Canones praeliminares Titulus I: De christifidelibus eorumque omnium iuribus et obligationibus
Titulus V: De Ecclesiis archiepiscopalibus maioribus
Titulus VIII: De exarchiis et de exarchis Titulus IX: De conventibus hierarcharum plurium ecclesiarum sui iuris
Titulus XI: De laicis
Titulus XIII: De christifidelium consociationibus Titulus XIV: De evangelizatione gentium
Titulus XVII: De baptizatis acatholicis ad plenam communionem cum Ecclesia catholica convenientibus Titulus XVIII: De oecumenismo seu de christianorum unitate fovenda
Titulus XXI: De potestate regiminis Titulus XXII: De recursus adversus decreta administrativa

Achtung! Die nachfolgende Suchfunktion ist momentan noch nicht verwendbar und führt zu einer Fehlermeldung!


Canon: Text:
Bei der Suche nach mehreren Wörtern oder Wortteilen:
Datenbank powered by Gossamer Threads Inc.
 

 

Textstände der Gesetzestexte Weiterführende Links Impressum Datenschutzerklärung

 

Codex Canonum Ecc­le­si­a­rum Orientalium lateinisch

TITULUS XXVIII
DE PROCEDURA IN POENIS IRROGANDIS

CAPUT I
DE IUDICIO POENALI

Art. I
DE PRAEVIA INVESTIGATIONE

Can. 1468 - § 1. Quoties Hierarcha notitiam saltem veri similem habet de delicto, caute inquirat per se vel per aliam idoneam personam circa facta et circumstantias, nisi haec investigatio omnino superflua videtur.

§ 2. Cavendum est, ne ex hac investigatione bonum cuiusquam in discrimen vocetur.

§ 3. Qui investigationem agit, easdem ac auditor in processu habet potestates et obligationes; idemque non potest, si postea iudicium poenale promovetur, in eo iudicem agere.

Can. 1469 - § 1. Firmis cann. 1403 et 1411, si investigatio satis instructa esse videtur, decidat Hierarcha, num procedura in poenis irrogandis promovenda sit, et, si affirmative decidit, utrum per iudicium poenale an per decretum extra iudicium agendum sit.

§ 2. Hierarcha decisionem suam revocet vel mutet, quoties ex novis factis et circumstantiis aliud sibi decernendum videtur.

§ 3. Antequam quicquam in re decernit, Hierarcha audiat de delicto accusatum et promotorem iustitiae atque, si ipse prudenter censet, duos iudices aliosve iuris peritos; consideret etiam Hierarcha, num ad vitanda inutilia iudicia expediat, ut partibus consentientibus ipse vel investigator quaestionem de damnis ex bono et aequo dirimat.

Can. 1470 - Investigationis acta et Hierarchae decreta, quibus investigatio initur vel clauditur, eaque omnia, quae investigationem praecedunt, si necessaria non sunt ad proceduram in poenis irrogandis, in archivo secreto curiae asserventur.

 

Art. II
DE IUDICII POENALIS EVOLUTIONE

Can. 1471 - § 1. Salvis canonibus huius tituli in iudicio poenali applicandi sunt, nisi rei natura obstat, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario necnon normae speciales de causis, quae ad bonum publicum spectant, non vero canones de iudicio contentioso summario.

§ 2. Accusatus ad confitendum delictum non tenetur nec ipsi iusiurandum deferri potest.

Can. 1472 - § 1. Si Hierarcha decrevit iudicium poenale esse ineundum, acta investigationis promotori iustitiae tradat, qui libellum accusationis iudici ad normam cann. 1185 et 1187 exhibeat.

§ 2. Coram tribunali superiore partes actoris gerit promotor iustitiae apud illud tribunal constitutus.

Can. 1473 - Ad scandala praevenienda, ad testium libertatem protegendam et ad iustitiae cursum tuendum potest Hierarcha audito promotore iustitiae et citato ipso accusato in quolibet statu et gradu iudicii poenalis accusatum ab exercitio ordinis sacri, officii, ministerii vel alterius muneris arcere, ei imponere vel prohibere commorationem in aliquo loco vel territorio, vel etiam publicam Divinae Eucharistiae susceptionem prohibere; quae omnia causa cessante sunt revocanda et ipso iure finem habent cessante iudicio poenali.

Can. 1474 - Iudex accusatum citans debet eum invitare ad eligendum advocatum intra tempus determinatum; quo inutiliter elapso idem iudex ex officio advocatum accusato constituat tamdiu in munere mansurum, dum accusatus sibi advocatum non constituerit.

Can. 1475 - § 1. In quolibet gradu iudicii renuntiatio litis instantiae fieri potest a promotore iustitiae mandante vel consentiente Hierarcha, ex cuius deliberatione iudicium promotum est.

§ 2. Renuntiatio, ut valeat, debet ab accusato acceptari, nisi hic a iudicio absens declaratus est.

Can. 1476 - Praeter defensiones et animadversiones scripto datas, si quae fuerunt, discussio causae ore fieri debet.

Can. 1477 - § 1. Discussioni assistunt promotor iustitiae, accusatus eiusque advocatus, pars laesa, de qua in can. 1483, § 1 eiusque advocatus.

§ 2. Tribunalis est peritos, qui operam in causa praestiterunt, ad discussionem vocare, ut peritias suas explicare possint.

Can. 1478 - In causae discussione accusatus semper ius habet, ut vel ipse vel suus advocatus postremus loquatur.

Can. 1479 - § 1. Discussione peracta tribunal sententiam ferat.

§ 2. Si ex discussione emersit necessitas novarum probationum colligendarum, tribunal dilata definitione causae novas probationes colligat.

Can. 1480 - Pars dispositiva sententiae statim publicanda est, nisi tribunal gravi de causa decernit decisionem secreto servandam esse usque ad formalem sententiae intimationem, quae numquam ultra mensem a die, quo causa poenalis definita est, computandum differri potest.

Can. 1481 - § 1. Appellationem interponere potest reus, etsi iudex eum absolutum dimisit ideo tantum, quia poena erat facultativa vel quia iudex potestate usus est, de qua in cann. 1409, § 1 et 1415.

§ 2. Promotor iustitiae appellare potest, si censet reparationi scandali vel restitutioni iustitiae satis provisum non esse.

Can. 1482 - In quolibet statu et gradu iudicii poenalis, si evidenter constat delictum non esse ab accusato patratum, iudex debet id sententia declarare et accusatum absolvere, etsi simul constat actionem poenalem esse exstinctam.

 

Art. III
DE ACTIONE AD DAMNA REPARANDA

Can. 1483 - § 1. Pars laesa potest actionem contentiosam ad damna reparanda ex delicto sibi illata in ipso iudicio poenali exercere ad normam can. 1276.

§ 2. Interventus partis laesae non amplius admittitur, si factus non est in primo gradu iudicii poenalis.

§ 3. Appellatio in causa de damnis fit ad normam cann. 1309 - 1321, etsi appellatio in iudicio poenali fieri non potest; si vero utraque appellatio, etsi a diversis partibus, interponitur, unicum fiat iudicium appellationis salvo can. 1484.

Can. 1484 - § 1. Ad nimias iudicii poenalis moras vitandas potest iudex iudicium de damnis differre, donec sententiam definitivam in iudicio poenali tulerit.

§ 2. Iudex, qui ita egit, debet, postquam sententiam tulit in iudicio poenali, de damnis cognoscere, etsi iudicium poenale propter interpositam impugnationem adhuc pendet vel accusatus absolutus est propter causam, quae non aufert obligationem damna reparandi.

Can. 1485 - Sententia lata in iudicio poenali, etsi in rem iudicatam transiit, nullo modo ius facit erga partem laesam, nisi haec intervenit ad normam can. 1483.

 

CAPUT II
DE IRROGATIONE POENARUM PER DECRETUM EXTRA IUDICIUM

Can. 1486 - § 1. Ad validitatem decreti, quo poena irrogatur, requiritur, ut:

1° accusatus de accusatione atque probationibus certior fiat data sibi opportunitate ius ad sui defensionem plene exercendi, nisi ad normam iuris citatus comparere neglexit;

2° discussio oralis inter Hierarcham vel eius delegatum et accusatum habeatur praesentibus promotore iustitiae et notario;

3° in ipso decreto exponatur, quibus rationibus in facto et in iure punitio innitatur.

§ 2. Poenae autem, de quibus in can. 1426, § 1, sine hac procedura imponi possunt, dummodo de earum acceptatione ex parte rei scripto constet.

Can. 1487 - § 1. Recursus adversus decretum, quo poena irrogatur, intra decem dies utiles, postquam intimatum est, ad auctoritatem superiorem competentem interponi potest.

§ 2. Hic recursus vim decreti suspendit.

§ 3. Contra decisionem auctoritatis superioris non datur ulterior recursus.

 

Impressum und Datenschutzerklärung