Canones praeliminares Titulus I: De christifidelibus eorumque omnium iuribus et obligationibus
Titulus V: De Ecclesiis archiepiscopalibus maioribus
Titulus VIII: De exarchiis et de exarchis Titulus IX: De conventibus hierarcharum plurium ecclesiarum sui iuris
Titulus XI: De laicis
Titulus XIII: De christifidelium consociationibus Titulus XIV: De evangelizatione gentium
Titulus XVII: De baptizatis acatholicis ad plenam communionem cum Ecclesia catholica convenientibus Titulus XVIII: De oecumenismo seu de christianorum unitate fovenda
Titulus XXI: De potestate regiminis Titulus XXII: De recursus adversus decreta administrativa

Achtung! Die nachfolgende Suchfunktion ist momentan noch nicht verwendbar und führt zu einer Fehlermeldung!


Canon: Text:
Bei der Suche nach mehreren Wörtern oder Wortteilen:
Datenbank powered by Gossamer Threads Inc.
 

 

Textstände der Gesetzestexte Weiterführende Links Impressum Datenschutzerklärung

 

Codex Canonum Ecc­le­si­a­rum Orientalium lateinisch

TITULUS XXIV
DE IUDICIIS IN GENERE

Can. 1055 - § 1. Obiectum iudicii eunt:

1° personarum physicarum vel iuridicarum iura persequenda aut vindicanda vel facta iuridica declaranda;

2° delicta, quod spectat ad poenam irrogandam.

§ 2. In controversiis vero ortis ex actu potestatis regiminis exsecutivae competens est solummodo auctoritas superior ad normam cann. 996 -1006.

Can. 1056 - In causis, quae alicui Dicasterio Sedis Apostolicae reservantur, tribunalia normas ab eodem Dicasterio editas sequantur oportet.

Can. 1057 - In causis servorum Dei, ut inter Sanctos referantur, serventur normae speciales a Romano Pontifice statutae.

 

CAPUT I
DE FORO COMPETENTI

Can. 1058 - Romanus Pontifex a nemine iudicatur.

Can. 1059 - § 1. Ob primatum Romani Pontificis integrum est cuilibet christifideli causam suam in quovis statu et gradu iudicii cognoscendam ad ipsum Romanum Pontificem deferre, qui pro toto orbe catholico iudex est supremus et qui vel ipse per se ius dicit vel per tribunalia Sedis Apostolicae vel per iudices a se delegatos.

§ 2. Haec provocatio tamen ad Romanum Pontificem interposita non suspendit excepto casu appellationis exercitium potestatis in iudice qui causam iam cognoscere coepit quique idcirco potest iudicium prosequi usque ad sententiam definitivam, nisi constat Romanum Pontificem causam ad se advocavisse.

Can. 1060 - § 1. Soli Romano Pontifici ius est iudicandi:

1° Patriarchas;

2° Episcopos in causis poenalibus;

3° eos, qui supremum tenent civitatis magistratum;

4° alias causas, quas ipse ad suum advocavit iudicium.

§ 2. Exceptis Episcopis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercentibus ceteri Episcopi in causis contentiosis iudicantur a tribunali a Romano Pontifice designato salvo can. 1066, § 2.

§ 3. Iudex de actu vel documento a Romano Pontifice in forma specifica confirmato videre non potest, nisi illius praecessit mandatum.

Can. 1061 - Coram tribunalibus Sedis Apostolicae conveniri debent personae, quae auctoritatem snperiorem infra Romanum Pontificem non habent, sive sunt personae physicae in ordine episcopatus non constitutae sive sunt personae iuridicae salvo can. 1063, § 4, nn. 3 et 4.

Can. 1062 - § 1. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, salva competentia Sedis Apostolicae, est superius tribunal intra fines territorii eiusdem Ecclesiae.

§ 2. Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis per secreta suffragia eligere debet ad quinquennium ex suo gremio Moderatorem generalem administrationis iustitiae necnon duos Episcopos, qui cum eo praeside constituunt tribunal; si vero unus ex his tribus Episcopis est in causa vel adesse non potest, Patriarcha de consensu Synodi permanentis ei alium Episcopum substituat; item in casu recusationis videat Patriarcha de consensu Synodi permanentis.

§ 3. Huius tribunalis est iudicare causas contentiosas sive eparchiarum sive Episcoporum, etiam Episcoporum titularium.

§ 4. Appellatio in his causis fit ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis ulteriore appellatione remota salvo can. 1059.

§ 5. Moderatori generali administrationis iustitiae est ius vigilandi omnibus tribunalibus intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis necnon ius decisionem ferendi in recusatione contra aliquem iudicem tribunalis ordinarii Ecclesiae patriarchalis.

Can. 1063 - § 1. Patriarcha erigere debet tribunal ordinarium Ecclesiae patriarchalis a tribunali eparchiae Patriarchae distinctum.

§ 2. Hoc tribunal proprium praesidem, iudices, promotorem iustitiae, defensores vinculi aliosque necessarios administros habeat a Patriarcha de consensu Synodi permanentis nominatos; praeses, iudices, promotor iustitiae necnon defensores vinculi amoveri non possunt nisi a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis, renuntiationem vero ab officio Patriarcha solus acceptare potest.

§ 3. Hoc tribunal est tribunal appellationis in secundo et in ulterioribus gradibus iudicii ope iudicum, qui sibi invicem succedunt, pro causis in tribunalibus inferioribus iam definitis; huic tribunali competunt etiam iura tribunalis metropolitani eis in locis territorii Ecclesiae patriarchalis, ubi provinciae erectae non sunt.

§ 4. Huic tribunali competit iudicare ope iudicum, qui sibi invicem succedunt, in primo et in ulterioribus gradibus iudicii causas:

1° Exarchorum et delegatorum Patriarchae, qui Episcopi non sunt;

2° personarum physicarum vel iuridicarum Patriarchae immediate subiectarum;

3° institutorum vitae consecratae iuris pontificii;

4° Superioris instituti vitae consecratae iuris pontificii, qui in eodem instituto Superiorem potestate iudiciali praeditum non habet;

5° ex iuris particularis praescripto eidem tribunali reservatas.

Can. 1064 - § 1. Tribunal metropolitanum, quod non est distinctum a tribunali eparchiae Metropolitae, est tribunal appellationis a sententiis tribunalium eparchialium.

§ 2. A causis in primo gradu iudicii pertractatis coram Metropolita aliove Episcopo eparchiali, qui auctoritatem superiorem infra Romanum Pontificem non habet, fieri debet appellatio ad tribunal ab ipso stabili modo cum approbatione Sedis Apostolicae designatum firmis cann. 139 et 175.

Can. 1065 - Tribunal tertii gradus est Sedes Apostolica, nisi aliter iure communi expresse cavetur.

Can. 1066 - § 1. In unaquaque eparchia et pro omnibus causis iure expresse non exceptis iudex in primo gradu iudicii est Episcopus eparchialis.

§ 2. Si vero agitur de iuribus aut bonis temporalibus personae iuridicae ab Episcopo eparchiali repraesentatae, iudicat in primo gradu iudicii tribunal appellationis firmo can. 1062, § 3.

Can. 1067 - § 1. Tribunal primi gradus pro pluribus eparchiis eiusdem Ecclesiae sui iuris erigi potest a Patriarcha de consensu Episcoporum eparchialium, quorum interest, si de eparchiis intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis sitis agitur; in ceteris casibus ab ipsis Episcopis eparchialibus, qui ad hoc consenserunt approbante Sede Apostolica.

§ 2. Hoc tribunal erigi debet, si singuli Episcopi eparchiales tribunal proprium quacumque de causa erigere non possunt; intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis, si casus fert, a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis hoc tribunal erigatur.

§ 3. In eparchiis, pro quibus tale tribunal erectum est, tribunal eparchiale collegiale valide erigi non potest.

§ 4. Coetui Episcoporum eparchialium, qui ad tale tribunal consenserunt, vel Episcopo eparchiali ab eodem electo competunt potestates, quas Episcopus eparchialis habet circa suum tribunal; si vero hoc tribunal a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis vel a Sede Apostolica erectum est, servandae sunt normae ab ipsa Synodo vel Sede Apostolica statutae.

§ 5. Appellatio ab hoc tribunali fit intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis ad tribunal ordinarium Ecclesiae patriarchalis; in ceteris casibus vero ad tribunal stabili modo a coetu Episcoporum, de quo in § 4, cum approbatione Sedis Apostolicae vel ab ipsa Sede Apostolica designatum.

Can. 1068 - § 1. Episcopi eparchiales diversarum Ecclesiarnm sui iuris in eodem territorio potestatem suam exercentes convenire inter se possunt de constituendo tribunali communi, quod causas sive contentiosas sive poenales christifidelium alicui ex eisdem Episcopis eparchialibus subditorum cognoscat.

§ 2. Si idonei iudices aliique administri tribunalium desunt, Episcopi eparchiales curent, ut tribunal commune constituatur.

§ 3. Episcopi eparchiales, qui ad tribunal commune consenserunt, unum ex se ipsis designare debent, cui circa hoc tribunal competunt potestates, quas Episcopus eparchialis habet circa suum tribunal.

§ 4. A sententiis tribunalis communis primi gradus appellatio fit ad tribunal stabili modo a Sede Apostolica designatum.

Can. 1069 - § 1. Controversiae inter personas physicas vel iuridicas eiusdem instituti vitae consecratae institutis saecularibus exceptis, in quo Superiores potestate regiminis praediti sunt, definiendae sunt apud iudicem vel tribunal in typico vel statutis instituti determinatum.

§ 2. Si controversia, institutis saecularibus exceptis, enascitur inter personas physicas vel iuridicas diversorum institutorum vitae consecratae aut etiam eiusdem instituti iuris eparchialis alteriusve, in quo Superiores potestate regiminis praediti non sunt, aut inter sodalem vel personam iuridicam instituti vitae consecratae et quamcumque aliam personam physicam vel iuridicam, iudicat in primo gradu iudicii tribunal eparchiale.

Can. 1070 - Auctoritas quodcumque tribunal erigens curet, ut tribunal propria statuta ab eadem auctoritate approbata habeat, in quibus iudicium aliorumque administrorum modus nominationis, muneris tempus, remuneratio necnon alia iure requisita determinari debent.

Can. 1071 - Quodlibet tribunal ius habet in auxilium vocandi aliud tribunal cuiuscumque Ecclesiae, ut quosdam actus processuales peragat exceptis tamen illis actibus, qui decisiones iudicum implicant.

Can. 1072 - In causis, de quibus in cann. 1060, 1061, 1062, § 3 et 1063, § 4 inferiorum iudicum incompetentia est absoluta; item absoluta est incompetentia iudicis, si competentia ratione gradus iudicii statuta non servatur.

Can. 1073 - § 1. Nemo in primo gradu iudicii conveniri potest nisi coram iudice, qui competens est ob unum ex titulis, qui iure communi determinantur.

§ 2. Incompetentia iudicis, cui nullus ex his titulis suffragatur, dicitur relativa.

§ 3. Nisi aliter iure expresse cavetur, actor sequitur forum partis conventae; si vero pars conventa multiplex forum habet, optio fori actori conceditur.

Can. 1074 - Quilibet conveniri potest coram tribunali domicilii vel quasi-domicilii.

Can. 1075 - § 1. Vagus forum habet in loco, ubi actu commoratur.

§ 2. Is, cuius neque domicilium aut quasi-domicilium neque locus commorationis nota sunt, conveniri potest in foro actoris, dummodo aliud forum legitimum non suppetat.

Can. 1076 - Ratione rei sitae pars conveniri potest coram tribunali loci, ubi res litigiosa sita est, quoties actio in rem directa est aut de spolio agitur.

Can. 1077 - § 1. Ratione contractus pars conveniri potest coram tribunali loci, ubi contractus initus est vel impleri debet, nisi partes concorditer aliud tribunal elegerunt.

§ 2. Si causa versatur circa obligationes, quae ex alio titulo proveniunt, pars conveniri potest coram tribunali loci, ubi obligatio orta est vel est implenda.

Can. 1078 - In causis poenalibus accusatus, etsi absens, conveniri potest coram tribunali loci, ubi delictum patratum est.

Can. 1079 - Pars conveniri potest:

1° in causis, quae circa administrationem versantur, coram tribunali loci, ubi administratio gesta est;

2° in causis, quae respiciunt hereditates vel legata pia, coram tribunali ultimi domicilii vel quasi-domicilii vel commorationis firmo can. 1075, § 2 illius, de cuius hereditate vel legato pio agitur, nisi agitur de mera exsecutione legati, quae videnda est secundum ordinarias competentiae normas.

Can. 1080 - Si nullus ex superioribus titulis iudici suffragatur et tamen causa apud ipsum introducitur, ipse competentiam obtinet, si partes et auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, consentiunt.

Can. 1081 - Ratione conexionis ab uno eodemque tribunali et in eodem processu cognoscendae sunt causae inter se conexae, nisi iuris praescriptum obstat.

Can. 1082 - Ratione praeventionis, si duo vel plura tribunalia aeque competentia sunt, ei ius est causam cognoscendi, quod prius partem conventam legitime citavit.

Can. 1083 - § 1. Conflictus inter iudices, quisnam eorum ad aliquod negotium competens sit, definiendi sunt a tribunali appellationis illius iudicis, coram quo actio primo per libellum litis introductorium promota est.

§ 2. Si vero alterutrum tribunal est alterius tribunal appellationis, conflictus definiendus est a tribunali tertii gradus pro tribunali, in quo actio primo promota est.

§ 3. A decisionibus in his conflictibus non datur locus appellationi.

Can. 1084 - § 1. Tribunali collegiali trium iudicum reservantur:

1° causae de vinculo sacrae ordinationis;

2° causae de vinculo matrimonii firmis cann. 1372 - 1374;

3° causae poenales de delictis, quae poenam excommunicationis maioris, privationis officii, reductionis ad gradum inferiorem vel depositionis secumferunt;

4° causae determinatae iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris.

§ 2. Ceterae causae tractantur a iudice unico, nisi Episcopus eparchialis certam causam collegio trium iudicum reservat.

§ 3. In primo gradu iudicii, si collegium constitui non potest, dum huiusmodi impossibilitas perdurat, Patriarcha consulta Synodo permanenti permittere potest, ut Episcopus eparchialis causas iudici unico clerico committat, qui, si fieri potest, assessorem et auditorem sibi asciscat; idem permittere potest Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, vel etiam Metropolita Ecclesiae patriarchalis extra fines territorii eiusdem Ecclesiae constitutus, uterque consultis duobus Episcopis eparchialibus ordinatione episcopali senioribus; in ceteris casibus adeatur Sedes Apostolica.

Can. 1085 - § 1. Tribunal collegiale collegialiter procedere debet et ad maiorem numerum suffragiorum decisiones ferre, ad validitatem quidem, si agitur:

1° de reiectione petitionis actionis reconventionalis vel causae incidentis;

2° de definitione recursus adversus decretum praesidis;

3° de sententia, etsi interlocutoria, necnon de decretis, quae vim sententiae definitivae habent.

§ 2. Ceteros actus processuales ponens peragat, nisi collegium aliquos, non quidem ad validitatem, sibi reservavit.

§ 3. Si causa in primo gradu iudicii collegialiter cognita est, etiam in gradu appellationis collegialiter nec a minore iudicum numero definiri debet; ei vero a iudice unico, etiam in gradu appellationis a iudice unico definienda est excepto casu, de quo in can. 1084, § 3.

 

CAPUT II
DE ADMINISTRIS TRIBUNALIUM

Art. I
DE VICARIO IUDICIALI, DE IUDICIBUS ET DE AUDITORIBUS

Can. 1086 - § 1. Episcopus eparchialis tenetur Vicarium iudicialem constituere cum potestate iudiciali ordinaria a Protosyncello distinctum, nisi parvitas eparchiae aut paucitas causarum aliud suadet.

§ 2. Vicarius iudicialis unum constituit tribunal cum Episcopo eparchiali, sed non potest iudicare causas, quas Episcopus eparchialis sibi reservavit.

§ 3. Vicario iudiciali dari possunt adiutores, quibus nomen est Vicariorum iudicialium adiunctorum.

§ 4. Tum Vicarius iudicialis tum Vicarii iudiciales adiuncti esse debent sacerdotes integrae famae, in iure canonico doctores vel saltem licentiati, prudentia et iustitiae zelo probati, annos nati non minus triginta.

Can. 1087 - § 1. In eparchia nominentur ab Episcopo eparchiali iudices eparchiales, qui sint clerici.

§ 2. Patriarcha consulta Synodo permanenti vel Metropolita, qui Ecclesiae metropolitanae sui iuris praeest, consultis duobus Episcopis eparchialibus ordinatione episcopali senioribus permittere potest, ut etiam alii christifideles iudices nominentur, ex quibus suadente necessitate unus assumi potest ad collegium efformandum; in ceteris casibus hac in re adeatur Sedes Apostolica.

§ 3. Iudices sint integrae famae, in iure canonico doctores vel saltem licentiati, prudentia et iustitiae zelo probati.

Can. 1088 - § 1. Vicarius iudicialis, Vicarius iudicialis adiunctus et ceteri iudices nominantur ad tempus determinatum.

§ 2. Si tempus determinatum sede eparchiali vacante elapsum est, ii amoveri non possunt, sed in officio perdurant, donec novus Episcopus eparchialis in re providerit.

§ 3. Si Vicarius iudicialis ab Administratore eparchiae nominatur, adveniente novo Episcopo eparchiali indiget confirmatione.

Can. 1089 - Iudex unicus in quolibet iudicio duos assessores ex christifidelibus probatae vitae sibi consulentes asciscere potest.

Can. 1090 - § 1. Duos iudices, qui una cum praeside tribunal collegiale constituunt, inter iudices eparchiales Vicarius iudicialis designet ex ordine per turnum, nisi pro sua prudentia Episcopus eparchialis aliud opportunum existimavit.

§ 2. Iudices semeI designatos ne subroget Vicarius iudicialis nisi gravissima de causa in decreto ad validitatem exprimenda.

Can. 1091 - § 1. Tribunali collegiali praeest, si fieri potest, Vicarius iudicialis vel Vicarius iudicialis adiunctus.

§ 2. Tribunalis collegialis praeses debet unum de iudicibus eiusdem tribunalis ponentem designare, nisi ipse vult hoc munus implere.

§ 3. Idem praeses potest ponenti alium iusta de causa substituere.

§ 4. Ponens in conventu iudicum de causa refert et sententiam scripto redigit.

Can. 1092 - Ad iudicem unicum iura tribunalis et praesidis spectant.

Can. 1093 - § 1. Iudex vel tribunalis collegialis praeses possunt auditorem designare ad causae instructionem peragendam eum seligentes aut ex tribunalis iudicibus aut ex christifidelibus ab Episcopo eparchiali ad hoc officium admissis.

§ 2. Episcopus eparchialis potest ad officium auditoris admittere christifideles, qui bonis moribus, prudentia et doctrina praestant.

§ 3. Auditoris est secundum iudicis mandatum probationes tantum colligere easque collectas iudici tradere; potest autem, nisi iudicis mandatum obstat, interim decidere, quae et quomodo probationes colligendae sint, si forte de hac re quaestio oritur, dum ipse officium suum exercet.

 

Art. II
DE PROMOTORE IUSTITIAE, DE DEFENSORE VINCULI ET DE NOTARIO

Can. 1094 - Ad causas contentiosas, in quibus bonum publicum in discrimen vocari potest, et ad causas poenales constituatur in eparchia promotor iustitiae, qui obligatione tenetur providendi bono publico.

Can. 1095 - § 1. In causis contentiosis Episcopi eparchialis est iudicare, utrum bonum publicum in discrimen vocari possit necne, nisi interventus promotoris iustitiae iure praecipitur vel ex natura rei evidenter necessarius est.

§ 2. Si in praecedenti gradu iudicii intervenit promotor iustitiae, in ulteriore gradu huius interventus praesumitur necessarius.

Can. 1096 - Ad causas, in quibus agitur de nullitate sacrae ordinationis aut de nullitate vel solutione matrimonii, constituatur in eparchia defensor vinculi, qui obligatione tenetur proponendi et exponendi omnia, quae rationabiliter adduci possunt adversus nullitatem vel solutionem.

Can. 1097 - In causis, in quibus promotoris iustitiae aut defensoris vinculi praesentia requiritur, eis non citatis acta nulla sunt, nisi ipsi, etsi non citati, revera interfuerunt aut saltem ante sententiam actis inspectis officio suo fungi potuerunt.

Can. 1098 - Nisi aliter iure communi expresse cavetur:

1° quoties lex praecipit, ut iudex partes earumve alteram audiat, etiam promotor iustitiae et defensor vinculi, si iudicio intersunt, audiendi sunt;

2° quoties instantia partis requiritur, ut iudex aliquid decernere possit, instantia promotoris iustitiae vel defensoris vinculi, qui iudicio intersunt, eandem vim habet.

Can. 1099 - § 1. Episcopi eparchialis est promotorem iustitiae et defensorem vinculi nominare; in tribunalibus non eparchialibus iidem nominantur ad normam statutorum tribunalis, nisi aliter iure cavetur.

§ 2. Promotor iustitiae et defensor vinculi sint christifideles integrae famae, in iure canonico doctores vel saltem licentiati ac prudentia et iustitiae zelo probati.

Can. 1100 - § 1. Eadem persona, non autem in eadem causa, officium promotoris iustitiae et defensoris vinculi gerere potest.

§ 2. Promotor iustitiae et defensor vinculi constitui possunt ad universitatem causarum vel ad singulas causas; possunt vero ab Episcopo eparchiali iusta de causa amoveri.

Can. 1101 - § 1. Cuilibet processui intersit notarius ita, ut nulla habeantur acta, si non sunt ab eo subscripta.

§ 2. Acta, quae notarii conficiunt, publicam fidem faciunt.

 

Art. III
DE ADMINISTRIS TRIBUNALIUM EX DIVERSIS EPARCHIIS VEL ECCLESIIS SUI IURIS ASSUMENDIS

Can. 1102 - § 1. Iudices aliique administri tribunalium assumi possunt ex qualibet eparchia vel instituto religioso vel societate vitae communis ad instar religiosorum propriae vel etiam alterius Ecclesiae sui iuris de consensu vero scripto dato proprii Episcopi eparchialis vel Superioris maioris.

§ 2. Iudex delegatus, nisi aliud fert delegationis mandatum, uti potest auxilio administrorum intra territorium mandantis degentium.

 

CAPUT III
DE OBLIGATIONIBUS IUDICUM ET ALIORUM ADMINISTRORUM TRIBUNALIUM

Can. 1103 - § 1. Christifideles omnes, in primis autem Episcopi, sedulo annitantur, ut salva iustitia lites in populo Dei, quatenus fieri potest, vitentur vel pacifice quam primum componantur.

§ 2. Iudex in limine litis et etiam quolibet alio momento, quoties spem boni exitus perspicit, partes hortari et adiuvare ne omittat, ut de aequa controversiae solutione quaerenda communi consilio curent, viasque ad hoc propositum assequendum idoneas ipsis indicet gravibus quoque hominibus ad mediationem adhibitis.

§ 3. Si vero circa bonum privatum partium causa versatur, dispiciat iudex, num transactione vel per compromissum in arbitros controversia finem habere utiliter possit.

Can. 1104 - § 1. Iudex competens parti legitime requirenti suum ministerium praestare debet.

§ 2. Iudex nullam causam cognoscere potest, nisi petitio ad normam canonum facta est ab eo, cuius interest, vel a promotore iustitiae.

Can. 1105 - Qui causae interfuit tamquam iudex, promotor iustitiae, defensor vinculi, procurator, advocatus, testis aut peritus non potest postea valide eandem causam in alio gradu iudicii tamquam iudex definire aut in eodem munus assessoris agere.

Can. 1106 - § 1. Iudex cognoscendam ne suscipiat causam, in qua ratione consanguinitatis vel affinitatis in quolibet gradu lineae rectae et usque ad quartum gradum inclusive lineae collateralis vel ratione tutelae et curatelae, intimae vitae consuetudinis, magnae simultatis vel lucri faciendi aut damni vitandi aliquid ipsius interest.

§ 2. In eisdem adiunctis ab officio suo abstinere debent promotor iustitiae, defensor vinculi, assessor et auditor.

Can. 1107 - § 1. Si iudex sive in tribunali ordinario sive delegato, etsi competens, recusatur, auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, hanc exceptionem definiat salvo can. 1062, §§ 2 et 5.

§ 2. Si Episcopus eparchialis est iudex et contra eum recusatio opponitur, abstineat a iudicando.

§ 3. Si recusatio opponitur contra ceteros tribunalis administros, de hac exceptione videat praeses in tribunali collegiali vel iudex, si unicus est.

Can. 1108 - Recusatione admissa personae mutari debent, non vero gradus iudicii.

Can. 1109 - § 1. Quaestio de recusatione expeditissime definienda est auditis partibus.

§ 2. Actus positi a iudice, antequam recusatur, validi sunt; qui autem positi sunt post propositam recusationem, rescindi debent, si pars petit, intra decem dies ab admissa recusatione computandos; post admissam recusationem invalidi sunt.

Can. 1110 - § 1. In negotio, quod privatorum solummodo interest, iudex procedere potest dumtaxat ad instantiam partis; causa autem legitime introducta iudex procedere potest et debet, etiam ex officio, in causis poenalibus et aliis causis, quae ad bonum publicum Ecclesiae aut ad salutem animarum spectant.

§ 2. Potest autem praeterea iudex partium neglegentiam in probationibus afferendis vel in exceptionibus opponendis supplere, quoties id necessarium censet ad vitandam graviter iniustam sententiam firmo can. 1283.

Can. 1111 - Iudices et tribunalia curent, ut quam primum salva iustitia causae omnes terminentur ita, ut in primo gradu iudicii ultra annum ne protrahantur, in gradu appellationis vero non ultra sex menses.

Can. 1112 - Omnes, qui tribunal constituunt aut eidem opem ferunt, promissionem de munere fideliter implendo facere debent.

Can. 1113 - § 1. In iudicio poenali semper, in iudicio contentioso autem, si ex revelatione alicuius actus processualis praeiudicium partibus obvenire potest, iudices et tribunalis adiutores tenentur secretum servare.

§ 2. Tenentur etiam semper et erga omnes ad secretum servandum de discussione, quae inter iudices in tribunali collegiali ante ferendam sententiam habetur, tum etiam de variis suffragiis et opinionibus ibidem prolatis; ad hoc secretum tenentur etiam alii omnes, ad quos notitia de re quoquo modo pervenit.

§ 3. Immo, quoties natura causae vel probationum talis est, ut ex actorum vel probationum evulgatione aliorum fama periclitetur vel praebeatur ansa dissidiis aut scandalum aliudve huius generis incommodum oriatur, iudex potest testes, peritos, partes earumque advocatos vel procuratores iureiurando obligare ad secretum servandum.

Can. 1114 - Iudex et omnes alii administri tribunalis occasione agendi iudicii dona quaevis acceptare prohibentur.

Can. 1115 - § 1. Iudices, qui, etsi certe et evidenter competentes sunt, ius reddere recusant vel nullo suffragante iuris praescripto se competentes declarant atque causas cognoscunt ac definiunt vel secretum lege praescriptum violant vel ex dolo aut gravi neglegentia aliud partibus damnum inferunt, congruis poenis ab auctoritate competenti puniri possunt non exclusa officii privatione.

§ 2. Eisdem poenis puniri possunt etiam ceteri administri tribunalis et adiutores, si officio suo, ut supra, defuerunt; quos omnes etiam iudex punire potest.

Can. 1116 - Si iudex praevidet actorem probabiliter spreturum esse sententiam ecclesiaeticam, cum forte haec eidem est contraria, et idcirco iuribus partis conventae non satis consultum iri, potest ad instantiam partis conventae vel etiam ex officio actori congruam cautionem imponere pro observantia sententiae ecclesiasticae.

 

CAPUT IV
DE ORDINE COGNITIONUM

Can. 1117 - Causae cognoscendae sunt eo ordine, quo fuerunt propositae et in albo inscriptae, nisi ex eis aliqua celerem prae ceteris expeditionem exigit, quod quidem speciali decreto rationibus suffulto statuendum est.

Can. 1118 - § 1. Vitia, quibus sententiae nullitas haberi potest, in quolibet statu vel gradu iudicii excipi possunt itemque a iudice ex officio declarari.

§ 2. Exceptiones dilatoriae vero eae praesertim, quae respiciunt personas et modum iudicii, proponendae sunt ante litis contestationem, nisi lite iam contestata emerserunt, et quam primum definiendae.

Can. 1119 - § 1. Si exceptio proponitur contra iudicis competentiam, hac de re ipse iudex videre debet.

§ 2. In casu exceptionis de incompetentia relativa, si iudex se competentem pronuntiat, eius decisio non admittit appellationem, sed impugnari potest per querelam nullitatis, restitutionem in integrum vel oppositionem tertii.

§ 3. Si vero iudex se incompetentem declarat, pars, quae se gravatam censet, potest intra quindecim dies utiles provocare ad tribunal appellationis.

Can. 1120 - Iudex in quovis statu iudicii se absolute incompetentem agnoscens suam incompetentiam declarare debet.

Can. 1121 - § 1. Exceptiones rei iudicatae, transactionis et aliae peremptoriae, quae dicuntur litis finitae, proponi et cognosci debent ante litis contestationem; qui serius eas opposuit, non est reiciendus, sed expensas iudiciales solvere debet, nisi probat se oppositionem malitiose non distulisse.

§ 2. Aliae exceptiones peremptoriae proponantur in litis contestatione et suo tempore tractandae sunt secundum normas circa quaestiones incidentes.

Can. 1122 - § 1. Actiones reconventionales proponi valide non possunt nisi intra triginta dies a lite contestata computandos.

§ 2. Actiones reconventionales autem cognoscantur simul cum actione principali, hoc est pari gradu iudicii cum ea, nisi eas separatim cognoscere necessarium est aut iudex id opportunius existimat.

Can. 1123 - Quaestiones de cautione pro expensis iudicialibus praestanda aut de concessione gratuiti patrocinii, quod statim ab initio postulatum est, et aliae huiusmodi regulariter videndae sunt ante litis contestationem.

 

CAPUT V
DE IUDICII TERMINIS, DILATIONIBUS ET LOCO

Can. 1124 - § 1. Termini perimendis iuribus a lege constituti prorogari non possunt neque valide nisi petentibus partibus coartari.

§ 2. Ceteri autem termini, antequam elapsi sunt, possunt iusta de causa a iudice auditis vel petentibus partibus prorogari, numquam autem nisi partibus consentientibus valide coartari.

§ 3. Caveat tamen iudex, ne iudicium nimis diuturnum fiat ex prorogatione.

Can. 1125 - Si lex terminos non statuit ad actus processuales peragendos, iudex illos determinare debet habita ratione naturae uniuscuiusque actus.

Can. 1126 - Si die ad actum iudicialem indicto vacavit tribunal terminus intellegitur prorogatus ad primum sequentem diem non feriatum.

Can. 1127 - Sedes tribunalis sit, si fieri potest, stabilis, quae statutis horis pateat servatis normis iure particulari de hac re statutis.

Can. 1128 - § 1. Iudex ex territorio suo vi expulsus vel a potestate iudiciali ibi exercenda impeditus potest extra territorium potestatem suam exercere et sententiam ferre certiore tamen hac de re facto loci Episcopo eparchiali.

§ 2. Praeterea iudex iusta de causa et auditis partibus potest ad probationes acquirendas etiam extra proprium territorium se conferre de licentia tamen Episcopi eparchialis loci adeundi et in sede ab ipso designata.

 

CAPUT VI
DE PERSONIS IN AULAM ADMlTTENDIS
ET DE MODO CONFICIENDI ET ASSERVANDI ACTA

Can. 1129 - § 1. Nisi aliter iure particulari Ecclesiae sui iuris expresse cavetur, dum causae coram tribunali aguntur, ii tantummodo assint in aula, quos lex aut iudex ad processum expediendum necessarios esse statuit.

§ 2. Omnes iudicio assistentes, qui reverentiae et oboedientiae tribunali debitae graviter defuerunt, iudex potest monitione in cassum facta congruis poenis punire, advocatos praeterea et procuratores etiam a munere apud tribunalia ecclesiastica exercendo suspendere.

Can. 1130 - Si qua persona interroganda utitur lingua iudici vel partibus ignota, adhibeatur interpres iuratus a iudice designatus; declarationes tamen scripto redigantur lingua originaria et translatio addatur; interpres etiam adhibeatur, si surdus vel mutus interrogari debet, nisi forte mavult iudex quaestionibus a se datis scripto respondeatur.

Can. 1131 - § 1. Omnia acta iudicialia sive ea, quae meritum quaestionis respiciunt, seu acta causae, sive ea, quae ad formam procedendi pertinent, seu acta processus, scripto redacta esse debent.

§ 2. Singula folia actorum numerentur et authenticitatis signo muniantur.

Can. 1132 - Quoties in actis iudicialibus partium aut testium subscriptio requiritur, si pars aut testis eis subscribere non potest vel non vult, id in ipsis actis adnotetur simulque iudex et notarius fidem faciant actum ipsum de verbo ad verbum parti aut testi perlectum esse et partem aut testem ei vel non potuisse vel noluisse subscribere.

Can. 1133 - § 1. Iudicio expleto documenta, quae in privatorum dominio sunt, restitui debent retento tamen eorum exemplari.

§ 2. Cancellarius et notarii sine iudicis mandato tradere prohibentur exemplar actorum iudicialium et documentorum, quae sunt processui acquisita.

§ 3. Anonymae epistulae destrui debent neque de eis mentio fiat in actis; eodem modo destrui debent quaelibet alia scripta et epistulae subscriptae, quae nihil ad causae meritum conferunt vel sunt certo calumniosae.

 

CAPUT VII
DE ACTORE ET DE PARTE CONVENTA

Can. 1134 - Quilibet sive baptizatus sive non baptizatus potest in iudicio agere; pars autem legitime conventa respondere debet.

Can. 1135 - Etsi actor vel pars conventa procuratorem vel advocatum constituit, semper tamen tenetur in iudicio ipse adesse ad praescriptum iuris vel iudicis.

Can. 1136 - § 1. Minores et ii, qui usu rationis destituti sunt, stare in iudicio tantummodo possunt per eorum parentes aut tutores vel curatores.

§ 2. Si iudex existimat eorum iura esse in conflictu cum iuribus parentum vel tutorum vel curatorum aut hos non satis tueri posse ipsorum iura, tunc stent in iudicio per tutorem vel curatorem a iudice constitutum.

§ 3. Sed in causis spiritualibus et cum spiritualibus conexis, si minores usum rationis assecuti sunt, agere et respondere possunt sine parentum vel tutoris consensu et quidem per se ipsi, si aetatem quattuordecim annorum expleverunt; secus per tutorem a iudice constitutum.

§ 4. Bonis interdicti et ii, qui minus firmae mentis sunt, stare in iudicio per se ipsi possunt tantummodo, ut de propriis delictis respondeant aut ad praescriptum iudicis; in ceteris agere et respondere debent per suum curatorem.

Can. 1137 - Quoties adest tutor aut curator ab auctoritate civili constitutus, idem potest a iudice ecclesiastico admitti audito, si fieri potest, Episcopo eparchiali eius, cui datus est; si vero non adest aut non videtur admittendus, ipse iudex tutorem aut curatorem pro causa designet.

Can. 1138 - § 1. Personae iuridicae in iudicio etant per suos legitimos repraesentantes.

§ 2. Quoties in periculo versantur bona, ad quae alienanda alicuius consensus vel consilium vel licentia requiritur, idem consensus vel consilium vel licentia requiritur etiam ad litem incohandam vel contestandam.

§ 3. In casu vero defectus vel neglegentiae repraesentantis potest ipse Hierarcha per se vel per alium stare in iudicio nomine personarum iuridicarum, quae sub eius potestate sunt.

 

CAPUT VIII
DE PROCURATORIBUS AD LITES ET DE ADVOCATIS

Can. 1139 - § 1. Pare libere potest procuratorem et advocatum sibi constituere, sed potest etiam per se ipsa agere et respondere, nisi iudex procuratoris vel advocati ministerium necessarium existimavit.

§ 2. In iudicio poenali vero accusatus aut a se constitutum aut a iudice datum semper habere debet advocatum.

§ 3. In iudicio contentioso, si agitur de minoribus aut de causa, in qua bonum publicum in discrimen vocatur, exceptis autem causis matrimonialibus, iudex parti carenti advocatum ex officio constituat.

Can. 1140 - § 1. Unum sibi pars potest constituere procuratorem, qui non potest alium sibi substituere, nisi id eidem scripto permissum est.

§ 2. Si vero iusta de causa plures procuratores ab eadem parte constituuntur, hi ita designentur, ut detur inter ipsos locus praeventioni.

§ 3. Advocati autem plures simul constitui possunt.

Can. 1141 - Procurator et advocatus debent esse aetate maiores et bonae famae; advocatus debet praeterea esse catholicus, nisi auctoritas, cui tribunal immediate subiectum est, aliud permittit, et doctor in iure canonico vel alioquin vere peritus et ab eadem auctoritate approbatus.

Can. 1142 - § 1. Procurator et advocatus, antequam munus suscipiunt, mandatum authenticum apud tribunal deponere debent.

§ 2. Ad iuris tamen exstinctionem impediendam iudex potest procuratorem admittere etiam non exhibito mandato, praestita, si res fert, idonea cautione; actus iudicis autem qualibet vi caret, si intra terminum peremptorium a iudice statuendum procurator mandatum non exhibet.

Can. 1143 - Nisi mandatum speciale habet, procurator non potest valide renuntiare actioni, litis instantiae vel actis iudicialibus nec transigere, pacisci, compromittere in arbitros et generatim ea agere, pro quibus ius requirit mandatum speciale.

Can. 1144 - § 1. Ut procuratoris vel advocati amotio effectum sortiatur, necesse est ipsis intimetur et, si lis iam contestata est, iudex et adversa pars certiores facti sint de amotione.

§ 2. Lata sententia definitiva ius et obligatio appellandi, si mandans non renuit, procuratori manet.

Can. 1145 - Procurator et advocatus possunt a iudice dato decreto repelli sive ex officio sive ad instantiam partis, gravi de causa tamen et semper salvo recursu ad tribunal appellationis.

Can. 1146 - § 1. Procurator et advocatus vetantur emere litem aut sibi de immodico emolumento vel rei litigiosae parte vindicata pacisci; quae si fecerunt, nulla est pactio et a iudice possunt poena pecuniaria puniri; advocatus praeterea ab officio suspendi, vel etiam, si recidivus est, ab auctoritate, cui tribunal immediate subiectum est, destitui et ex albo advocatorum expungi potest.

§ 2. Eodem modo puniri possunt procuratores et advocati, qui a competentibus tribunalibus causas in fraudem legis subtrahunt, ut ab aliis favorabilius definiantur.

Can. 1147 - Procuratores et advocati, qui ob dona aut pollicitationes aut quamlibet aliam rationem suum munus prodiderunt, a patrocinio exercendo suspendantur et poena pecuniaria aliisve congruis poenis puniantur.

Can. 1148 - In unoquoque tribunali, quatenus fieri potest, stabiles patroni constituantur ab ipso tribunali remunerationem recipientes, qui munus procuratoris vel advocati praesertim in causis matrimonialibus pro partibus, quae eos seligere malint, exerceant.

 

CAPUT IX
DE ACTIONIBUS ET DE EXCEPTIONIBUS

Can. 1149 - Quodlibet ius non solum actione munitur, nisi aliter expresse cautum est, sed etiam exceptione, quae semper competit et est sua natura perpetua.

Can. 1150 - Quaevis actio exstinguitur praescriptione ad normam iuris aliove legitimo modo exceptis actionibus de statu personarum, quae numquam exstinguuntur.

Can. 1151 - Actiones contentiosae, nisi aliter iure expresse cavetur, praescriptione exstinguuntur quinquennio a die, a quo actio primum potuit proponi, computando firmis, ubi vigent, hac in re Statutis personalibus.

Can. 1152 - § 1. Omnis actio poenalis exstinguitur morte rei, condonatione auctoritatis competentis et praescriptione.

§ 2. Actio poenalis praescriptione exstinguitur triennio, nisi agitur:

1° de delictis Sedi Apostolicae reservatis;

2° de actione ob delicta, de quibus in cann. 1450 et 1453, quae praescriptione exstinguitur quinquennio;

3° de delictis, quae non sunt iure communi punita, si iure particulari alius terminus praescriptionis statutus est.

§ 3. Praescriptio decurrit ex die, quo delictum patratum est, vel, si delictum est permanens vel habituale, ex die, quo cessavit.

Can. 1153 - § 1. Si intra terminos, de quibus in can. 1152, ex die, quo sententia condemnatoria in rem iudicatam transiit, computandos non est reo intimatum exsecutorium iudicis decretum, actio ad poenam exsequendam praescriptione exstinguitur.

§ 2. Idem valet servatie servandis, si poena per decretum extra iudicium irrogata est.

Can. 1154 - Actione poenali praescriptione exstincta:

1° non est hoc ipso exstincta actio contentiosa forte ex delicto orta ad damna reparanda;

2° si bonum publicum requirit, Hierarcha remediis opportunis administrativis non exclusa suspensione ab exercitio ministerii sacri vel amotione ab officio uti potest.

Can. 1155 - Actor pluribus simul actionibus, quae tamen inter se non confligant, sive de eadem re sive de diversis, aliquem convenire potest, si aditi tribunalis competentiam non excedunt.

Can. 1156 - § 1. Pars conventa potest coram eodem iudice in eodem iudicio contra actorem actionem reconventionalem proponere vel propter causae nexum cum actione principali vel ad submovendam vel ad minuendam actoris petitionem.

§ 2. Reconventio reconventionis non admittitur.

Can. 1157 - Actio reconventionalis proponenda est iudici, coram quo actio principalis instituta est, etsi ad unam causam dumtaxat delegato vel alioquin relative incompetenti.

Can. 1158 - § 1. Qui probabilibus saltem argumentis ostendit se ius habere super aliqua re ab alio detenta sibique damnum imminere, nisi res ipsa custodienda traditur, ius habet obtinendi a iudice eiusdem rei sequestrationem.

§ 2. In similibus rerum adiunctis obtineri potest, ut exercitium iuris alicui inhibeatur.

Can. 1159 - § 1. Ad crediti quoque securitatem sequestratio rei admittitur, dummodo de creditoris iure satis constet.

§ 2. Sequestratio extendi potest etiam ad res debitoris, quae quolibet titulo apud alias personas reperiuntur, et ad debitoris credita.

Can. 1160 - Sequestratio rei et inhibitio exercitii iuris decerni nullatenus possunt, si damnum, quod timetur, potest aliter reparari et idonea cautio de eo reparando offertur.

Can. 1161 - Iudex potest ei, cui sequestrationem rei vel inhibitionem exercitii iuris concedit, praeviam imponere cautionem de damnis reparandis, si ius suum non probavit.

Can. 1162 - Ad naturam et vim actionis possessoriae quod attinet, servetur ius civile loci, ubi sita est res, de cuius possessione agitur.

Can. 1163 - § 1. Quoties introducta est petitio ad obtinendam provisionem ad hominis sustentationem, iudex auditis partibus decreto statim exsequendo statuere potest idoneis, si res fert, praescriptis cautionibus, ut interim necessaria alimenta praestentur, sine praeiudicio iuris per sententiam definiendi.

§ 2. Facta a parte vel a promotore iustitiae petitione ad obtinendum hoc decretum iudex audita altera parte rem expeditissime definiat, numquam autem ultra decem dies; quibus inutiliter transactis aut petitione reiecta patet recursus ad auctoritatem, cui tribunal immediate subiectum est, dummodo ipsa ne sit iudex, vel, si quis mavult, ad iudicem appellationis, qui item rem expeditissime definiat.

 

CAPUT X
DE MODIS EVITANDI IUDICIA

Art. I
DE TRANSACTIONE

Can. 1164 - In transactione servetur ius civile loci, ubi transactio initur.

Can. 1165 - § 1. Transactio valide fieri non potest in causis circa eas res vel ea iura, quae ad bonum publicum spectant, aliaque, de quibus partes libere disponere non possunt.

§ 2. Sed si quaestio fit de bonis temporalibus ecclesiasticis, transartio fieri potest, servatis tamen, si materia id postulat, sollemnibus iure statutis de alienatione bonorum ecclesiasticorum.

Can. 1166 - Expensarum, quas transactio postulavit, nisi aliter expresse cautum est, utraque pare dimidium solvat.

Can. 1167 - Iudex negotium transactionis non ipse per se, regulariter saltem, suscipiat tractandum, sed illud alii in iure perito committat.

 

Art. II
DE COMPROMISSO IN ARBITROS

Can. 1168 - § 1. Qui controversiam inter se habent, possunt scripto convenire, ut ea ab arbitris dirimatur.

§ 2. Idem scripto convenire possunt, qui contractum inter se ineunt vel inierunt, quod attinet ad controversias ex eo contractu forte orituras.

Can. 1169 - Non possunt valide in arbitros compromitti controversiae, de quibus transactio fieri vetatur.

Can. 1170 - § 1. Unus vel plures arbitri constitui possunt, dispari tamen numero.

§ 2. In ipso compromisso, nisi nominatim designantur, debet saltem eorum numerus determinari et simul ratio statui, qua nominandi et substituendi sunt.

Can. 1171 - Compromissum est nullum, si:

1° servatae non sunt normae statutae ad validitatem contractuum, qui ordinariam administrationem excedunt;

2° scripto non est factum;

3° procurator sine mandato speciali in arbitros compromisit aut violata sunt praescripta cann. 1169 vel 1170;

4° controversia non est vel orta vel ex certo contractu oritura ad normam can. 1168, § 2.

Can. 1172 - Munus arbitri valide gerere non possunt:

1° minores;

2° poena excommunicationis, etiam minoris, suspensionis vel depositionis puniti;

3° sodales instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum sine licentia Superioris.

Can. 1173 - Arbitri nominatio vim non habet, nisi ipse scripto munus acceptat.

Can. 1174 - § 1. Si arbitri non sunt in compromisso designati vel si sufficiendi sunt et partes aliive, quibus designatio demandata est, dissentiunt de omnibus vel nonnullis arbitris seligendis, quaelibet pars potest id tribunali, quod competens est ad causam in primo gradu iudicii definiendam, committere, nisi partes aliter convenerunt; tribunal auditis ceteris partibus decreto provideat.

§ 2. Eadem norma servanda est, si qua pars aliusve neglegit arbitrum designare, dummodo tamen pars, quae tribunal adiit, viginti saltem ante dies suos arbitros, si forte debuit, designaverit.

Can. 1175 - De recusatione autem arbitrorum videt tribunal, de quo in can. 1174, § 1, quod auditis arbitris recusatis et partibus decreto quaestionem dirimat; si recusationem acceptat, alios arbitros sufficiat, nisi in compromisso aliter cautum est.

Can. 1176 - § 1. Obligationes arbitrorum in ipso compromisso statuendae sunt, eae quoque, quae ad secretum servandum spectant.

§ 2. Nisi partes aliud statuerunt, arbitri rationem procedendi libere seligunt; haec autem simplex sit et termini sint breves aequitate servata et ratione habita legis processualis.

§ 3. Arbitri quavis potestate coercitiva carent; necessitate exigente adire debent tribunal competens ad causam cognoscendam.

Can. 1177 - § 1. Quaestiones incidentes, quae forte exoriuntur, ipsi arbitri decreto dirimant.

§ 2. Si vero quaestio praeiudicialis oritur, de qua compromitti in arbitros non potest, arbitri debent suspendere processum, donec de illa quaestione partes a iudice obtinuerint et arbitris notificaverint sententiam, quae transiit in rem iudicatam, vel, si quaestio est de statu personarum, sententiam, quae exsecutioni mandari potest.

Can. 1178 - Nisi partes aliter statuerunt, sententia arbitralis ferri debet intra sex menses a die, quo omnes arbitri suum munus acceptaverunt, computandos; terminus prorogari potest a partibus.

Can. 1179 - § 1. Sententia arbitralis ad maiorem numerum suffragiorum fertur.

§ 2. Si res patitur, sententia arbitralis ab ipsis arbitris redigatur ad modum sententiae iudicialis et a singulis arbitris subscribatur; ad eiusdem autem validitatem requiritur et sufficit, ut maior eorum numerus eidem subscribat.

Can. 1180 - § 1. Nisi sententia arbitralis est nulla propter gravem arbitrorum culpam, arbitri ius habent ad suarum expensarum solutionem; qua de re possunt opportunas cautiones exigere.

§ 2. Suadetur, ut arbitri gratuitam operam praestent, secus de remuneratione in ipso compromisso provideatur.

Can. 1181 - § 1. Integer textus sententiae arbitralis intra quindecim dies ad cancellariam tribunalis eparchiae, ubi sententia lata est, deponi debet; intra quinque dies a depositione computandos, nisi certo constat sententiam arbitralem nullitate affectam esse, Vicarius iudicialis per se vel per alium decretum confirmationis ferat partibus statim intimandum.

§ 2. Si Vicarius iudicialis hoc decretum ferre recusat, pars, cuius interest, recurrere potest ad tribunal appellationis, a quo quaestio expeditissime definienda est; si vero Vicarius iudicialis continuum mensem silet, eadem pars instare potest, ut ipse munere suo fungatur; si vero nihilominus silet, elapsis quinque diebus pars potest recursum ad tribunal appellationis interponere, quod item quaestionem expeditissime definiat.

§ 3. Si certo constat sententiam arbitralem nullitate affectam esse ob neglecta praescripta ad validitatem compromissi statuta, Vicarius iudicialis nullitatem declaret ac partibus quam primum notificet omni recursu adversus hanc declarationem remoto.

§ 4. Sententia arbitralis transit in rem iudicatam statim ac decretum confirmationis latum est firmo can. 1182.

Can. 1182 - § 1. Appellatio a sententia arbitrali tunc tantum admittitur, si partes scripto inter se convenerunt eam huic remedio subiectum iri; quo in casu appellatio interponenda est intra decem dies ab intimatione decreti confirmationis computandos coram ipso iudice, qui decretum tulit; si vero alius est iudex competens ad appellationem recipiendam, prosecutio coram eo intra mensem est facienda.

§ 2. Sententia arbitralis, a qua appellatio admittitur, transit in rem iudicatam ad normam can. 1322.

Can. 1183 - De querela nullitatis contra sententiam arbitralem, quae in rem iudicatam transiit, de restitutione in integrum, ei de eiusdem sententiae iniustitia manifesto constat, de oppositione tertii necnon de correctione erroris materialis sententiae videt iudex, qui decretum confirmationis tulit, ad ordinariam normam iuris.

Can. 1184 - § 1. Exsecutio sententiae arbitralis fieri potest in eisdem casibus, in quibus admittitur exsecutio sententiae iudicialis.

§ 2. Sententiam arbitralem exsecutioni mandare debet per se vel per alium Episcopus eparchialis eparchiae, ubi lata est, nisi partes alium exsecutorem designaverunt.

 

Impressum und Datenschutzerklärung