandi ibi, quo legitime mittuntur vel invitantur.

§ 3. Eadem facultate praedicandi praediti sunt etiam diaconi, nisi ius particulare aliud statuit.

§ 4. In extraordinariis adiunctis maxime ad supplendam penuriam clericorum ceteris quoque christifidelibus dari potest ab Episcopo eparchiali mandatum praedicandi etiam in ecclesia firmo can. 614, § 4.

Can. 611 - Vi officii facultate praedicandi praediti sunt omnes, quibus cura animarum commissa est, qui etiam invitare possunt ad praedicandum suae curae commissis quemlibet presbyterum vel firmo can. 610, § 3 diaconum, nisi legitime prohibiti sunt.

Can. 612 - § 1. In institutis religiosis vel societatibus vitae communis ad instar religiosorum clericalibus iuris pontificii vel patriarchalis praedicationem moderari pertinet ad Superiores maiores.

§ 2. Invitare vero ad praedicandum propriis sodalibus quemlibet presbyterum vel firmo can. 610, § 3 diaconum, nisi legitime prohibiti sunt, possunt omnes Superiores, etiam locales, cuiuslibet instituti vitae consecratae.

Can. 613 - Contra decretum Hierarchae, quo quis prohibetur praedicare, datur recursus in devolutivo tantum, qui sine mora definiendus est.

Can. 614 - § 1. Homilia, qua per anni liturgici cursum ex Sacra Scriptura mysteria fidei et normae vitae christianae exponuntur, ut pars ipsius liturgiae valde commendatur.

§ 2. Parochis et rectoribus ecclesiarum incumbit obligatio curandi, ut saltem diebus dominicis et festis de praecepto intra Divinam Liturgiam homilia habeatur, quae ne omittatur nisi gravi de causa.

§ 3. Parocho non licet obligationem populo eius curae pastorali commisso praedicandi per alium habitualiter persolvere nisi iusta de causa ab Hierarcha loci approbata.

§ 4. Homilia sacerdoti aut, ad normam iuris particularis, etiam diacono reservatur.

Can. 615 - Episcopi eparchiales normis datis curent, ut opportunis temporibus ad populi christiani renovationem spiritualem specialis series sacrae praedicationis habeatur.

Can. 616 - § 1. Verbi Dei praedicatores sepositis humanae sapientiae verbis abstrusisque argumentis christifidelibus praedicent integrum mysterium Christi, qui est via et veritas et vita; ostendant res terrestres et instituta humana secundum Dei Creatoris consilium ad hominum salutem quoque ordinari et ideo ad aedificationem Corporis Christi non parum conferre posse.

§ 2. Edoceant ideo etiam doctrinam Ecclesiae de dignitate personae humanae eiusque iuribus fundamentalibus, de vita familiari, de consortio civili et sociali necnon de sensu iustitiae in vita oeconomica et laboris persequendo, qui confert ad pacem in terris construendam et ad progressum populorum consequendum.

 

Art. II
DE INSTITUTIONE CATECHETICA

Can. 617 - Singularum Ecclesiarum sui iuris praesertim vero earum Episcoporum est gravis obligatio catecheseos tradendae, qua fides ad maturitatem adducatur et formetur Christi discipulus per cognitionem profundiorem et magis ordinatam doctrinae Christi et per adhaesionem in dies artiorem ipsius Personae.

Can. 618 - Parentes primi obligatione tenentur verbo et exemplo filios in fide et vitae christianae praxi efformandi; pari obligatione tenentur ii, qui parentum locum tenent, atque patrini.

Can. 619 - Praeter familiam christianam ipsa paroecia atque quaevis communitas ecclesialis curare debent membrorum suorum institutionem catecheticam atque eorum integrationem in ipsam communitatem illas praebendo condiciones, in quibus ea, quae didicerunt, quam plenissime vivere possunt.

Can. 620 - Consociationes et motus et circuli christifidelium, sive ad fines pietatis et apostolatum sive ad opera caritatis et adiumenti intendunt, formationem religiosam membrorum suorum curent sub ductu Hierarchae loci.

Can. 621 - § 1. Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio Hierarcharum competit intra fines territorii propriae Ecclesiae normas de institutione catechetica in directorium catecheticum apte componendas ferre servatis eis, quae a suprema Ecclesias auctoritate praescripta sunt.

§ 2. In directorio catechetico ratio habeatur indolis specialis Ecclesiarum orientalium ita, ut momentum biblicum et liturgicum necnon traditiones propriae Ecclesiae sui iuris in patrologia, hagiographia et ipsa iconographia in catechesi tradenda eluceant.

§ 3. Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilii Hierarcharum est curare, ut catechismi ad varios coetus christifidelium accommodati simul cum subsidiis ac instrumentis provideantur necnon varia incepta catechetica provehantur atque inter se componantur.

Can. 622 - § 1. In quavis Ecclesia sui iuris assit commissio de re catechetica, quae etiam cum aliis Ecclesiis sui iuris pro eodem territorio vel regione socio-culturali constitui potest.

§ 2. Commissioni de re catechetica praesto sit etiam centrum catecheticum, cuius est subsidio esse eisdem Ecclesiis ad incepta catechetica coordinate et efficacius persolvenda atque inservire catechistarum formationi etiam permanenti.

Can. 623 - § 1. Episcopi eparchialis est institutionem catecheticam in sua eparchia summa cum sollicitudine provehere, dirigere atque moderari.

§ 2. Ad quem finem assit curiae eparchiali centrum catecheticum eparchiale.

Can. 624 - § 1. Parochus summam operam dare debet attentis normis ab auctoritate competenti statutis ad catechesim tradendam omnibus suae curae pastorali commissis, cuiuscumque sunt aetatis vel condicionis.

§ 2. Parochis adiutricem operam praestare tenentur presbyteri et diaconi paroeciae addicti; sodales autem institutorum religiosorum ad normam cann. 479 et 542.

§ 3. Alii christifideles rite formati libenter suam adiutricem operam catechesi tradendae conferant.

Can. 625 - Rationem oecumenicam habeat oportet catechesis rectam imaginem aliarum Ecclesiarum atque Communitatum ecclesialium praebendo; curandum tamen omnino est, ut in tuto ponatur recta ratio catecheseos catholicae.

Can. 626 - Meminerint omnes, qui catechesi tradendae inserviunt, se Ecclesiae partes gerere et ad verbum Dei revelatum, non proprium communicandum missos esse; proinde doctrinam Ecclesiae integram modo catechizandis quidem accommodato eorumque culturae exigentiis respondenti proponant.

 

CAPUT III
DE EDUCATIONE CATHOLICA

Can. 627 - § 1. Cura filios educandi imprimis spectat ad parentes vel ad eorum locum tenentes; quare eorundem est in familiae christianae ambitu fide illuminato atque amore mutuo animato filios educare praesertim ad pietatem erga Deum et dilectionem proximi.

§ 2. Si propriae vires transcenduntur, ut consulatur integrae filiorum educationi, parentum quoque est aliis partem muneris educationis concredere necnon eligere instrumenta educationis necessaria vel utilia.

§ 3. Parentes in instrumentis educationis eligendis iustam libertatem habeant oportet firmo can. 633; quare operam dent christifideles, ut hoc ius a societate civili agnoscatur et secundum exigentias institiae congruis etiam subsidiis foveatur.

Can. 628 - § 1. Ecclesiae, cum novas creaturas per baptismum generaverit, est simul cum parentibus earundem educationem catholicam curare.

§ 2. Omnes, quibus cura animarum commissa est, debent auxilio esse parentibus ad filios educandos, eosdem proprii iuris et obligationis conscios reddere et educationi religiosae praesertim iuventutis providere.

Can. 629 - Curent omnes educatores, ut attendatur integrae personae humanae formationi ita, ut dotibus physicis, intellectualibus et moralibus harmonice excultis iuvenes virtutibus christianis instructi conformentur ad Deum perfectius cognoscendum et diligendum, ad valores humanos et morales recta conscientia aestimandos et vera libertate amplectendos et simul exculto sensu iustitiae et responsabilitatis socialie ad fraternum cum aliis consortium prosequendum.

Can. 630 - § 1. Magno animo operam dent christifideles, ut congrua educationis et instructionis beneficia ad omnes homine ubique terrarum citius extendi possint speciali cura habita illorum, qui sunt tenuioris fortunae.

§ 2. Faveant omnes christifideles inceptis Ecclesiae ad educationem provehendam aptis, praecipue ad scholas erigendas, dirigendas et sustinendas.

 

Art. I
DE SCHOLIS, PRAESERTIM CATHOLICIS

Can. 631 - § 1. Inter varia instrumenta educationis speciali cura fovenda est schola catholica, in quam convergat oportet sollicitudo parentum, magistrorum necnon communitatis ecclesialis.

§ 2. Ecclesiae ius est scholas cuiusvis generis et gradus erigendi ac moderandi.

Can. 632 - Schola in iure non reputatur catholica, nisi ut talis erecta est ab Episcopo eparchiali vel ab auctoritate superiore ecclesiastica aut ab eisdem ut talis agnita.

Can. 633 - § 1. Episcopo eparchiali competit de scholis quibuslibet iudicare et decernere, utrum exigentiis educationis christianae respondeant necne; item eidem competit gravi de causa frequentiam alicuius scholae christifidelibus prohibere.

§ 2. Parentes filios in scholas catholicas ceteris paribus mittendos curent.

Can. 634 - § 1. Scholae catholicae est obligatio propria communitatis scholaris ambitum spiritu evangelico libertatis et caritatis animatum creare, adulescentes adiuvare, ut in propria persona evolvenda una simul crescant secundum novam creaturam, quae per baptismum effecti sunt, atque universam culturam humanam ad nuntium salutis ordinare ita, ut cognitio, quam alumni de mundo, vita et homine gradatim acquirunt, fide illuminetur.

§ 2. Haec adiunctis propriis accommodare moderante auctoritate competenti ecclesiastica est ipsius scholae catholicae, si maiore ex parte ab alumnis acatholicis frequentatur.

§ 3. Scholae catholicae est non minus quam aliarum scholarum fines culturales et humanam socialemque iuvenum formationem prosequi.

Can. 635 - Episcopi eparchialis praecipue est curare, ut habeantur scholae catholicae, praesertim ubi aliae scholae desunt vel adaequatae non sunt, etiam scholae professionales et technicae, quatenus pro loci et temporis adiunctis speciali ratione requiruntur.

Can. 636 - § 1. Institutio catechetica in scholis quibuslibet Episcopi eparchialis auctoritati et vigilantiae subiecta est.

§ 2. Episcopi eparchialis quoque est nominare aut approbare magistros religionis catholicae eosque, si ratio fidei vel morum id requirit, amovere vel exigere, ut amoveantur.

Can. 637 - In scholis, in quibus institutio catholica deest vel ad iudicium Episcopi eparchialis non sufficit, supplenda est vera formatio catholica omnium alumnorum catholicorum.

Can. 638 - § 1. Episcopo eparchiali competit ius canonice visitandi omnes scholas catholicas in eius eparchia exsistentes exceptis scholis, quae exclusive patent propriis alumnis instituti vitae consecratae iuris pontificii vel patriarchalis, et salva omni in casu institutorum vitae consecratae autonomia circa proprias scholas moderandas.

§ 2. Ubi sunt plures Episcopi eparchiales, ius canonice visitandi competit illi, qui scholam fundavit vel approbavit, nisi aliter in statutis fundationis aut conventione speciali inter eosdem inita cavetur.

Can. 639 - Magistri, cum maxime sint auctores, ut schola catholica sua proposita et incepta ad rem deducere possit, debent esse doctrina praestantes atque vitae testimonio exemplares et sociam imprimis cum parentibus, sed et cum aliis scholis praestent operam.

 

Art. II
DE CATHOLICIS STUDIORUM UNIVERSITATIBUS

Can. 640 - § 1. Catholica studiorum universitas hunc finem prosequitur, ut publica, stabilis atque universalis praesentia efficiatur mentis christianae in totius culturae altioris promovendae studio; ideo constituit investigationis, reflexionis et instructionis superioris ordinis institutionem, in qua Evangelii luce multifaria cognitio humana illustretur.

§ 2. Alia instituta studiorum superiorum vel facultates catholicae autonomae, quae eundem finem prosequuntur, catholicae studiorum universitati aequiparantur, non autem ecclesiasticae studiorum universitates et facultates, de quibus in cann. 646 - 650.

Can. 641 - In Catholicis studiorum universitatibus singulae disciplinae propriis principiis, propria methodo atque propria inquisitionis scientificae libertate ita excolantur, ut profundior in dies earum disciplinarum intellegentia obtineatur et, novis progredientis aetatis quaestionibus ac investigationibus accuratissime consideratis, altius perspiciatur, quomodo fides et ratio in unum verum conspirent, atque formentur homines doctrina vere praestantes ad graviora officia in societate obeunda parati atque fidei in mundo testes.

Can. 642 - § 1. Catholica stndiorum universitas est institutum studiorum superiorum, quod ut talis erectum aut approbatum est sive a superiore auctoritate administrativa Ecclesiae sui iuris praevie consulta Sede Apostolica sive ab ipsa Sede Apostolica; de quo constare debet publico documento.

§ 2. Intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis haec superior auctoritas est Patriarcha de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis.

Can. 643 - In catholicis studiorum universitatibus, in quibus nulla facultas theologiae exstat, saltem cursus theologici studentibus variarum facultatum accommodati tradantur.

Can. 644 - Qui disciplinas ad fidem et mores spectantes docent in catholicis studiorum universitatibus, muniti esse debent mandato auctoritatis ecclesiasticae designatae ab eis, de quibus in can. 642; eadem auctoritas hoc mandatum gravi de causa auferre potest praesertim si deficiunt idoneitas scientifica vel paedagogica, probitas vel doctrinae integritas.

Can. 645 - Hierarcharum est collatis consiliis providere, ut etiam apud alias universitates convictus et centra universitaria catholica habeantur, in quibus christifideles accurate selecti et praeparati iuventuti universitariae spirituale et intellectuale adiutorium permanens praebeant.

 

Art. III
DE ECCLESIASTICIS STUDIORUM UNIVERSITATIBUS ET FACULTATIBUS

Can. 646 - Assidue provehendae sunt imprimis ab Hierarchis ecclesiasticae studiorum universitates et facultates, eae nempe, quae de divina Revelatione et de scientiis cum ea conexis praesertim agunt ac propterea cum evangelizandi munere Ecclesiae artius coniunguntur.

Can. 647 - Ecclesiasticae studiorum universitatis vel facultatis finis est:

1° divinam Relationem et ea, quae cum eadem coniuncta sunt, profundius et scientifice investigare, divinae Revelationis veritates systematice enucleare ac ordinare, novas progredientis aetatis quaestiones in eius luce considerare et coaevis hominibus ratione propriae culturae accommodata exhibere;

2° studentes in variis disciplinis secundum doctrinam catholicam altius instituere eosque ad diversa opera apostolatus, ministerii vel magisterii in eisdem disciplinis congrue praeparare atque formationem continuam promovere.

Can. 648 - Ecclesiasticae studiorum universitates et facultates sunt, quae ab auctoritate competenti ecclesiastica canonice erectae vel approbatae scientias sacras et scientias cum eisdem conexas excolunt et tradunt et auctae sunt iure conferendi gradus academicos, qui effectus canonicos habent.

Can. 649 - Erectio vel approbatio ecclesiasticarum studiorum universitatum vel facultatum fit a Sede Apostolica aut a superiore anctoritate administrativa, de qua in can. 642, una cum Sede Apostolica.

Can. 650 - Circa statuta ecclesiasticae studiorum universitatis vel facultatis, praesertim quod attinet ad regimen, administrationem, docentium nominationem vel cessationem ab officio, rationem studiorum et graduum academicorum collationem, servandae sunt normae a Sede Apostolica latae.

 

CAPUT IV
DE INSTRUMENTIS COMMUNICATIONIS SOCIALIS ET IN SPECIE DE LIBRIS

Can. 651 - § 1. Ad Evangelium ubique terrarum annuntiandi munus obeundum Ecclesia aptis mediis uti tenetur et ideo ius instrumenta communicationis socialis adhibendi et in specie scripta libere typis edendi ei ubique vindicetur oportet.

§ 2. Omnes christifideles pro sua parte in tanta missione Ecclesiae collaborent inceptaque huius apostolatus sustineant ac foveant; insuper ii praesertim, qui in communicationibus efficiendis et transmittendis periti sunt, actioni pastorali Episcoporum adiutricem operam sollicite praestent atque omni studio satagant, ut eorundem instrumentorum usus spiritu Christi imbuatur.

Can. 652 - § 1. Episcopi eparchiales curent, ut auxilio praesertim institutorum de instrumentis communicationis socialis christifideles edoceantur de critico et proficuo usu eorundem instrumentorum; inter varia haec instituta cooperationem foveant; peritorum formationi provideant; denique, quod magis quam mala castigando et condemnando effici potest, incepta bona promoveant laudando et benedicendo imprimis bonos libros.

§ 2. Ad integritatem fidei et morum tuendam Episcopo eparchiali, Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, Consilio Hierarcharum atque Sedi Apostolicae competit prohibere, ne christifideles instrumentis communicationis socialis, quatenus eidem integritati detrimento sunt, utantur vel ea cum aliis communicent.

Can. 653 - Iuris particularis est normas pressius statuere de usu radiophonico, cinematographico, televisifico et eiusmodi in tractandis eis, quae ad doctrinam catholicam aut mores referunt.

Can. 654 - Normae iuris communis de libris valent etiam de quibuslibet aliis scriptis aut sermonibus per inventa technica quomodolibet reproductis et divulgationi publicae destinatis.

Can. 655 - § 1. Christifidelibus aditus ad Sacram Scripturam late pateat oportet; proinde aptae et rectae versiones sufficientibus explicationibus instructae, ubi desunt, conficiantur cura Episcoporum eparchialium, immo, quatenus id convenienter et utiliter fieri potest, communi cum aliis christianis opera.

§ 2. Omnibus christifidelibus, praesertim pastoribus animarum curae sit diffundere exemplaria Sacrae Scripturae aptis instructa adnotationibus ad usum etiam non-christianorum accommodatis.

§ 3. Ad usum liturgicum vel catecheticum eae tantum editiones Sacrae Scripturae adhibeantur, quae approbatione ecclesiastica praeditae sunt; ceterae editiones saltem licentia ecclesiastica munitae esse debent.

Can. 656 - § 1. In celebrationibus liturgicis adhibeantur tantum libri approbatione ecclesiastica praediti.

§ 2. Libri precum vel devotionum ad usum publicum vel privatum christifidelium destinati indigent licentia ecclesiastica.

Can. 657 - § 1. Textuum liturgicorum approbatio praevia Sedis Apostolicae recognitione reservatur in Ecclesiis patriarchalibus Patriarchae de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis; in Ecclesiis metropolitanis sui iuris Metropolitae de consensu Consilii Hierarcharum; in ceteris Ecclesiis hoc ius est solius Sedis Apostolicae atque intra limites ab eadem statutos Episcoporum eorumque coetuum legitime constitutorum.

§ 2. Eisdem auctoritatibus quoque competit ius approbandi versiones eorundem librorum ad usum liturgicum destinatas facta relatione, si de Ecclesiis patriarchalibus vel metropolitanis sui iuris agitur, ad Sedem Apostolicam.

§ 3. Ad iterum edendos libros liturgicos vel eorum in aliam linguam versiones ad usum liturgicum destinatas vel eorum partes requiritur et sufficit, ut constet de concordantia cum editione approbata ex attestatione Hierarchae loci, de quo in can. 662, § 1.

§ 4. In mutationibus textuam liturgicorum attendatur can. 40, § 1.

Can. 658 - § 1. Catechismi necnon alia scripta ad institutionem catecheticam in scholis cuiusque generis et gradus destinata eorumve versiones approbatione ecclesiastica egent.

§ 2. Eadem norma applicanda est ad alios quoque libros de fide aut moribus tractantes si adhibentur ut textus, quo institutio catechetica nitatur.

Can. 659 - Commendatur, ut scripta quaelibet, quae fidem catholicam aut mores illustrant, saltem licentia ecclesiastica munita sint, salvis praescriptis institutorum vitae consecratae, quae plus exigunt.

Can. 660 - In diariis, foliis aut libellis periodicis, qui religionem catholicam aut bonos mores manifesto impetere solent, ne quid scribant christifideles nisi iusta et rationabili de causa; clerici autem et sodales institutorum religiosorum insuper nonnisi de licentia eorum, de quibus in can. 662.

Can. 661 - § 1. Licentia ecclesiastica cum solo verbo imprimatur expressa significat opus ab erroribus circa fidem catholicam ut mores esse immune.

§ 2. Approbatio vero ab auctoritate competenti concessa ostendit textum ab Ecclesia acceptum aut opus doctrinae authenticae Ecclesiae consonum esse.

§ 3. Si opus insuper ab Episcopo eparchiali vel ab auctoritate superiore laudatum vel benedictum est, hoc significat illud doctrinam authenticam Ecclesiae bene exprimere ideoque commendandum esse.

Can. 662 - § 1. Approbatio vel licentia ecclesiastica ad libros edendos, nisi aliud iure expresse statuitur, concedi potest sive ab Hierarcha loci proprio auctoris sive ab Hierarcha loci, ubi publici iuris fiunt, sive denique ab auctoritate superiore, quae in personas vel locos potestatem regiminis exsecutivam exercet.

§ 2. Sodales institutorum religiosorum, ut scripta quaestiones de fide catholica aut moribus tractantia edere possint, licentia quoque egent sui Superioris maioris ad normam typici vel statutorum.

Can. 663 - § 1. Licentia aliquod opus edendi aut alicuius operis approbatio, laudatio vel benedictio valet pro textu originali, non autem pro novis editionibus vel versionibus.

§ 2. Si agitur de editionibus Sacrae Scripturae vel aliis libris, qui approbatione ecclesiastica ad normam iuris indigent, approbatio ab uno Hierarcha loci legitime concessa non sufficit, ut iidem in alia eparchia adhiberi possint, sed requiritur explicitus consensus Hierarchae loci eiusdem eparchiae.

Can. 664 - § 1. Iudicium de libris committi poteat ab Hierarcha loci censoribus ex elencho a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilio Hierarcharum confecto aut pro eius prudentia aliis personis, quibus confidit; denique constitui potest commissio specialis censorum, quam Hierarcha loci, Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel Consilium Hierarcharum consulere possunt.

§ 2. Censores eligantur scientia, recta doctrina et prudentia praestantes et in suo obeundo officio omni personarum acceptione seposita iudicium ferant secundum doctrinam catholicam, sicut a magisterio authentico Ecclesiae proponitur.

§ 3. Censores opinionem scripto dare debent; quae si favet, Hierarcha pro suo prudenti iudicio licentiam aut approbationem concedat expresso suo nomine; secus rationes denegationis cum operis auctore communicet.

Can. 665 - § 1. Caveant parochi et rectores ecclesiarum, ne in suis ecclesiis icones vel imagines ab arte sacra germana alienae aut libri religioni christianae vel moribus minus consonantes exponantur, vendantur aut distribuantur.

§ 2. Item parochorum et rectorum ecclesiarum necnon moderatorum scholarum catholicarum est curare, ut spectacula cuiusvis speciei sub eorum patrocinio volvenda sensu discretionis christianae seligantur.

§ 3. Caveant christifideles omnes, ne ea, de quibus in § 1, emendo, vendendo, legendo vel cum aliis communicando sibi aliisve damnum spirituale inferant.

Can. 666 - § 1. Opus intellectuale auctoris sub tutela iuris est sive, quatenus manifestat personalitatem illius, sive, quatenus fons est iurium patrimonialium.

§ 2. Sub tutela iuris sunt textus legum et actorum officialium cuiuscumque auctoritatis ecclesiasticae atque eorum collectiones authenticae; ideoque ea iterum edere non licet nisi impetrata eiusdem vel auctoritatis superioris licentia et servatis condicionibus ab eadem praescriptis.

§ 3. Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris normae magis determinatae de hac re ferantur servatis praescriptis iuris civilis circa iura auctoris.

 

Impressum und Datenschutzerklärung