Canones praeliminares Titulus I: De christifidelibus eorumque omnium iuribus et obligationibus
Titulus V: De Ecclesiis archiepiscopalibus maioribus
Titulus VIII: De exarchiis et de exarchis Titulus IX: De conventibus hierarcharum plurium ecclesiarum sui iuris
Titulus XI: De laicis
Titulus XIII: De christifidelium consociationibus Titulus XIV: De evangelizatione gentium
Titulus XVII: De baptizatis acatholicis ad plenam communionem cum Ecclesia catholica convenientibus Titulus XVIII: De oecumenismo seu de christianorum unitate fovenda
Titulus XXI: De potestate regiminis Titulus XXII: De recursus adversus decreta administrativa

Achtung! Die nachfolgende Suchfunktion ist momentan noch nicht verwendbar und führt zu einer Fehlermeldung!


Canon: Text:
Bei der Suche nach mehreren Wörtern oder Wortteilen:
Datenbank powered by Gossamer Threads Inc.
 

 

Textstände der Gesetzestexte Weiterführende Links Impressum Datenschutzerklärung

 

Codex Canonum Ecc­le­si­a­rum Orientalium lateinisch

TITULUS XX
DE OFFICIIS

Can. 936 - § 1. In Ecclesia officium est quodlibet munus ab ipso Domino vel ab auctoritate competenti stabiliter constitutum in finem spiritualem exercendum.

§ 2. Iura et obligationes singulis officiis propria determinantur eo iure, quo officium constituitur, vel decreto auctoritatis competentis.

§ 3. Auctoritatis, cuius est officium constituere, est etiam illud immutare, supprimere et de eius provisione canonica providere, nisi aliter iure expresse cavetur vel ex natura rei constat.

Can. 937 - § 1. Qui officium erigit, curare debet, ut praesto sint media ad eiusdem implementum necessaria utque prospiciatur iustae remunerationi eorum, qui officio funguntur.

§ 2. Iure particulari uniuscuiusque Ecclesiae sui iuris pressius determinetur modus, quo haec praescripta ad effectum deducantur, nisi de quibusdam iure communi iam provisum est.

 

CAPUT I
DE PROVISIONE CANONICA OFFICIORUM

Can. 938 - Officium sine provisione canonica valide obtineri non potest.

Can. 939 - Provisio canonica officii fit:

1° per liberam collationem ab auctoritate competenti factam;

2° si praecessit electio, per eius confirmationem vel, si electio non eget confirmatione, per electi acceptationem;

3° si praecessit postulatio, per eius admissionem.

Can. 940 - § 1. Ut quis ad officium promoveatur, debet esse idoneus, scilicet eis qualitatibus praeditus, quae iure requiruntur.

§ 2. Quoties provisus caret qualitatibus requisitis, provisio est nulla solummodo, si ita iure cautum est; secus est valida, sed rescindi potest per decretum auctoritatis competentis aequitate servata.

Can. 941 - Provisio canonica, cui nullus terminus est iure praescriptus, numquam differatur ultra sex menses utiles ab accepta notitia de officii vacatione computandos.

Can. 942 - Nemini conferantur duo vel plura officia, quae una simul ab eodem congrue impleri non possunt, nisi adest vera necessitas.

Can. 943 - § 1. Provisio officii, quod de iure non vacat, ipso iure nulla est nec subsequenti officii vacatione convalidatur.

§ 2. Si vero agitur de officio, quod de iure ad tempus determinatum confertur, provisio canonica intra sex menses, antequam hoc tempus elapsum est, fieri potest et effectum habet a die officii vacationis.

§ 3. Promissio alicuius officii, a quocumque est facta, nullum effectum canonicum habet.

Can. 944 - Officium de iure vacans, quod forte ab aliquo illegitime possidetur, conferri potest, dummodo ad normam iuris declaratum sit eam possessionem non esse canonicam et de hac declaratione mentio fiat in litteris collationis.

Can. 945 - Qui, alium neglegentem vel impeditum supplens, officium confert, nullam inde potestatem acquirit in personam, cui collatum est, sed huius condicio iuridica eadem est, ac si provisio canonica ad ordinariam normam iuris facta esset.

Can. 946 - Officii provisio facta ex metu gravi iniuste incusso, dolo, errore substantiali vel simoniace ipso iure nulla est.

 

Art. I
DE ELECTIONE

Can. 947 - § 1. Si cui coetui est ius eligendi ad officium, electio, nisi aliter iure cautum est, numquam differatur ultra trimestre utile ab accepta notitia de officii vacatione computandum; quo termino inutiliter elapso auctoritas competens, cui ius confirmandi electionem vel ius providendi successive competit, officio vacanti libere provideat.

§ 2. Auctoritas competens officio vacanti libere providere potest etiam si coetus ius eligendi alio modo amisit.

Can. 948 - § 1. Salvo iure particulari coetus praeses electores convocet loco ac tempore ipsis convenienti; convocatio, si personalis esse debet, valet, si fit vel in loco domicilii aut quasi-domicilii vel in loco commorationis.

§ 2. Si quis ex vocandis neglectus et ideo absens est, electio valet, sed ad eius petitionem debet probata praeteritione et absentia ab auctoritate competenti rescindi etiam post confirmationem, dummodo ad normam iuris constet recursum saltem intra triduum ab accepta notitia de electione computandum interpositum esse.

§ 3. Si vero plures quam tertia pars electorum neglecti sunt, electio est ipso iure nulla, nisi omnes neglecti reapse interfuerunt.

Can. 949 - § 1. Convocatione canonice facta ius suffragium ferendi pertinet ad eos, qui praesentes sunt loco et die in convocatione statutis excluso iure valide ferendi suffragia per epistulam vel procuratorem, nisi aliter iure cavetur.

§ 2. Si quis ex electoribus praesens in domo est, in qua fit electio, sed electioni ob infirmam valetudinem interesse non potest, suffragium eius scriptum a scrutatoribus exquiratur.

Can. 950 - Etsi quis plures ob titulos ius suffragium nomine proprio ferendi habet, non potest nisi unum ferre.

Can. 951 - Nemo coetui extraneus admitti potest ad suffragium ferendum; secus electio ipso iure nulla est.

Can. 952 - Si libertas in electione quoquo modo impedita est, electio ipso iure nulla est.

Can. 953 - § 1. Inhabilis est suffragium ferendi:

1° incapax actus humani;

2° carens voce activa;

3° qui fidem catholicam publice abiecit vel a communione cum Ecclesia catholica publice defecit.

§ 2. Si qui ex praedictis admittitur, eius suffragium est nullum, sed electio valet, nisi constat eo dempto electum non rettulisse requisitum numerum suffragiorum.

Can. 954 - § 1. Suffragium est nullum, nisi est:

1° liberum, et ideo nullum est suffragium, si elector metu gravi aut dolo directe vel indirecte adactus est ad eligendam certam personam aut plures disiunctim;

2° secretum, certum, absolutum, determinatum reprobata contraria consuetudine.

§ 2. Condiciones ante electionem suffragio appositae tamquam non adiectae habentur.

Can. 955 - § 1. Antequam incipit electio, designentur ex gremio coetus duo saltem scrutatores.

§ 2. Scrutatores suffragia colligant et coram praeside electionis inspiciant, an schedularum numerus respondeat numero electorum, suffragia ipsa scrutentur palamque faciant, quot quisque rettulerit.

§ 3. Si numerus suffragiorum non aequatur numero eligentium, nihil est actum.

§ 4. Schedulae statim peracto unoquoque scrutinio vel post sessionem, si in eadem sessione habentur plura scrutinia, destruantur.

§ 5. Omnia electionis acta ab eo, qui actuarii munere fungitur, accurate describantur et, postquam coram electoribus perlecta sunt, saltem ab eodem actuario, praeside ac scrutatoribus subscribantur atque in archivo coetus asserventur.

Can. 956 - § 1. In electionibus, nisi aliter iure communi cavetur, id vim iuris habet, quod praesente quidem maiore parte eorum, qui convocari debent, placuit parti absolute maiori eorum, qui sunt praesentes, aut post duo inefficacia scrutinia parti relative maiori in tertio scrutinio; si vero suffragia aequalia fuerunt post tertium scrutinium, electus habeatur aetate senior, nisi agitur de electionibus inter solos clericos vel religiosos, quibus in casibus electus habeatur sacra ordinatione senior vel inter religiosos prima professione senior.

§ 2. Praesidis electionis est electum praclamare.

Can. 957 - § 1. Electio scripto vel alio legitimo modo statim intimanda est electo.

§ 2. Electus debet intra octiduum utile a, recepta intimatione computandum manifestare praesidi coetus, utrum electionem acceptet necne; secus electio effectum non habet.

§ 3. Si electus non acceptat, omne ius ex electione ortum amittit nec electio subsequenti acceptatione convalidatur; rursus autem eligi potest; coetus intra mensem a cognita notitia de electione non acceptata computandum ad novam electionem procedere debet.

Can. 958 - Electus acceptatione electionis, si confirmatione non eget, officium pleno iure statim obtinet, nisi aliter iure cavetur; secus non acquirit nisi ius ad exigendam confirmationem electionis.

Can. 959 - § 1. Electus, si electio confirmatione indiget, debet non ultra octo dies a die acceptatae electionis computandos confirmationem ab auctoritate competenti petere per se vel per alium; secus omni iure ex electione orto privatur, nisi probat se a petenda confirmatione iusto impedimento fuisse detentum.

§ 2. Ante acceptam confirmationem electo non licet se immiscere administrationi officii et actus ab eo forte positi nulli sunt.

Can. 960 - § 1. Auctoritati competenti, si electum repperit idoneum et electio ad normam iuris peracta est, confirmationem denegare non licet.

§ 2. Recepta confirmatione electus pleno iure officium obtinet, nisi aliter iure cavetur.

 

Art. II
DE POSTULATIONE

Can. 961 - Electores; si electioni illius, quem aptiorem putant ac praeferunt, impedimentum canonicum obest, a quo dispensari potest, suis suffragiis eum possunt, nisi aliter iure cavetur, ab auctoritate competenti postulare.

Can. 962 - Ut postulatio vim habeat, saltem duae ex tribus partibus suffragiorum requiruntur; secus ad electionem procedatur, ac si nihil actum sit.

Can. 963 - § 1. Coetus postulationem quam primum nec ultra octo dies mittere debet ad auctoritatem competentem, ad quam pertinet electionem confirmare; quae auctoritas, si potestatem ab impedimento dispensandi non habet et postulationem admittere vult, dispensationem ab auctoritate competenti obtinere debet; si non requiritur confirmatio, postulatio mitti debet ad auctoritatem competentem ad dispensationem concedendam.

§ 2. Si intra praescriptum tempus postulatio missa non est, ipso iure nulla est et coetus pro ea vice ius eligendi amittit, nisi probat se a mittenda postulatione iusto impedimento detentum fuisse.

§ 3. Postulato nullum ius acquiritur ex postulatione; quam admittendi auctoritas competens obligatione non tenetur.

§ 4. Postulationem ad auctoritatem competentem missam electores revocare non possunt.

Can. 964 - § 1. Non admissa ab auctoritate competenti postulatione ius eligendi ad coetum redit.

§ 2. Admissio vero postulationis statim intimetur postulato et servetur can. 957, §§ 2 et 3.

§ 3. Qui admissam postulationem acceptat, pleno iure statim officium obtinet.

 

CAPUT II
DE ADMISSIONE OFFICII

Can. 965 - § 1. Amittitur officium praeter alios casus iure praescriptos elapso tempore determinato, expleta aetate iure definita, renuntiatione, translatione, amotione necnon privatione.

§ 2. Resoluto quovis modo iure auctoritatis, a qua est collatum, officium non amittitur, nisi aliter iure cavetur.

§ 3. Elapso tempore determinato vel expleta aetate iure definita amissio officii effectum habet tantum a momento, quo ab auctoritate competenti scripto intimata est.

§ 4. Ei, qui ob expletam aetatem iure definitam aut renuntiationem offcium amittit, titulus emeriti conferri potest.

Can. 966 - Amissio officii, quae effectum sortita est, quam primum omnibus nota fiat, quibus aliquod ius in provisione canonica officii competit.

 

Art. I
DE RENUNTIATIONE

Can. 967 - Qui sui compos est, potest officio iusta de causa renuntiare.

Can. 968 - Renuntiatio facta ex metu gravi et iniuste incusso, dolo, errore substantiali aut simoniace ipso iure nulla est.

Can. 969 - Renuntiatio, ut valeat, scripto vel coram duobus testibus auctoritati fieri debet, cui provisio canonica officii, de quo agitur, competit; nisi acceptatione eget, statim effectum sortitur.

Can. 970 - § 1. Renuntiatio, quae acceptatione eget, effectum sortitur, postquam renuntianti acceptatio renuntiationis intimata est; si vero intra tres menses renuntianti acceptatio renuntiationis intimata non est, renuntiatio omni vi caret.

§ 2. Renuntiatio nonnisi antequam eius acceptatio intimata est, a renuntiante revocari potest.

§ 3. Auctoritas renuntiationem iusta et proportionata causa non innixam ne acceptet.

Can. 971 - Ille, qui officio renuntiavit, idem officium alio ex titulo consequi potest.

 

Art. II
DE TRANSLATIONE

Can. 972 - § 1. Translatio ab eo tantum fieri potest, qui ius habet providendi officio, quod amittitur, et simul officio, quod confertur.

§ 2. Si translatio fit invito eo, qui officium detinet, requiritur gravis causa et servetur modus procedendi iure praescriptus salvis normis circa sodales instituti religiosi vel societatis vitae communis ad instar religiosorum et firmo semper iure rationes contrarias exponendi.

§ 3. Translatio ut effectum sortiatur, scripto intimanda est.

Can. 973 - § 1. In casu translationis prius officium vacat capta possessione canonica alterius officii, nisi aliter iure cautum aut ab auctoritate competenti praescriptum est.

§ 2. Remunerationem cum priore officio conexam translatus percipit, donec alterius possessionem canonicam ceperit.

 

Art. III
DE AMOTIONE

Can. 974 - § 1. Ab officio aliquis amovetur sive decreto ab auctoritate competenti legitime lato servatis quidem iuribus forte ex contractu quaesitis sive ipso iure ad normam can. 976.

§ 2. Decretum amotionis ut effectum sortiatur, scripto intimandum est.

Can. 975 - § 1. Nisi aliter iure cavetur, ab officio quod confertur ad tempus indeterminatum non potest aliquis amoveri nisi gravi de causa et servato modo iure praescripto; idem valet, ut quis ab officio, quod ad tempus determinatum confertur, amoveri possit, antequam hoc tempus elapsum est.

§ 2. Ab officio, quod secundum iuris praescripta alicui confertur ad prudentem discretionem auctoritatis competentis, potest aliquis iusta de causa de iudicio eiusdem auctoritatis aestimanda amoveri aequitate servata.

Can. 976 - § 1. Ipso iure ab officio amovetur:

1° qui statum clericalem amisit;

2° qui fidem catholicam publice abiecit vel a communione cum Ecclesia catholica publice defecit;

3° clericus, qui matrimonium, etsi civile tantum, attentavit.

§ 2. Amotio, de qua in § 1, nn. 2 et 3, urgeri tantum potest, si de eadem auctoritatis competentis declaratione constat.

Can. 977 - Si quis non quidem ipso iure, sed per decretum auctoritatis competentis amovetur ab officio, quo eiusdem subsistentiae providetur eadem auctoritas curet, ut ipsius subsistentiae per congruum tempus prospiciatur, nisi aliter provisum est.

 

Art. IV
DE PRIVATIONE

Can. 978 - Privatio officii nonnisi in poenam delicti infligi potest.

 

Impressum und Datenschutzerklärung