Canones praeliminares Titulus I: De christifidelibus eorumque omnium iuribus et obligationibus
Titulus V: De Ecclesiis archiepiscopalibus maioribus
Titulus VIII: De exarchiis et de exarchis Titulus IX: De conventibus hierarcharum plurium ecclesiarum sui iuris
Titulus XI: De laicis
Titulus XIII: De christifidelium consociationibus Titulus XIV: De evangelizatione gentium
Titulus XVII: De baptizatis acatholicis ad plenam communionem cum Ecclesia catholica convenientibus Titulus XVIII: De oecumenismo seu de christianorum unitate fovenda
Titulus XXI: De potestate regiminis Titulus XXII: De recursus adversus decreta administrativa

Achtung! Die nachfolgende Suchfunktion ist momentan noch nicht verwendbar und führt zu einer Fehlermeldung!


Canon: Text:
Bei der Suche nach mehreren Wörtern oder Wortteilen:
Datenbank powered by Gossamer Threads Inc.
 

 

Textstände der Gesetzestexte Weiterführende Links Impressum Datenschutzerklärung

 

Codex Canonum Ecc­le­si­a­rum Orientalium lateinisch

TITULUS XIX
DE PERSONIS ET DE ACTIBUS IURIDICIS

CAPUT I
DE PERSONIS

Art. I
DE PERSONIS PHYSICIS

Can. 909 - § 1. Persona, quae duodevicesimum aetatis annum explevit, maior est; infra hanc aetatem minor.

§ 2. Minor ante plenum septennium dicitur infans et censetur non sui compos; expleto autem septennio usum rationis habere praesumitur.

§ 3. Quicumque usu rationis habitu caret, censetur non sui compos et infantibus assimilatur.

Can. 910 - § 1. Persona maior plenum habet suorum iurium exercitium.

§ 2. Persona minor in exercitio suorum iurium potestati parentum vel tutorum subest eis exceptis, in quibus minores iure divino vel canonico ab eorum potestate exempti sunt; ad constitutionem tutorum quod attinet, serventur praescripta iuris civilis, nisi aliter iure communi vel iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris cavetur et firmo iure Episcopi eparchialis tutores, si opus est, per se ipsum constituendi.

Can. 911 - Persona dicitur peregrinus in eparchia diversa ab illa, in qua domicilium vel quasi-domicilium habet; dicitur vero vagus, si nullibi domicilium vel quasi-domicilium habet.

Can. 912 - § 1. Domicilium acquiritur ea in territorio alicuius paroeciae aut saltem eparchiae commoratione, quae aut coniuncta est cum animo ibi perpetuo manendi, si nihil inde avocat, aut ad quinquennium completum reapse est protracta.

§ 2. Quasi-domicilium acquiritur ea in territorio alicuius paroeciae aut saltem eparchiae commoratione, quae aut coniuncta est cum animo ibi manendi saltem per tres menses, si nihil inde avocat, aut ad tres menses completos reapse est protracta.

Can. 913 - Sodales institutorum religiosorum necnon societatum vitae communis ad instar religiosorum domicilium acquirunt in loco, ubi sita est domus, cui ascribuntur; quasi-domicilium in loco, ubi eorum commoratio ad tres saltem menses est protracta.

Can. 914 - Coniuges commune habeant domicilium vel quasi-domicilium; iusta de causa vero uterque habere potest proprium domicilium vel quasi-domicilium.

Can. 915 - § 1. Minor necessario retinet domicilium et quasi-domicilium illius, cuius potestati subditus est; infantia egressus potest etiam quasi-domicilium proprium acquirere atque legitime ad normam iuris civilis emancipatus etiam proprium domicilium.

§ 2. Quicumque alia ratione quam minoritate in tutelam vel curatelam legitime traditus est, domicilium et quasi-domicilium habet tutoris vel curatoris.

Can. 916 - § 1. Et per domicilium et per quasi-domicilium suum quisque proprium Hierarcham loci et parochum Ecclesiae sui iuris, cui ascriptus est, sortitur, nisi aliter iure communi cavetur.

§ 2. Parochus proprius illius, qui non habet nisi eparchiale domicilium vel quasi-domicilium, est parochus loci, ubi actu commoratur.

§ 3. Proprius vagi Hierarcha loci et parochus est eius Ecclesiae parochus et Hierarcha loci, ubi vagus actu commoratur.

§ 4. Si deest parochus pro christifidelibus alicuius Ecclesiae sui iuris, eorundem Episcopus eparchialis designet parochum alterius Ecclesiae sui iuris, qui eorum curam tamquam parochus proprius suscipiat, de consensu vero Episcopi eparchialis parochi designandi.

§ 5. In locis, ubi ne exarchia quidem pro christifidelibus alicuius Ecclesiae sui iuris erecta est, tamquam proprius eorundem christifidelium Hierarcha habendus est Hierarcha loci alterius Ecclesiae sui iuris, etiam Ecclesiae latinae, firmo can. 101; si vero plures sunt, ille habendus est tamquam proprius, quem designavit Sedes Apostolica vel, si de christifidelibus alicuius Ecclesiae patriarchalis agitur, Patriarcha de assensu Sedis Apostolicae.

Can. 917 - Domicilium et quasi-domicilium amittitur discessu a loco cum animo non revertendi salvis cann. 913 et 915.

Can. 918 - Consanguinitas computatur per lineas et gradus:

1° in linea recta tot sunt gradus, quot personae stipite dempto;

2° in linea collaterali tot sunt gradus, quot personae in utroque tractu stipite dempto.

Can. 919 - § 1. Affinitas oritur ex matrimonio valido ac viget inter alterutrum coniugem et consanguineos alterius.

§ 2. Qua linea et quo gradu aliquis alterutrius coniugis est consanguineus, alterius est affinis.

 

Art. II
DE PERSONIS IURIDICIS

Can. 920 - In Ecclesia praeter personas physicas sunt etiam personae iuridicae, sive sunt universitates personarum sive universitates rerum, subiecta scilicet in iure canonico iurium et obligationum, quae earum indoli congruunt.

Can. 921 - § 1. Personae iuridicae constituuntur in finem missioni Ecclesiae congruentem aut ex ipso iuris praescripto aut ex speciali concessione auctoritatis competentis ecclesiasticae per decretum data.

§ 2. Ipso iure personae iuridicae sunt Ecclesiae sui iuris, provinciae, eparchiae, exarchiae, necnon alia instituta, de quibus hoc in iure communi expresse statuitur.

§ 3. Auctoritas competens personalitatem iuridicam ne conferat nisi eis universitatibus personarum aut rerum, quae finem specificum reapse utilem persequuntur et omnibus perpensis media habent, quae sufficere praevidentur ad finem praestitutum assequendum.

Can. 922 - § 1. Quaelibet persona iuridica ex speciali concessione auctoritatis competentis ecclesiasticae erecta habere debet propria statuta ab auctoritate, quae ad eandem personam iuridicam erigendam competens est, approbata.

§ 2. Firmo iure communi in statutis, ut approbari possint, de sequentibus pressius providendum est:

1° de fine specifico personae iuridicae;

2° de natura personae iuridicae;

3° cui competat moderatio personae iuridicae et quomodo exercenda sit;

4° quis in foro ecclesiastico et civili personam iuridicam repraesentet;

5° cui competat de bonis personae iuridicae disponere et quisnam sit exsecutor in casu exstinctionis personae iuridicae, divisionis in plures personas iuridicas vel coniunctionis cum aliis personis iuridicis, servatis semper offerentium voluntatibus necnon iuribus quaesitis.

§ 3. Antequam statuta approbata sunt, persona iuridica valide agere non potest.

Can. 923 - Universitas personarum in personam iuridicam erigi non potest nisi saltem ex tribus personis physicis constat.

Can. 924 - Ad actus collegiales quod attinet, nisi aliud iure expresse statutum est:

1° id vim habet iuris, quod praesente quidem maiore parte eorum, qui convocari debent, placuit parti absolute maiori eorum, qui sunt praesentes; si vero suffragia aequalia fuerunt, praeses suo suffragio paritatem dirimat;

2° si vero iura quaesita singulorum tanguntur, consensus uniuscuiusque eorum requiritur;

3° circa electiones servetur can. 956.

Can. 925 - Si vel unum membrum personae iuridicae superest et tamen ea secundum statuta esse non desiit, exercitium omnium iurium eiusdem personae iuridicae illi membro competit.

Can. 926 - § 1. Nisi aliter iure cantum est, bona et iura personae iuridicae, quae membris caret, illius auctoritatis cura conservari, administrari vel exerceri debent, cui in casu exstinctionis de eisdem statuere competit; haec auctoritas debet ad normam iuris fideli impletioni providere onerum, quae illa bona gravant, necnon curare, ut fundatorum vel oblatorum voluntas adamussim servetur.

§ 2. Ascriptio membrorum huius personae iuridicae salvis normis iuris ab illa auctoritate fieri potest et secundum casus debet, cui eiusdem personae immediata cura competit; idem servetur, si membra, quae remanent, ascriptionis peragendae iure incapacia sunt.

§ 3. Nominatio administratorum universitatis rerum, si ad normam iuris fieri non potest, ad auctoritatem immediate superiorem devolvitur; eidem auctoritati onus incumbit administrationis ad normam § 1, donec idoneum administratorem nominaverit.

Can. 927 - § 1. Persona iuridica natura sua perpetua est; tamen exstinguitur, si ab auctoritate competenti supprimitur vel si facto per centum annorum spatium esse desiit.

§ 2. Persona iuridica supprimi potest nonnisi gravi de causa consultis eiusdem moderatoribus et servatis, quae in statutis de casu suppressionis praescribuntur.

Can. 928 - Salvis casibus iure communi expressis:

1° Patriarchae est consulta Synodo permanenti supprimere personas iuridicas ab ipso erectas vel approbatas; de consensu vero Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis Patriarcha quamvis personam iuridicam supprimere potest illis exceptis, quae a Sede Apostolica erectae vel approbatae sunt;

2° Episcopi eparchialis est consulto collegio consultorum eparchialium illas personas iuridicas supprimere, quas ipse erexit, nisi ab auctoritate superiore approbatae sunt;

3° in ceteris casibus, qui personas iuridicas erigit, eas supprimere valide non potest, nisi consensus auctoritatis superioris accedit.

Can. 929 - Diviso territorio personae iuridicae ita, ut vel illius pars alii personae iuridicae uniatur vel distincta persona iuridica pro parte dismembrata erigatur, etiam bona communia, quae in commodum totius territorii erant destinata, et debita, quae pro toto territorio contracta erant, ab auctoritate, cui divisio competit, ex bono et aequo dividi debent salvis omnibus et singulis obligationibus itemque salvis piorum fundatorum vel oblatorum voluntatibus, iuribus quaesitis ac statutis, quibus persona iuridica regitur.

Can. 930 - Exstincta persona iuridica eius bona fiunt personae iuridicae immediate superioris salvis semper fundatorum vel oblatorum voluntatibus, iuribus quaesitis ac statutis, quibus exstincta persona iuridica regebatur.

 

CAPUT II
DE ACTIBUS IURIDICIS

Can. 931 - § 1. Ad validitatem actus iuridici requiritur, ut a persona habili et competenti sit positus atque in eodem assint, quae actum ipsum essentialiter constituunt, necnon sollemnia, et requisita iure ad validitatem actus imposita.

§ 2. Actus iuridicus circa sua elementa externa ad normam iuris positus praesumitur validus.

Can. 932 - § 1. Actus iuridicus positus ex vi ab extrinseco personae illata, cui ipsa nequaquam resistere potuit, pro nullo habetur.

§ 2. Actus iuridicus positus ex alia vi vel metu gravi et iniuste incusso aut ex dolo valet, nisi aliter iure cavetur; sed potest a iudice per sententiam rescindi sive ad petitionem partis laesae eiusve in iure successorum sive ex offcio.

Can. 933 - Actus iuridicus positus ex ignorantia aut ex errore, qui versatur circa id, quod eius substantiam constituit, aut qui recidit in condicionem sine qua non, nullus est; secus valet, nisi aliter iure cavetur, sed actus iuridicus ex ignorantia aut ex errore positus locum dare potest actioni rescissoriae ad normam iuris.

Can. 934 - § 1. Si iure statuitur ad actum iuridicum ponendum auctoritatem indigere consensu aut consilio alicuius personarum coetus, convocari debet coetus ad normam can. 948, nisi aliter iure particulari cavetur pro casibus ab eodem iure statutis, in quibus de consilio tantum exquirendo agitur; ut autem actus iuridicus valeat requiritur, ut obtineatur consensus partis absolute maioris eorum, qui sunt praesentes, aut omnium exquiratur consilium, firma § 2, n. 3.

§ 2. Si iure statuitur ad actum iuridicum ponendum auctoritatem indigere consensu aut consilio aliquarum personarum, ut singularum:

1° si consensus exigitur, invalidus est actus iuridicus auctoritatis consensum earum personarum non exquirentis aut contra earum vel alicuius votum agentis;

2° si consilium exigitur, invalidus est actus iuridicus auctoritatis easdem personas non consulentis;

3° auctoritas, quamvis nulla obligatione teneatur accedendi ad earundem consilium, etsi concors, tamen sine praevalenti ratione, suo iudicio aestimanda, ab earundem consilio praesertim concordi ne discedat.

§ 3. Illis, quorum consensus aut consilium requiritur, auctoritas, quae consensu vel consilio indiget, informationes necessarias praebere et eorum liberam mentis manifestationem omni modo tueri debet.

§ 4. Omnes, quorum consensus aut consilium requiritur, obligatione tenentur sententiam suam sincere proferendi atque secretum servandi, quae quidem obligatio ab auctoritate urgeri potest.

Can. 935 - Quicumque illegitime actu iuridico immo quovis alio actu dolo vel culpa posito alii damnum infert, obligatione tenetur damnum illatum reparandi.

 

Impressum und Datenschutzerklärung