Canones praeliminares Titulus I: De christifidelibus eorumque omnium iuribus et obligationibus
Titulus V: De Ecclesiis archiepiscopalibus maioribus
Titulus VIII: De exarchiis et de exarchis Titulus IX: De conventibus hierarcharum plurium ecclesiarum sui iuris
Titulus XI: De laicis
Titulus XIII: De christifidelium consociationibus Titulus XIV: De evangelizatione gentium
Titulus XVII: De baptizatis acatholicis ad plenam communionem cum Ecclesia catholica convenientibus Titulus XVIII: De oecumenismo seu de christianorum unitate fovenda
Titulus XXI: De potestate regiminis Titulus XXII: De recursus adversus decreta administrativa

Achtung! Die nachfolgende Suchfunktion ist momentan noch nicht verwendbar und führt zu einer Fehlermeldung!


Canon: Text:
Bei der Suche nach mehreren Wörtern oder Wortteilen:
Datenbank powered by Gossamer Threads Inc.
 

 

Textstände der Gesetzestexte Weiterführende Links Impressum Datenschutzerklärung

 

Codex Canonum Ecc­le­si­a­rum Orientalium lateinisch

TITULUS XXVI
DE QUIBUSDAM PROCESSIBUS SPECIALIBUS

CAPUT I
DE PROCESSIBUS MATRIMONIALIBUS

Art. I
DE CAUSIS AD MATRIMONII NULLITATEM DECLARANDAM

1° De foro competenti et de tribunalibus

Can. 1357 - § 1. Quaelibet causa matrimonialis baptizati iure proprio ad Ecclesiam spectat.

§ 2. Firmis, ubi vigent, Statutis personalibus causae de effectibus mere civilibus matrimonii, si principaliter aguntur, pertinent ad iudicem civilem, sed, si incidenter et accessorie, possunt etiam a iudice ecclesiastico ex propria auctoritate cognosci ac definiri.

Can. 1358 - In causis de matrimonii nullitate, quae non sunt Sedi Apostolicae reservatae, competentia sunt:

1° tribunal loci in quo matrimonium celebratum est;

2° tribunal loci ubi alterutra vel utraque pars domicilium vel quasi-domicilium habet;

3° tribunal loci ubi de facto colligendae sunt pleraeque probationes.

Can. 1359 - § 1. In unaquaque eparchia iudex primi gradus pro causis nullitatis matrimonii iure expresse non exceptis est Episcopus eparchialis, qui iudicialem potestatem exercere potest per se ipse vel per alios, ad normam iuris.

§ 2. Episcopus pro sua eparchia tribunal eparchiale constituat pro causis nullitatis matrimonii, salva facultate ipsius Episcopi accedendi ad aliud eparchiale vel pro pluribus eparchiis vicinius tribunal.

§ 3. Causae de matrimonii nullitate collegio trium iudicum reservantur. Eidem praeesse debet iudex clericus, reliqui iudices etiam alii christifideles esse possunt.

§ 4. Episcopus Moderator, si tribunal collegiale constitui nequeat in eparchia vel in viciniore tribunali ad normam § 2 electo, causas unico iudici clerico committat qui, ubi fieri possit, duos assessores probatae vitae, peritos in scientiis iuridicis vel humanis, ab Episcopo ad hoc munus approbatos, sibi asciscat; eidem iudici unico, nisi aliud constet, ea competunt quae collegio, praesidi vel ponenti tribuuntur.

§ 5. Tribunal secundae instantiae ad validitatem semper collegiale esse debet, iuxta praescriptum praecedentis § 3.

§ 6. A tribunali primi gradus appellatur ad tribunal metropolitanum secundi gradus, salvis praescriptis cann. 1064 et 1067, § 5.

 

2° De iure impugnandi matrimonium

Can. 1360 - § 1. Habiles sunt ad matrimonium impugnandum:

1° coniuges;

2° promotor iustitiae, si nullitas iam divulgata est et matrimonium convalidari non potest aut non expedit.

§ 2. Matrimonium, quod utroque coniuge vivente non est accusatum, post mortem alterutrius vel utriusque coniugis accusari non potest, nisi quaestio de validitate est praeiudicialis ad aliam controversiam sive in foro ecclesiastico sive in foro civili solvendam.

§ 3. Si vero coniux moritur pendente causa, servetur can. 1199.

 

3° De causae introductione et instructione

Can. 1361 - Iudex, antequam causam acceptet, certior fieri debet matrimonium irreparabiliter pessum ivisse, ita ut coniugalis convictus restitui nequeat.

Can. 1362 - § 1. Recepto libello, Vicarius iudicialis si aestimet eum aliquo fundamento niti, eum admittat et, decreto ad calcem ipsius libelli apposito, praecipiat ut exemplar notificetur defensori vinculi et, nisi libellus ab utraque parte subscriptus fuerit, parti conventae, eidem dato termino quindecim dierum ad suam mentem de petitione aperiendam.

§ 2. Praefato termino transacto, altera parte, si et quatenus, iterum monita ad suam mentem ostendendam, audito vinculi defensore, Vicarius iudicialis suo decreto dubii formulam determinet et decernat utrum causa processu ordinario an processu breviore ad mentem cann. 1369-1373 pertractanda sit. Quod decretum partibus et vinculi defensori statim notificetur.

§ 3. Si causa ordinario processu tractanda est, Vicarius iudicialis, eodem decreto, constitutionem iudicum collegii vel iudicis unici cum duobus assessoribus iuxta can. 1359, § 4 disponat.

§ 4. Si autem processus brevior statutus est, Vicarius iudicialis agat ad normam can. 1371.

§ 5. Formula dubii non tantum quaerat, num constet de nullitate matrimonii in casu, sed definire debet, quo capite vel quibus capitibus validitas matrimonii impugnetur.

Can. 1363 - § 1. Defensori vinculi, partium patronis et, si in iudicio est, etiam promotori iustitiae ius est:

1° interrogationi partium, testium et peritorum adesse salvo can. 1240;

2° acta iudicialia, etsi nondum publicata, invisere et documenta a partibus producta recognoscere.

§ 2. Interrogationi, de qua in § 1, n. 1, partes assistere non possunt.

Can. 1364 - § 1. In causis de matrimonii nullitate, confessio iudicialis et partium declarationes, testibus de ipsarum partium credibilitate sustentae, vim plenae probationis habere possunt, a iudice aestimandam perpensis omnibus indiciis et adminiculis, nisi alia accedant elementa quae eas infirment.

§ 2. In iisdem causis, depositio unius testis plenam fidem facere potest, si agatur de teste qualificato qui deponat de rebus ex officio gestis, aut rerum et personarum adiuncta id suadeant.

§ 3. In causis de impotentia vel de defectu consensus propter mentis morbum vel anomaliam naturae psychicae iudex unius periti vel plurium opera utatur, nisi ex adiunctis inutilis evidenter apparet; in ceteris causis servetur can. 1255.

§ 4. Si in instructione causae dubium valde probabile emerserit de non secuta matrimonii consummatione, tribunal potest, auditis partibus, causam de nullitate matrimonii suspendere et instructionem complere ad obtinendam solutionem matrimonii sacramentalis non consummati; deinde acta ad Sedem Apostolicam mittat una cum petitione huius solutionis ab alterutro vel utroque coniuge facta et cum voto tribunalis et Episcopi eparchialis.

 

4° De sententia, de eiusdem impugnationibus et exsecutione

Can. 1365 - Sententia, quae matrimonii nullitatem primum declaravit, elapsis terminis a cann. 1311-1314 ordinatis, fit exsecutiva.

Can. 1366 - § 1. Integrum manet parti, quae se gravatam putet, itemque promotori iustitiae et defensori vinculi querelam nullitatis sententiae vel appellationem contra eandem sententiam interponere ad mentem cann. 1302-1321.

§ 2. Terminis iure statutis ad appellationem eiusque prosecutionem elapsis atque actis iudicialibus a tribunali superioris gradus receptis, constituatur collegium iudicum, designetur vinculi defensor et partes moneantur ut animadversiones, intra terminum praestitutum, proponant; quo termino transacto, si appellatio mere dilatoria evidenter appareat, tribunal collegiale, suo decreto, sententiam prioris gradus confirmet.

§ 3. Si appellatio admissa est, eodem modo quo in primo gradu, congrua congruis referendo, procedendum est.

§ 4. Si in gradu appellationis novum nullitatis matrimonii caput affertur, tribunal potest illud tamquam in primo gradu iudicii admittere et de illo iudicare.

Can. 1367 - Si sententia exsecutiva prolata sit, potest quovis tempore ad tribunal tertii gradus pro nova causae propositione ad normam can. 1325 provocari, novis iisque gravibus probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum triginta dierum a proposita impugnatione allatis.

Can. 1368 - § 1. Postquam sententia, quae matrimonii nullitatem declaraverit, facta est exsecutiva, partes quarum matrimonium declaratum est nullum, possunt novum matrimonium celebrare, nisi vetito ipsi sententiae apposito vel ab Hierarca loci statuto id prohibeatur.

§ 2. Statim ac sententia facta est exsecutiva, Vicarius iudicialis debet eandem notificare Hierarchae loci, ubi matrimonium celebratum est; hic Hierarcha vero curare debet, ut quam primum de declarata nullitate matrimonii et de vetitis forte statutis in libris matrimoniorum et baptizatorum mentio fiat.

 

5° De processu matrimoniali breviore coram Episcopo

Can. 1369 - Ipsi Episcopo eparchiali competit iudicare causas de matrimonii nullitate processu breviore quoties:

1° petitio ab utroque coniuge vel ab alterutro, altero consentiente, proponatur;

2° recurrant rerum personarumque adiuncta, testimoniis vel instrumentis suffulta, quae accuratiorem disquisitionem aut investigationem non exigant, et nullitatem manifestam reddant.

Can. 1370 - Libellus quo processus brevior introducitur, praeter ea quae in can. 1187 recensentur, debet:

1° facta quibus petitio innititur, breviter, integre et perspicue exponere;

2° probationes, quae statim a iudice colligi possint, indicare;

3° documenta quibus petitio innititur in adnexo exhibere.

Can. 1371 - Vicarius iudicialis, eodem decreto quo dubii formulam determinat, instructore et assessore nominatis, ad sessionem non ultra triginta dies iuxta can. 1372 celebrandam omnes citet qui in ea interesse debent.

Can. 1372 - Instructor una sessione, quatenus fieri possit, probationes colligat et terminum quindecim dierum statuat ad animadversiones pro vinculo et defensiones pro partibus, si quae habeantur, exhibendas.

Can. 1373 - § 1. Actis receptis, Episcopus eparchialis, collatis consiliis cum instructore et assessore, perpensisque animadversionibus defensoris vinculi et, si quae habeantur, defensionibus partium, si moralem certitudinem de matrimonii nullitate adipiscitur, sententiam ferat. Secus causam ad ordinarium tramitem remittat.

§ 2. Integer sententiae textus, motivis expressis, quam citius, partibus notificetur.

§ 3. Adversus sententiam Episcopi appellatio datur ad Metropolitam vel ad Rotam Romanam; si autem sententia ab ipso Metropolita aliove Episcopo eparchiali qui auctoritatem superiorem infra Romanum Pontificem non habet lata sit, appellatio datur ad Episcopum ab eodem stabiliter selectum, consulto Patriarcha vel Hierarcha de quo in can. 175.

§ 4. Si appellatio mere dilatoria evidenter appareat, Metropolita vel Episcopus de quo in § 3, vel Decanus Rotae Romanae, eam a limine decreto suo reiciat; si autem admissa fuerit, causa ad ordinarium tramitem in altero gradu remittatur.

 

6° De processu documentali

Can. 1374 - Recepta petitione ad normam can. 1362 proposita, Episcopus eparchialis vel Vicarius iudicialis vel Iudex designatus potest, praetermissis sollemnitatibus ordinarii processus sed citatis partibus et cum interventu defensoris vinculi, matrimonii nullitatem sententia declarare, si ex documento, quod nulli contradictioni vel exceptioni sit obnoxium, certo constet de exsistentia impedimenti dirimentis vel de defectu legitimae formae, dummodo pari certitudine pateat dispensationem datam non esse, aut de defectu validi mandati procuratoris.

Can. 1375 - § 1. A sententia, de qua in can. 1374, defensor vinculi, si prudenter existimat, vel vitia vel dispensationis defectum non esse certa, appellare debet ad iudicem tribunalis secundi gradus, ad quem acta sunt mittenda quique scripto certior faciendus est agi de processu documentali.

§ 2. Integrum manet parti, quae se gravatam putet, ius appellandi.

Can. 1376 - Iudex tribunalis secundi gradus cum interventu defensoris vinculi et auditis partibus decernat, utrum sententia sit confirmanda an potius procedendum in causa sit ad ordinariam normam iuris; quo in casu eam remittit ad tribunal primi gradus.

 

7° Normae generales

Can. 1377 - § 1. In sententia partes moneantur de obligationibus moralibus vel etiam civilibus, quibus forte tenentur, altera erga alteram et erga filios ad debitam sustentationem et educationem praestandas.

§ 2. Causae ad matrimonii nullitatem declarandam non possunt iudicio contentioso summario, de quo in cann. 1343-1356, tractari.

§ 3. In ceteris, quae ad rationem procedendi attinent, applicandi sunt, nisi rei natura obstat, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario servatis normis specialibus de causis, quae ad bonum publicum spectant.

 

Art. II
DE CAUSIS SEPARATIONIS CONIUGUM

Can. 1378 - § 1. Separatio personalis coniugum, nisi aliter pro locis particularibus legitime provisum est, decerni potest decreto Episcopi eparchialis vel sententia iudicis.

§ 2. Ubi vero decisio ecclesiastica effectus civiles non sortitur vel si sententia civilis praevidetur non contraria iuri divino, Episcopus eparchialis eparchiae commorationis coniugum potest perpensis specialibus adiunctis licentiam concedere adeundi forum civile.

§ 3. Si causa versatur etiam circa effectus mere civiles matrimonii, satagat iudex, ut de licentia Episcopi eparchialis causa inde ab initio ad forum civile deferatur.

Can. 1379 - § 1. Nisi qua pars indicium contentiosum ordinarium petit, iudicium contentiosum summarium adhibeatur.

§ 2. Si iudicium contentiosum ordinarium adhibitum est et appellatio interponitur, tribunal secundi gradus auditis partibus suo decreto vel decisionem continenter confirmet vel causam ad ordinariun examen secundi gradus iudicii admittat.

Can. 1380 - Quod attinet ad tribunalis competentiam, servetur can. 1359, nn. 2 et 3.

Can. 1381 - Iudex, antequam causam acceptat et quoties spem boni exitus perspicit, pastoralia media adhibeat, ut coniuges concilientur et ad consortium vitae coniugalis restaurandum inducantur.

Can. 1382 - Causis de coniugum separatione interesse debet promotor iustitiae ad normam can. 1097.

 

Art. III
DE PROCESSU PRAESUMPTAE MORTIS CONIUGIS

Can. 1383 - § 1. Quoties coniugis mors authentico documento ecclesiastico vel civili comprobari non potest, alter coniux a vinculo matrimonii solutus non habeatur nisi post declarationem de morte praesumpta ab Episcopo eparchiali factam.

§ 2. Hanc declarationem Episcopus eparchialis tantummodo facere potest, si peractis opportunis investigationibus ex testium depositionibus, ex fama aut ex indiciis moralem certitudinem de coniugis morte obtinuit; sola coniugis absentia, etsi diuturna, non sufficit.

§ 3. In casibus incertis et implexis Episcopus eparchialis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercens consulat Patriarcham; ceteri Episcopi eparchiales vero Sedem Apostolicam consulant.

§ 4. In processu praesumptae mortis coniugis requiritur interventus promotoris iustitiae, non vero defensoris vinculi.

 

Art. IV
DE MODO PROCEDENDI AD OBTINENDAM SOLUTIONEM MATRIMONII NON CONSUMMATI
AUT SOLUTIONEM MATRIMONII IN FAVOREM FIDEI

Can. 1384 - Ad obtinendam solutionem matrimonii non consummati aut solutionem matrimonii in favorem fidei adamussim serventur normae speciales a Sede Apostolica latae.

 

CAPUT II
DE CAUSIS AD SACRAE ORDINATIONIS NULLITATEM DECLARANDAM

Can. 1385 - Validitatem sacrae ordinationis ius habent accusandi sive ipse clericus sive Hierarcha, cui clericus subest vel in cuius eparchia ordinatus est.

Can. 1386 - § 1. Libellus de validitate sacrae ordinationis accusanda mitti debet ad competens Curiae Romanae Dicasterium, quod decernet, utrum causa ab ipso an a tribunali ab eo designato sit agenda.

§ 2. Si Dicasterium causam ad tribunal remisit, serventur, nisi rei natura obstat, canones de iudiciis in genere et de iudicio contentioso ordinario, non vero canones de iudicio contentioso summario.

§ 3. Misso libello clericus ordines sacros exercere ipso iure vetatur.

Can. 1387 - Post secundam sententiam, quae nullitatem sacrae ordinationis confirmavit, clericus omnia iura statui clericali propria amittit et ab omnibus obligationibus eiusdem status liberatur.

 

CAPUT III
DE PROCEDURA IN PAROCHIS AMOVENDIS VEL TRANSFERENDIS

Can. 1388 - In amotione vel translatione parochorum servandi sunt cann. 1389 - 1400, nisi iure particulari a Sede Apostolica approbato aliud statuitur.

 

Art. I
DE MODO PROCEDENDI IN AMOTIONE PAROCHORUM

Can. 1389 - Si alicuius parochi ministerium aliqua de causa, etiam citra gravem ipsius culpam, noxium aut saltem inefficax evasit, parochus ab Episcopo eparchiali a paroecia amoveri potest.

Can. 1390 - Causae, ob quas parochus a sua paroecia legitime amoveri potest, hae praesertim sunt:

1° modus agendi, qui communioni ecclesiasticae grave detrimentum vel perturbationem affert;

2° imperitia aut permanens mentis vel corporis infirmitas, quae parochum suis muneribus utiliter obeundis imparem reddunt;

3° bonae existimationis amissio penes probos et graves paroecianos vel aversio in parochum, quae praevidentur non brevi cessaturae;

4° gravis neglectus vel violatio obligationum parochi, quae post monitionem persistit;

5° mala rerum temporalium administratio cum gravi Ecclesiae damno, quoties huic malo aliud remedium afferri non potest.

Can. 1391 - § 1. Si ex instructione peracta constat adesse causam amotionis, Episcopus eparchialis rem discutiat cum duobus parochis ex coetu parochorum, quos consilium presbyterale Episcopo eparchiali proponente ad hoc stabiliter elegit, selectis; si vero exinde censet ad amotionem esse deveniendum, causa et argumentis ad validitatem indicatis parocho paterne suadeat, ut intra tempus quindecim dierum renuntiet.

§ 2. Parochus, qui est sodalis instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum amoveri potest ad nutum sive Episcopi eparchialis certiore facto Superiore maiore sive Superioris maioris certiore facto Episcopo eparchiali non requisito alterius consensu.

Can. 1392 - Renuntiatio a parocho fieri potest etiam sub condicione, dummodo haec ab Episcopo eparchiali legitime acceptari possit et reapse acceptetur.

Can. 1393 - § 1. Si parochus intra praestitutos dies non respondit, Episcopus eparchialis iteret invitationem prorogando tempus utile ad respondendum.

§ 2. Si Episcopo eparchiali constat parochum alteram invitationem recepisse, non autem respondisse, etsi nullo impedimento detentum, aut si parochus renuntiationem sine motivis recusat, Episcopus eparchialis decretum amotionis ferat.

Can. 1394 - Si vero parochus causam adductam eiusque rationes oppugnat motiva allegans, quae insufficientia Episcopo eparchiali videntur, hic, ut valide agat:

1° invitet illum, ut inspectis actis suas impugnationes in relatione scripto danda colligat, immo probationes in contrarium, si quas habet, afferat;

2° deinde completa, si opus est, instructione una cum eisdem duobus parochis, de quibus in can. 1391, § 1, nisi alii propter illorum impossibilitatem sunt designandi, rem perpendat;

3° tandem statuat, utrum parochus sit amovendus necne, et mox decretum de re ferat.

Can. 1395 - Amoto parocho Episcopus eparchialis consulat collatione alterius officii, si ille ad hoc idoneus est, vel pensione, prout casus fert et adiuncta permittunt.

Can. 1396 - § 1. Parochus amotus debet a parochi officio exercendo abstinere, quam primum liberam relinquere domum paroecialem et omnia, quae ad paroeciam pertinent, illi tradere, cui Episcopus eparchialis paroeciam commisit.

§ 2. Si vero de infirmo agitur, qui ex domo paroeciali sine incommodo non potest alio transferri, Episcopus eparchialis eidem relinquat domus paroecialis usum, etiam exclusivum, eadem necessitate durante.

§ 3. Pendente recursu adversus amotionis decretum Episcopus eparchialis non potest novum parochum nominare, sed per administratorem paroeciae interim provideat.

 

Art. II
DE MODO PROCEDENDI IN TRANSLATIONE PAROCHORUM

Can. 1397 - Si salus animarum vel Ecclesiae necessitas aut utilitas postulat, ut parochus a sua, quam utiliter regit, ad aliam paroeciam aut ad aliud officium transferatur, Episcopus eparchialis eidem translationem scripto proponat ac suadeat, ut pro Dei atque animarum amore consentiat.

Can. 1398 - Si parochus consilio ac suasionibus Episcopi eparchialis obsequi non intendit, rationes scripto exponat.

Can. 1399 - § 1. Episcopus eparchialis, si non obstantibus allatis rationibus iudicat a suo proposito non esse recedendum, cum duobus parochis ex coetu, de quo in can. 1391, § 1, selectis rationes perpendat, quae translationi favent vel obstant; si vero exinde translationem peragendam censet, paternas exhortationes parocho iteret.

§ 2. His peractis, si adhuc et parochus renuit et Episcopus eparchialis putat translationem esse faciendam, hic decretum translationis ferat statuens paroeciam elapso determinato die esse vacaturam.

§ 3. Hoc die inutiliter elapso Episcopus eparchialis paroeciam vacantem declaret.

Can. 1400 - In casu translationis serventur can. 1396, iura quaesita et aequitas.

 

Impressum und Datenschutzerklärung